Vtilia admodum ad Praedicamenta Aristotelis scholia, à Ioanne Arboreo Laudunensi, ex eruditis authoribus selecta, & nuper commodè locupletata

발행: 1538년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

cus est,homo vero est Aristarchus:est homo grscus, quod igitur prius subiectum est, hoc san. substantia principaliter appellatur. Maxime autem prima ibbstantia dicitur,idcir, co quod quae maxime subiecta est rebus alijs,ea maxim. substantia dici potest: maxime autem subiecta est prima substantia.Omnia enim de pri, mis substantijs dicuntur,aut in primis substantijs insunt. vi genera & species et genera equidem &species ut animal & homo de primis substantijs, ut de Socrate & Platone praedicantur. Acciden, tia autem in primis substantijs principaliter sunt. Quare quoniam vel accidentia in primis substanths principaliter sunt :vel secundae substantiae deprimis substantijs praedicantur,primae substantiae

secundis substantijs accidentibusq; subiects sunt.

Et quonia maxime subiectς sunt:merito maximEsubstantiae nucupatur. ε Dicit Faber haec aduerabia principaliter, primo, & ferme proprijssime

primo & maxime,se mutuo interpretari:& quan

uis non putem id falsum dici, mirum tamen in modum placet sana Boetij eruditio et qui cuique particulae ut integra primae substantiae natura notior euaderet suam subscripsit rationem. Dissoluit non indocte Faber addubitationem:

Cur indiuidua singularesque substantiae proprijssime & maxime substantiae rem ipsam artendens do appellentur. Non abs re forte ut dicit,id esse videtur. Nam re pariter & ratione, singulares ii, lae substantiae subsiistunt: uniuersales autem subsstantis re ipsa uniuersales non subsistunt,sed sola ratione. Quod aute & re δc ratione tale est,proa

52쪽

DE SUBSTANTIA.' et

prijssime maximeque & primo tale est.Quod vesro ratione sola, minus proprie, minus tale & se, cundo loco tale est. Homo enim substantia estre ipsa sane singularis, ratione autem sola uni. uersalis . Cum enim hominem substantiam dicis uniuersalem, notionem ipsam rationesnque res spicis uniuersalem, qua mediante vocabulum ad

fguificandum inditum est. Quod si id plane inbtelligerent Sophismatum delirametis & somnijs

dediti,no usqueadeo caecutirent,nec eos imperiti

interpretes diutule suis technis & decipulis de tinerent.Iungunt enim authores ut ille perpulachre doceo rem rationi, & rationem rei: sed in logica logice,& in Physica physice. res in logica

praecipue propter notiones, rationes, proprietas tesque dictionum & orationum:& in Physica ra. tiones propter res ipsas conditionesque rerum meditantur. Assimilatur logicus alicui rerum ex imaginibus speciali contemplatori: qubd res ip, fas interdum propter imagines illas,& rerum nomina & iterum illorum nominum nomina spesculetur. Physicus vero ex opposito rerum assis milatur contemplatori.

Prima hubstantia neque dicitur de subiecto nec est in subiecto,hoc est individuum praedicamensti substantiar, nec praedicatur accidentaliter necessentialiter, ut Socrates,Plato. Nam nihil natu est si ibijci indiuiduis substantiar,omnibuῖ tamen alijs natae sunt subhci. Nec inculcandum est fu, tile argumentum de hac albedine aut non ente

ad suadendum utrunque dici primam substantia: quia nec sunt in subiecto nec dicuntur de subie

53쪽

cto.Nam quae nec stat in subiecto nec dicuntur de subiecto, & secundis substantijs & accidenti, bus , ex Aristotelis sententia subsistunt & subij.

ciuntur:modo haec albedo,aut non ens,secundis

substantijs no subijciuntur. cum istae propositiosnes sint fatis:haec albedo est animai,non ens est homo. Haec particula,quod nec dicitur de subie, eho in descriptione primae substantiae posita, dis. iungit secundam substantiam a prima.Nam qua uis secunda substantia non sit in subiecto,tamen dicitur de subiecto. Contendet quispiam,magis dignum fuit species & genera primas substanstias nominari quam singulares substatias, igitur singulares substatiar non debent dici primae sub, stantiar: antecedens probatur. Secundae substan. tiae singularibus priores sunt, igitur debent dici primae substantiar: antecedens probatur. Omne quod prius est sublatum,aufert id quod est poste,

rius: posterioribus vero sublatis priora no peresetant. homo nanque si pereat, Socrates continuo

est periturus, at non ediuerso. Si igitur sublatis generibus & speciebus indiuidua perimantur, sublatis autem indiuiduis, species & genera persmanent: secundae substantiae quae sunt genera &species erunt indiuiduis substantijs priores. Dilutio . Negandum est secundas substantias esse indiuiduis substantijs priores:& quan uis Soscrate perempto non intereat homo, sublatis ta, men omnibus hominibus,hominem interirenes cesse est. Dissoluens illam rationem Boetius, discit: Indiuiduorum naturam non recte accipi in argumento. Neque enim cuncta indiuiduorum

54쪽

substantia in uno Socrate est, vel quolibet uno homine: sed in omnibus singulis.Genera nant& species non ex uno singulo intellecta sunt:sed ex omnibus singulis indiuiduis mentis ratione concepta . Semper enim quae sensibus propin .

quiora sunt, ea etiam proxime nuncupanda vos

cabulis arbitramur: qui enim primus hominem dixit: non illum qui ex singulis hominibus con. fici tu r concepit animo,sed quendam singularem atque individuum, cui hominis nomen impone. ret Ergo sublatis singulis hominibus homo non remanet:& sublatis singulis animalibus, animal interibit. Quocirca quoniam in hoc libro de vovcabulorum significatione tractatus habetur: ea quibus vocabula prius posita sunt, merito priamas substantias nuncupauit. prius autem illis vocabula sunt indita: quae prius sub sensibus cade, re potuerunt. sensibus vero obijciuntur prima indiuidua, merito igitur eas primas in diuisione posuit. haec ille. CSubagitatur quaestio: Cum naa. turaliter primae intelligibiles sint substantiae , videtis vel auimus: cur non has primas substanitias nuncupauerit.

Ab eodem dissoluitur quaestio . Quoniam ut inquit,sic de nominibus tractatus habetur: nos mina autem primo illis indita sunt , quae princia paliter sensibus fuere subiecta. Posteriora vesro ita nominibus ponendis putantur : quaecun que ad intelligibilem pertinent incorporalita, tem ut ad deum vel animam, vel ad genus vel speciem . Quare quoniam in hoc opere princispaliter de nominibus tractatus eride indiuiduis d.iiij.

55쪽

mento qualitatis,& homo in genere substantiae. Secundo per accidens , quando de illo generalis, simum praedicatur accidetaliter, & sic album est in genere substantiae.Tertio reductione,quando de illo non prsdicatur generalissimum in recto, sed solum in obliquo,ratione alicuius per se exis stentis in praedicamento cuius est principium: &hoc modo punctus & unitas sunt in genere quastitatis,& deus in genere substatiar.& de re fit ser. mo, cu sit principium eorum que per se ponuturin substantia. Haec tamen distinctio parum aut nihil habet commodi in disciplinis . Percontas beris cur Philosophus primam substantia per ne. gationem descripsit. CHanc dissoluit percontas tionem Simplicius, quibusdam ad id suadendum analogijs utens . Sumptis c ut innuit his tribus,

homo, equus, canis:verum est dicere, quod non est canis neque equus,qubd homo est: & cogniatis duobus,cognoscetur tertium. Similiter si haec tria sumantur,bonum, malum &,indifferens :ves rum est dicere significante indifferens, quod nesque est bonum neque malum.& cognitis duobus cognoscetur indisseres.Haud secus his tribus ac,

ceptis,quod est in subiecto,quod dicitur de subie, eho, & quod neutro modo se habet, veru est dea monstrato tertio dicere qubd nec est in subiecto, nec dicitur de subiecto:propter hoc docuit de eo quod est in subiecto,& de subiecto dicitur, ut pernegatione ipseru propriissima substantiam signi, ficaret.quam his indiuiduis substantijs quida ho,

mo & quidam equus,proprie impositarum & vesre denominatarum vices gerentibus aperte deret

56쪽

xit:ex quibus equide exeptis satis coniectare possumus Philosophii nunc non proposuisse de in , tellectualibus disceptare,sed de sensilibus. Alia addubitatio,Cur a singulari substantia inceptis Idem Simplicius visus est reddidisse rationem dices,cu dupliciter dicatur prius & posterius:aut

natura,aut ad nos, & neutro modo habete, eam

ob re prius docuit de subiectis singularibus.Sin gularia quide sunt priora ad nos, prius enim his

incidimus.Natura autem, comuniora iunt prio,

ra, sub uniuersalibus enim ordinata sunt singit, Iaria. Quare si quis a natura incipiat, simplicia, Causas,uniuersalia, immaterialia, indivisibilia &talia praeordinabit.quoniam autem a significati,ua habitudine ordo nunc acceptus est, ad nos prius accipietur & primu describetur. Esecundae

substantiae dici tur species, in quibus 'quae prius ripaliter substatis dicuntur,instini:ut homo Or alat.

Complexus est Aristoteles secundas substan, tias generibus &speciebus:no quidem omnibus, sed his quae primas substantias continerent: ut homo continet particulares substantias, scilicet Socratem, Platonem, & ita de caeteris de quibus prsdicatur in quid & essentialiter.pariter animal est secunda substantia. nam est genus continens

speciem & primas substantias de quibus predi, catur essentialiter & in quid. Sunt igitur secundς substatie genera & species in quibus sunt primae, id est,particulares substantiae subijciuntur 1ecunodis,pr icatione essentiali & in eo quod quid est: id recte dicium putabitur, ne quis credat colos ratum quod est genus : aut album quod est spe,

57쪽

DE SUBSTANTIA. 3Ocies,esse secundam substantiam ma minime praesdicantur de primis substantijs substantialiter seu essentialiter. Tum etiam non continent primas substantias.Nam quid sint primae substutiae non indicant,quod oporteret: non enim quaereti quid est Socrates,apte respondebitur,est albus aut coaloratus .Quid autem sint primae substantiar,secus dae monstrant: & eorum quae praedicantur,ut discit in hoc capite Philosophus , primam substan. tiam indicant:accidentia vero alienissime: quare merito secundae substantiae erunt genera & spescies in quibus sunt primae substatiae. CQuoniam genera & species sunt in subiecto, aut dicuntur de stibiecto:& non quae cu sunt in subiecto dicu, tur de subiecto. quidnam discriminis habent ge, nera & species praedicamenti substantiae ab his quae in primis sunt substantijs,ostendit Aristote, les,dicens: Eormn quae de subiecto dicuntur,necesse est nomen Cr rationem de subjecto praedicari: ut homo de siubiecto quodam homine dicitur: praedicatur

etiam Cr nomen. Hominem enim de quodam homine praedicabis,er ratio quos bominis de quodam homi, ne praedicabitur:quidam enim homo Cr homo es , Cranimal rationale mortale. quare CT nomen Crtio de Aubiecto praedicabitur . Nomen praedicas ri seu nomine praedicari, est vere & affirmative praedicari: ut hoc nomen homo de Socrate praesdicatur, cum dicimus Socratem esse hominem. C Ratione praedicari, ut fertur, est substantias liter & essentiali ratione praedicari. Dicam facistius & magis ad Aristotelis intelligentiam: Est diffinitionem de eo praedicari essentialiter, de

58쪽

quo & nomen cuius est definitio praedicatur: vehomo praedicatur quidem nomine de Socrate,cudicitur Socrates est homo,& ratione, hoc est se. cundu suam definitione , ut Socrates est animal rationale mortale. Iliori quae semit in subiecto in plurimis quidem nes nomen nes ratio praedicabis tur de subiecto:vtvirtus est in anima tanqua accis dens in subiecto,& de anima nec nomine nec rastione praedicatur:cum non dicimus animam esse virtutem,sed studiosam,& virtutis cupida. In ali

quibus autem nomen de pubiecto praedicari nibit pro,' hibeGrationem autem est impossibile:ut album praedi,

eatur de corpore,cum fit baec eni viratio uera,corpus

est album. Ratio autem albi de corpore siubstantialiter' dici non potest. Verum cum omniu horum prima pubastantia sit subiectwm, manifestu erit omnia alia a prumis siubstantly ut dicit Philosophus aut de eis dici ut de subiectis,aut in eis esse ut in subiectis:hoc est ac,

cidens uniuersale,aut substantia uniuersalis praesdicatur de prima substantia aut essentialiter aut accidentaliter.Id perspicuum euadit ex Aristote. lis probatione, qui ita inquit: Animal de homine praedicatur: ergo er de quodam homine animal prae, dicabitur.Nam si de nullo quorundam hominum,nes omnino de homine. Rursius color est in cor pote: ergo in quodam corpore.Nam si non esset in aliquo sin,

gulorum,nec omnino in corpore . CHinc concludit

Philosophus: non existentibus primis substantly im, possibile esse aliquid aliorum remanere. Na omnia

alia ut dictum est,aut praedicatur de eis,aut sunt in eis : quare sublatis primis substantijs,nec uni, uersalis substatia nec accides de eis pridicaretur.

59쪽

non enim essent secundae substantiar: nisi de priamis substatijs praedicaretur.Nec quae sunt in subsiecto penitus consistere possent nisi primarum substantiarum fulcimentis & fundamentis inni. terentur. CNec accedo eoru sentetis qui imperi, ta & barbara quae effutientes dicunt essentiam generis vel speciei destitutam indiuiduis , posse subsistere:hoc perculsi argumento : Species sunt aeternae, igitur expulsis indiuiduis adhuc subsi, me. Sed velim q futile sit hoc argumentum diagnoscant periti,qui Aristotelis disciplinas ad un,

guem cognoscut.Species tametsi sint aeternae, ii, larum tamen aeuiterna duratio cosistere non postest,si particularium substatiarum quarum sunt imagines nullae subsisterent. Quis dij boni,nescit species frigestere & perituras,si nulla foret particulariu substantiarum successio s Et satis apertherrorem quo cscutiui, detegit Aristoteles, dices: Non existentibus primis substantijt impossibile

esse aliquid aliorum remanere. adnitiatur tamen

illud interpretari, dicentes Aristotelem noluisse asserere destrui genera & species,si destruantur

indiuidua illius species vel generis: sed si destrua,tur omnes substantiar primar.quoniam si non essset aliqua substantia,non esset aliqua forma substantialis, pariter nec materia prima:modo defisciente prima materia,deficerent omnes quiditastes ut ita loquuntur substantiales & accidentas Ies. Lolio sanh victitant & Cimmerijs offundunatur tenebris,dicentes Philosophum noluisse dice, re destrui genera & species si destruantur indiuis

dua illius speciei vel generis. Nam ad suadendu

60쪽

alia , primis substatijs interire si primae substanotiae intereant,hoc utitur argumento: imal prs. dicatur de homine,igitur de aliquo homine. nam ex opposito consequentis, si de nullo praedicare, tur,neque omnino de homine.Quare dicendum

est , ut dicit Boetiuet Philosophi optimus intera pres , secundas substantias non esse, nisi de pri, mis substantijs praedicaretur. Insistet quispiam: destructis hominibus animal perire non est ne, cesse: & homines singuli animalis sunt primae substantiae N indiuidua. igitur peremptis eximis substantijs,secundas perimi non est necesse. Dices homines singulos non esse propinquas animalis substantias, sed hominis . cum genus propius praedicetur de specie quam indiuiduis. remotius autem seu mediatius de indiuiduis. Et pereptis singulis hominib' homine perire oporaret, cu nihil remaneret cuius prssidio cosisteret. Est etiam intelligendus Aristoteles , destructis omnibus indiuiduis & speciei & generis nihil aliorum posse subsistere: modo si omnes parti,culares animalis substantiae interirent ,& ani, mal interire oporteret. Esecaendarum substantiarum magis substantia est species g genus: hac consclusione probat Philosophus dicens .species prospinquior est primae substantiae:ut si quis primam asex signet substantiam quid ipsa sit, conuenientius multo euidentius assignabit speciem quam genus: ut quaerenti quid est Socrates, aptius respondetur est homo, g si responderetur est animul: igitur fecun, duru m substantiarum magis substantia est species

quam genus .Probatur consequentia,Quanto sta

SEARCH

MENU NAVIGATION