Hermanni Conringii De ciuili prudentia liber vnus. Quo prudentiæ politicæ, cum universalis philosophicæ, tum singularis pragmaticæ, omnis propædia acroamatice traditur ..

발행: 1662년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류:

102쪽

scit. humanae vitae ratio est:& ea quam civilem nuneupamus non rusi una est ejus quasi species. Fortassis tamen nondum vel ita satis constituta est sententia illa nostra. Vita enim civilis possit videri non aliqua species vitae humanae reliquis quasi e latere apposita, sed una inter omnes vere persecta vita, & absoluta usque adeo societas, ut reliquae natura quasi propter illam civilem sint, ceu partes natura sunt propter totum. Et vero, in hunc modum ipsemet Aristoteles disseruit initio Poli- Arist. D. tici sui operis, argumentis robustis ostendens hominem natura animal civile esse, & civitatem perfectissimam omnium societatum esse imo omnium quasi finem ultimum , quaeque ita habeat sese ad reliquas societates quemadmodum totum erga partes Aristotelem autem secuti .sunt praeclarissimi quique Politices scriptorum: ut , solent magistri sententiis discipuli subscribere. Hoeposito autem, consequens videtur, ut omnia quae societati. bus conveniunt pertineant etiam ad civitatem, perinde ut patrium affectiones toti sunt communes. Coeterum non dissitemur quidem dc nos, ex Ari- .stotelis multorumque aliorum sententia, hominis na- turalem felicitatem non nisi in civitate obtineri posse, atque ita hominem natura compositum esse ad vitam civilem. Quod tamen pace maximi doctoris liceat pro fiteri, nec rationes quibus illam suam opinionem vel ipse conatus suit adstruere, vel alij post illum sunt nisi,videntur eam sit satis firmiter probare, nec desunt quibus aliud plane demonstraveris. Satis est attendere nunc unicum 'illud id quod vere vim habet Nempe quod& virtutem liceat exercere, & habere quantum aduriam est satis nonnunquam, si vivas etialia extra civilem soc: L latcm;

103쪽

sa DE GVILI PRUDENTIA

latena; adeoque liceat feliciter vivere etiamsi non sis particeps ullius civitatis. Id quod si est verum, non utique

natura constitutum est, ut homo in civitate degat cum natura non feratur nisi ad id quod ad suam. felicitatem pertinet.Virtutem videlicet omnis generis invenire locum in quo sese exerceat , etiamsi procul a civili absis secietate, modo in aliqua vivas, paene est usque adeo notum ut non egeat probatione. Vt nunc taceam, non intercile humanae beatitudinis ut omne omnino virtutis negotium semper peragas, modo sis paratus quacunque data occasione ejus nihil intermittere. Non est vero etiam quod cogitemus, quasi vitae necessitatis citra civitatem expleri nequeant. Parvo scilicet contenta est intra recti fines coercita cupiditas, & paucis vita indiget, id quod ipsemet Aristoteles pro sessus est. Nec vero quod nunc adeo multis videamur indigere, id tam naturali egestati quam opinioni bominum, nescio quam elegantiam imo luxuriam sicctantium, est adscribenda. Quod animo vol-

vcns Salomo, Deus inquit creatit hominem rectum, he .si m

plicem & parvo contentum sed ipsi quaesiverun sibi cogita

riones multas. lam vero illi quidem naturali, ut ita lo quar, indjgentiae per eAiguam quampiam arctioremque societatem potest succurri, certe in id prolixo aliquo civili coetu non est opus. Id quod usque est adeo verum, ut, pirerisque sapientibus unanimi semper id fuerit consensu

confirmatum: &hodieque possit exemplo non uno pro bari. Et vero primo tum hominum vitam sui se ignaram luxuriae nostrae, rudem item ac simplicem, in aetate tamen aurea & beatissima, constans est omnium prudentium se n. tentia, perinde atque omnes fatentur nondum illo seculo

104쪽

tiquitus habitatum, & quemque domui suae tum Imperasse, etiam Aristoteles fatetur, ne id ex saerae historiae Arist. f. monumentis probare sit necessum. Certe si ad veram vitae hujus felicitatem requireretur omnium rerum quam. ς p δ' vis luxuriosa abundantia, nulla civilis societas etiam satissime patens queat esse selix, utpote quum nulla civitas,

imo nulla regio non enim omnis fert omnia triginὶ luxuriae explendae par sit. Quid Θ quod nec universus orbis id praestiterit, etiamsi in unam civitatem ille coeat, cquod tamen factu est αδυνατον ' quum in infinitum quasi sese porrigat insana cupiditas illa. Cceterum non est hujus loci late ostendere quam feliciter homo vitam suam possit etiam extra civitatem agere Eoque non etiam est quare hic multis ostendamus, infirmitatem ejus dissertationis qua hominem natura πιλακὼ animal esse, proba-

re nisus est Aristotelas. Quamvis forte non sit opus hoc multis agere; quum attendenti haud difficulter primo statim momento possit apparere, haud effici illius argumentis aliud, quam omnem quidem hominem natura societatem aliquam desiderare ceu partem aliquam vitae felicitet in hisce terris degendae ; aliquibus porro quae hodie est infelix mortalium conditio. civilem qui

dem societatem convenire, non per se tamen sed ex accidente, posteaquam scilicet ab antiqua & naturali sanctimonia mores ita discesssere, ut tuto aut oene extra civitatem non possis degere. Coeterum si ponas vitam humanam beatam eandem quoque civilem esse, societatesq; Omnes parto se sic naturales coetus civilis; non tamen cliam hirta conie-quens est, quae singulis societatibus ac vitae genc ribus propria iunt illa omnino ad Politicam doctrinam pertinere.

105쪽

, Nec enim unius scientiae quae circa genus aliquod unb. versale occupatur est, simpliciter omnia quae speciebus illius generis insunt intelligere. Ita sane Metaphysice versaretur simpliciter circa omnia, & unica illa adeo p teret late, ut scientias omnes sina suo comprehenderet, quippe quae sola contemplatur το ον & species ejus& specierum species. Nemo tamen hactenus est repertus qui tale quid tribuerit Metaphysicae, praeter unum Antoni.

Misauri una Bern hardum Mirandulanum ab sapientum ordinet. 13. evers. hac in re explosum. Ea nimirum demum ad unam per-Ibreuiar. tinent scientiam, quae eadem formalis ratio consideran- tri mw.-Eomplectitur : in speciebus autem sub genere aliquo contentis multa inveniuntur quae non unam sed multiplicem considerandi rationem patiuntur. Sic ad Met phy si cum quidem pertinet de ente oc omnibus entis spe- cicbus agere, non aliter tamen nisi inquan t um sunt entia, adeoque entis universalem naturam diversimode partia ei pant. Ad Physicam pertinent omnia corpora naturalia: et si vero nusquam nisi in corporibus illis reperiatur quantitas, tamen quoniam illa quadam tenus intelligi potest absque motu quo corpora naturalia sunt vere naturalia, idqi per abstractione quandam mentis, hi ncquan-

tita iis ilius ab st ractae ut ita loquarὰ sua est propria scientia a Phystica plane distincta, neque haec omnia omnino sine discrimine quae corporibus insunt naturalibus sumit sibi, contemplanda. Igitur ut ut omnes societates humanae ex naturae instituto fuerint partes civilis vitae, non esse aurem iam ante auirmasi mus 2 tamen quoniam multa illarum intelligi possunt nullo habito ad ciVilem vitam rospectu, adeoque non omnino pertinent ad civilem socie-

ratem inquam um illa talis est, patet utique non sine discrimi

106쪽

serimine omnia illa intra Politicam cogenda esse, sed id demum in omnibus illis Politicae esse scientiae quod recte cognosci non potest nisi mens simul flectat sese ad civilem vitam, atque adeo ita inest civili societati ut quantum eius est omne isthuc referatur; cujusmodi sunt sola illa quae primo & per sese inesse dicuntur. Quam obrcm recte quidem a nobis positos esse Politicae doctrinae limites iterum ex iis quae modo attulimus est manifestum. Seorsim nunc addendum est, de ijs artihus quae a nonnullis magno nomine scriptoribus intra Politicae cancellos vi quadam facta compingi voluere. Prmum igitur cum Prudentia sese extendat ad omnia humanae vitae bona adeoque ad omnem etiam vi tam humanam , patet prosecto non simpliciter omnem prudentiam csse Politicae accensendam. Nec vero saltim universalior illa prudentia, cujus sunt scita maxime communia & ad omne vitae genus utilia, potest domestica videri uni civili scientiae, utpote quum & reapse i cum inveniat etiam extra civitatem, & cognosci accura ilissime possit civitatis licet naturam ignores. Possunt quidem communis illius prudentiae praecepta pleraque in ciVilem usum transferri, atque ita quasi transcribi in

Politicorum scitorum censum verum ita non manentilla quod erant ante, sed ad civilem materiam restricta amittunt, ut ita loquar, suam universalitatem. atque ex communibus, fiunt particularia. Vibrpat videlicet Politice illa κολι ιχίως, ceu fieri recte solet in omnibus scien iijs circa definitum magis argumentum occupatis. Specialiorum quamvis prudentiam itidem, quum & exercerire cognosci ill a possit circa civilem societatem, etsi itidem nulla forte earum beata civitas queat carere, non minus

t. a . I. t.

107쪽

patet ad Politicen proprie non pertinere, sed sui ordinis esse. Inquantum igitur quinis illarum possit civitati, prodesse, hoc unum dispicere est Politices quidem, at reliqua earum omnia ab illa sunt aliena. Iam vero prudentia quadam opus esse in omni etiam non civili vita, manifestum est; eoque non prosecto omnis prudentia unice inservit civitatis ac proinde non omnis etiam Politi creest accensenda. Potest quidem Politice, imo debet in usum suum adsciscere omnigenae prudcntiae munera, nec enim absque ij civitati recte consuleris attamen id quando fit, tum communia praecepta non amplius communia permanent, sed ad civilem materiam restricta,fiunt Politicae domestica, id quod in omni doctxinae genere

- recte fieri posse, imo mexito seri, ex Analyticis dis b

Similiter se i Artem militarem non unice pertinere . ad civilem societatem, patet . quoniam illa uti possunx etiam qui civilem societatem non colunt. Dirigit igit uxquidem militiam suam in usum civitatis Politice, arte etiam militari subinde utitur tanquam ministra, attamen ipsemet artem illam non facit suam. De illo in milita rem artem Politices imperio memoratu digna sunt verba Paraphractae Graeci operis Ethici ad Nicomachum. qui Paraph.ι, Andronicus Rhodius vulgo, perperam tamen, usurpatur. Lib. c. a. Civilis scientia cinquit nec eum qui imperare potes aur se

vare rempublicam, coriarium esse re nec eum Di melius inter milites versetur ad imperatorium munus vocar. Sed es rempora. maxime exercendis idonea arti s designat: ne quo ex.gr. qu mpraesar quiescere ducar ex/rcisum, Etenim or quum opus es imperatorem mistere, mi ter eum Politicu : ct quum prae ιιι

quiescere, hoc quos imperabis P ciuamvis enim non raro irae

108쪽

i remptu praescribar imperator, non ranis 3 ia scit ara sua

miseriari. Omnes enim artis alicujus regulae artis lim finem Δη-raxa sectant: quae vero vel in conrrarium vel in aliud ab Odfertur, non en artis ιίgius regula. Sic imperaror considerans

quando besium oporteat gerere, or e propter isterdum quiescensor pacis caussa legatos mutem, mam sis non amplius ex regula imperatoris artis agis, sed alterius alicujus arris majoris orsiuperioris , quae eis ipsa Potirica. Haec ille. Est autem hoc Politicar&militaris artis discrimen usque adeo clarum, ut a doctissimis plerisque sit animadversum ; qui proinde a vulgo militarem artem Politicae ministris connumea

Iure vero idem censendum est & de Oeconomicis. Nee enim domesticum omne tota natura sua ad civilem spectat societatem, etiamsi domus ejus pars sit. Perinde scit. ut simplicia corpora quae elementa appellamus, partes etiam sunt compositorum,& tamen circa omnem compositio nem quoque recte sibi constant. Alia nimirum ita in partium sunt numero, ut a toto composito sejuncta perdant statim omnem essentiam suam, sunque illa tota natura sua facta ad totius alicujus integritatem , de quibus verum est Aristotelis illud: το Meeγονά μονον α&ου ἔπι μοριον, Ars. l. r. ἀλἀ Oi ολως ἄM. . Alia quadam tenus quidem comparata rol. v. , sunt ad intcgrandum totum aliquod, ex parte tamen quapiam eaque non levi ita sese habent, ut solitaria etiam tueantur vim propriae naturae suae. Cujus posterioris ordinis esse domesticam societatem, ut alia nunc taceam, satis ostendit ceu jam ante etiam est dictum vita primo rum hominum per domos duntaxat . absque civitate, nec

infeliciter tamen , ipso quippe auctore Deo) instituta: nec enim fieri id possi t,si domus quanta quanta est salutem

109쪽

suam anice debeat civitati. Quum ad hunc modum vero domus se habeat, manifestum est, illam non omni ex pat- te primo & per sese ad civilem societatem pertinere. ac, proinde nec oeconomicam omnem artem Politicae portionem censendam esse. 'Merr.pa- Coeterum Oeconomicen partem vel appendicem raph. in esse Politicae, non desunt tamen viri praeclari Averroem

Polu.Pυς, secuti, qui profiteantur. Quin possit videri haud imme-Vid Arist. rito facere cum ijs & Aristoteles Ea enim passim Politicae adscribit de rebus domesticis tractanda, quae singula. τρος c. rem Oeconomicam doctrinam tollunt e medio. Fortassis tamen haud adeo liquet hac in re Aristotelis sententia. Primo enim diversa parte certum est, nusquam ab illo disertis verbis Oeconomicen dictam esse Politicae partem. Superest deinde hodieque Aristotelis nomine singularis&a Politico opere separat6r liber Oeconomicus, imo in ... j. ςj liminς si tam legitur, utramque doctrinam cum alias.

ἴ II. inmς0 ςtiam inter sese differre, quod Politicae subiectum

civitas sit, Oeconomicae domus, hanc etiam illa origine esse priorem, perinde ut opus ejus prius est, quum pars urbis sit domus. Sed ille liber num si Aristotelicus, dubites: eoque nihil certi docet hoc quidem te

' Omonium, Majoris ponderis dixeris, quod initio statim

is h. e. a. Nicomachiorum Ethicorum adseratur, finem Oeconomi--,ι. - 'δ diviti β ςsc. qui finis utique non est Politices. Verum .h.m. ix - Xenophon disserit initio Oeconomici sui fortassis tamen & ille Aristotelis locus est mendosus, legendumque ibi vocabulum. Enimvero hujus demum scopum divitias & pecuniam esse, domesticam autem societatem ne desiderare quidem simpliciter divitias, sed nonnihil tantum opum,quan rum ad usum sufficit

110쪽

qnotidianum,nec oeconomicum tam laborare debere ut vel mediocres illas divitias acquirat, quam potius ut recte jam acquisitas disponat & usurpet, praeciare Aristoteles

docet I. Potir. e. g. O o. Magis extra controversiam est Aristotelica esse quae M. vi. EM. cap. R. dc passim lib. Poc docentur, ubi ἡ οικονομία ηδ οικονοιικη distinctim collocatur non minus a legislatoria sive vera civili Philosophia, quam a Politice speciali sive consuliatoria, Politicus item ci Oeconomicus tanquam duo distincti artifices numerantur: quod minus recte fieri, si vel pars vel appendix Politices Oeconomice si habenda manifestum est. Dissicile tamen est definitu, quidnam secundum Atistotelem Oeconomici proprium si a Politico distinctum. Nec enim Aristoteli est consentaneum id quod nonnulli aiunt,

Oeconomiceu versari circa rationem divitiarum acquis rendarum , ceu jam tum est dictum. De conjunctione vero&consuetudine omni domestica maris & foeminae de educatione item liberorum, de rei familiaris usii, quae Oeconomica maxime videntur,agere ille Politicum iubet. Diserte enim ita loquitur I. Polit. c. ult: Defarminae aurem Oviri, de liberorum ci parentum singolu convenienti virtute, des ea qua inter isios eis consse aene, qui rectum quid pravum sit, se quemadmodum rectum quidem persequi oportea , quod

pravum fugere. iniis quae de repuli. necessario sunt explicanae . Addit rationem e tauoniam enim omnis quidem domus pars inciviralis, hi autem domus, partis autem virtutem ad totius vim iurem sectare oporter, nece cris in civitatem inruente; in i--ere istini o liberos se uxores s quirim intereis adhuc ut cimius si bona , liberos qWos Use ιωσι es uxores bonast interesse a rem necessam eis, vam farmina quidem pars dimidia suis lueber oram castram. G Meris autem participes civitatis oriun ur.

SEARCH

MENU NAVIGATION