장음표시 사용
151쪽
I3o DE CIVILI PRUDE IAximi qualis haec est, summam scilicet tangens omnis civilis philosophiae. Et vero videtur Theophrastus notare tantum voluisse suo illo dicto imprudentiam plarrorumque hominum: qua fere fit, ut non tam ratione quam forte fortuna id quod ubi est commodum adsequantur. Forte & observavit, prudentibus quoque in vita omni civili multa praeter opinionem accidere: atque ita videri non sapientia sed fortuna vitam regi: quorum prius neque nos negaverimus, fatentes proinde , non omnia perinde certa esse eventorum civilium, etsi neutiquam inde posterius illud sequatur, fortuna regi vitam omnem, hoc
sane nimis & crude dictum est, eoque tanto Pliniosopho per incuriam excidit, ut interdum solet,& juste exagitatum est olim in Philosophorum scholis,quod Tullius commemorat.
Caeterum utut aliorum quam multorum vel ipsus mei Aristotelis ac Theophrasti diversa fuerit sententia, non tamen justa de caussa nos adeo moveremur. Quae oppositae nobis sunt binae reliquae argumentationes, ex ipsa sciendi rerumque civilium natura desumptae magis
accuratam solutionem exposcunt.
Atque ad primam quidem sorte quis responderit , quod vulgo solet iis,qui& Naturalis philosophiae certitu--
idnem oppugnant,reponi. Causantibus enim naturalium rerum mobilitatem & fluxum instabilem, quae vetet ibiarum certam scientiam, regeritur, fluxum illum mobilibtatemque in singularibus quidem reperiri naturae rebuS, non autem in universalibus, speciebus nimirum & generibus, aς proinde harum scientiam certam posse dari etsi non illarum singularium. Igitur dixeris etiam tu fortassis, civilea res singulares incertas quidem cse, non vero
152쪽
cA UT IIT. I 3Ispecies earum ac genera: quorum proinde ne detur certa scientia, haud vetari illa singularium rerum incertitu dine. At non videtur haec responsio omnem dubitationem removere. Singularium enim rerum omni ex parte incertarum species & genera certa dari non possitnt. Qui enim universim certa illa sint quae sigillatim omni vacant certitudine P Nec vero singularia a seipsis universalibus distant, nisi sola illa singularitate atque unive salitate; quorum neu rum escit, ut quod omnino est incertum fiat certum & stabile. Universalia igitur qui dem ab illa sunt incertitudine libera quae singularibus propria est inquantum sunt singularia; at si singularia omni sint ex parte talia, tum etiam ipsa universalia incertitudine isthae laborant.Et vero ita etiam sese habet circa res naturales: nec enim singulares illae plane sunt fluxae & . incertae, sed ex parte inquanturri sunt singulares, alioquin enim & illae causas suas habent certissimas. de hinc adeo evenit quare naturalium rerum species & genera suam aliquam habeant quoque certitudinem & stabilitatem. Ergo ut propius stringamus eam quae nobis facta est objecito, fatemur incertarum rerum non dari certam veri tatem aut scientiam aut demonstrationem, fatemur quo que a divino humanoque arbitrio res civiles quasi dependere : negamus tamen ita illas inde dependere, ut omni ex parte fluctuent & incertae vagentur. Idque paulo post palam faciemus: ut non sit pretium operae nunc quidem
huic objectioni amplius immorari. Altera objectio non nisi ex Scepticorum schola est Ad I. profecta ; nititur certe ea probatione qua Sceptici solent ostendere, nihil certo sciri; eoque & simili quadem argumentatione l. x. co tra Mathematicos Sextus Empiricus R a. ' moralem
153쪽
moralem civilemque omnem certitudinem oppugnat. Summa nimirum omnium Scepticarum ineptiarum est: propterea nullam scientiam certam alicujus rei 4nveniri, quoniam omni de re magna est sentcntiarum diversitas r& tamen dissidium illud sententiarum Mon probat nullam dari scientiam, sed non temere di facile illam dari. Nonnulla nimirum homines possumus quidem assequi, ast non nisi viaicerta observata,& labore aliquo: quibus neglectis, errores multi committuntur,& multi operam ludunt seque ipsos & alios decipiunt. Igitur civilibus de rebus varia quidem sunt placita populorum, hominumq; aliorum in republ. versantium,& sibi mutuo adversa ex eo autem nihil aliud colligere est, quam non omnes ijs in rebus sapere: nequaquam autem id quod propositum erat, si pere homines non posse. Sed nec prius illud certo hinc colligas i insintuta enim diversa rerum pubi
omnia non ex errore promanant, sed interdum ex diversa conditione hominum locqrumque. Nec enim homines omnes recte vivunt eadem reipubl. forma, sed omnino exigit usus illorum inam rempubl. atque aliam, sive instituta civilia multum inter sese differentia. In cadem porro republ. mutandae identidcm sunt leges, quod res iplae aliae sint atque aliae: utpote quum leges usum publicum spcctantes rebus ipsis debeant attemperari. Prudentissimos etiam viros interdum fluctuare sententijs, di ferri incertos, tantum hoc probat, non omnium civilium rerum certam scientiam inveniri quod neque nos dissitemur. Probandum autem non hoc erat, sed nullam plane .scientiam nullam dari illarum rerum demonstrationem. t
HACTENVS ergo id quidem est manisestum, ea quae
154쪽
ι CAPUT IIT. I 33 vulgo adferri in medium solent in id, uti probetur res civiles nulla sic sentia aut certa demonstratione accipi, exigui esse in Ementi. Nunc promemus di nostram sententiam, eamque suis rationibus conabimur pcrsuadere. iIgitur de omni hac re tria asserimus. . Primum est: rerum civilium plaerarumque dari aliquam certam notitiam. Alterum: de harum potiore parte nihil tamen pronii clari posse , quod non interdum suam exceptionem patiatur & fallat. Tertia ma: quaedam civilium rerum stuYa
instabilia esse, ut de iis certi nihil haberi possit per ali.
quam Καδειξιν , sed quicquid earum intelligitur illud omne verisimili duntaxat collectione percipiatur. Haec omnia quo perspicua fiant paucis aliquid de crvilium negotiorum certitudine&mobilitate ponendum est. Cognitio enim nostra a re quae cognoscitur variam natura accipit prout nimiru m res illa aut nece staria est aut contingens magis miliusve, ita & cognitio certa vel incerta reddi.tur. .Quamvis enim & maxime necessariae rei alicujus nonnisii incerta possit cognitio dari, propter illius ab intellectu
humano longam remotionem, attamen major aliqua necessitas atque certitudo scientiae non est quam est rei ipsius quae scitur. Eoque ante omnia actionum aut ne liorum civilium quae sit necessitas vel contingentia cinpendendum est, quo pateat suam, a parte saltim oblecti, vel certa vel incerta possit esse' Politica cognitio. Repetendum vero ex prima philosophia nobis est, quaedam esse absolute necessaria, quaedam ex hypothesi:&quidem utraq; siccundum quatuor causarum genera: Contingentium item sive eorum quae aliter atque aliter habere se potiunt, alia raro, alia piarumque, alia indisse-xentet evenire ue casum & fortunam ad primum contin- . R 3 genib
155쪽
gentium ordinem proprie pertinere. Ponendum porro& illud est, quod demonstrare non patitur hic locus iquae in vita civili hominibus eveniunt omnia non proficisci a caussis intra limites naturae constitutis, sed eorum nonnulla, & quidem ipsas etiam homnum actiones
quasdam, ab occulta aliqua Numinis providentia dirigi
Igitur actiones aut negotia hominum civilia ex hypothesi quidem considerata multiplicem habent necessitatem, idque secundum omnes causarum species: finalem, formalem, materialem & essicientem. Est autem finis ut in alijs ita & in civilibus alius externus alius internus, quorum hic cum caussa formali reapse idem est, & τύλο-γω seu modo considerandi duntaxat a forma differt. In universum enim finis negotiorum omnium civilium est salus publica : speciatim autem longe plurima variaque,
in quibus salus publica quasi consistit, atque adeo quae salutem illam publicam quas respiciunt tanquam scopum, ut tamen & ipsa alijs negotijs itidem pro scopo
sint. Qua de re alias accuratius. Igitur quoniam finis non potest obtineri per quidvis, sed uno tantum modo, vel plane vel certe omnium optime: utique illa quae plane faciunt ad obtinendum scopum plane sunt necessaria ad finem, quae quam optime itidem sunt necessaria si quam optime velis sinem assequi. Finis ergo necessitatem quasi imponit, ut si tibi propositum sit illum consequi, necessario&caussa effciens, & materialis, sive illud circa quod versatur actio civilis necessario habere sese debeat certa quadam ratione. Imo & forma ipsa consequenter non nisi certa quaedam est, utpote quar& ipsa spectet finem externum instar medij.
156쪽
'CAPUT IIII I3FInvenitur vero & alia quaedam ratio necessi talis, orta itidem ex hypothesi, qualem Aristoteles i. a. P si ncap. uin materialem appellat; dependet autem non a sola materie.Nempe & ab essiciente caussa oritur quaedam necessitas circa effectum. Posita nimirum hac vel illa causa hic veI ille effectus ponitur. Ita in civitate posita principum civium discordia, oritur perturbatio reipubl. di interitus periculum. Similiter & varia oriuntur necessario in republ. pio diversitate materiae circa quam
negotia civilia occupantur . solent autem occupari vel circa homines aut personas, vel circa res quae personis OPPonuntur: quorum omnium ingens est varietas. Nec enim cut solas personas obiter in exemplum nune adducam circa mares, foeminas, infantes, puer0s, adultos, s nes , probos, improbos , pauperes , divites, potentes,
impotentes idem efficere licet: sed negotia civilia quamdam necessitatem accipiunt ab objectis illis , ut & ipsa varient pro varietate objectorum illorum, & necessario aliter atque aliter sese habeant. Ad hoc datur & alia quaedam necessitas tum in caussis efficientibus tum in mat
rialibus quae non per se quidem illis inest sed per accis
dens , abesse tamen ab iis non potest. Ita quoniam illa, α a quibus. & circa quae nugotia versantur civilia, sunt ita imo res naturales, habent illa necessario suas quoque affectiones, xum illas entibus commvncs, tum istas quoque naturales easque suae etiam speciei proprias: ut Personarum aliaruntque rerum magna est etiam circa haec diversitas. Non potest vero non ad illa quoque dilige ter attendere qui rempubl. curat, si facere ollicium velit, idque in omnibus plane civilibus negotiis, etsi isthuc non rei tincaut nisi ex necessitate quadam , quam materialem dicere
157쪽
136 DE CI; ILI PRUDE IAdicere nihil vetat modo res ipsa probe intelligatur Vtiq;
enim affectiones entium plurimum faciunt ad omnia civis liar nec possunt recte dirigi ad usum civilem sive personae sive res aliae, si ignorci quibus naturae mutationibus illae
Igitur quantumvis actiones civiles omnes fuerim contingentes aut ita positae in nostra potestate, ut vel exercere illas vel intermittere queamus prout libet, non tamen haec necessitas ab illis aliena est, sed si exer eantur tum necellario comitantur illa omnia quae diximus. Ac proinde nequaquam actiones illae omni sunt ex parte arbitrariae, etsi secundum quid tales sint. Est nimirum in civilibus comparatum, prout in omnibuς quae ad artes pertinent. Nam &illa subsunt arbitrici. hu .mano, non in totum tamen , sed etiam ipsa patiuntur eandem ex hypothesi necessitatem cum civilibus. Sic in potestate hominu ni est, domum struere nec ne : at si m num operi admoveas multipleκ te necessitas involvit. Caeterum & praeter h;c non quidem omnimoda n cessitas, aliquid tamen necessitati propinquum, actionibus humanis inest: ac proinde& hac parte non in totum actiones quoq; civiles sunt cohtingentes.Etenim&naturaci assuefactione ita potest voluntas hominum in unam aliquam partem necti, ut rarissime abire soleat in adve sam. Vnde consequens es' hactenus actiones illas uti lurimum in unam partem esse determinatas: quod perinde est atque si non in totum illae sint contingentes, sed plar rumque. Ac natura quidem homines in varios animi aD sectus, in virtutem item& vitia semine sunt propensi: idque vel a prima usque nativitate, vel per sexum aut apta
tem . Utque adeo, ut ipsa corporis species prae se ferat
158쪽
hane morum inclinationem: id quod Physiognomonices
universae, non utique vanae doctrinae, sed quam ipsemet Aristoteles judicavit dignam quae tanto ingenio excoleretur: est fundamentum. Pari ratione divitiae, paupertas, potentia, imbecillitas, nobilitas, vilis educatio, suis sinsula moribus sic homines per assuefactionem quidem imbuunt, ut rari sint alijs. Non ego a sermo naturalem illam propensionem vel assuefactionem ita hominum actiones moderari , ut aliter sese habere nequeant ultro
enim largior, nullum ipsius virtutis vel viiij habitum adeo firmis, ut ita loquar, esse radicibus,quin si non evelli saltim moveri in adverse possit. At vero homines raro u tuntur pleni arbitrii sui libertate,sed platrumq; illuc quo vergit naturalis illa inclinatio sequuntur, aut patiuntur sese duci ab ijs moribus quibus assueti sunt.Pleterumque,ajo, talia fiunt: semper ita fieri, absit ut affrmem. Ce te dc juvenes & senes,ex. caula, & divites & pauperes piae rique suis singuli vivunt moribus ; invenias tamen qui albter sese gerant, etsi rariores.
Magnam quidem mobilitatem rebus civilibus saepe inducit ungularis quaedam divina providentia . quam ia
tum vulgo nuncupant. At vero illa rotat & volvit iit illum modum res humanas rarius : plaerumque laXat
frenum hominum arbitrio. Et si quando tale quid fit, etiam hoc certo est peritiae, illud posse disternere ab ijs quae intra naturae sunt limites: quod fieri potest ijs indici js quibus rerum naturalium mutationes supernaturales discernimus a naturalibus, qua de re alias dicendum est. Enimvero etiam hoc non levis est peritiae: pota dignoscere ea quae quali extra potestatem nostram sunt collocata, ab ijs quae in viribus nostris sita sunt.Perinde ue
159쪽
DE CIVILI PRUDENTIA ini Attis Medicar laude est, similiter e&το Θῶον quod est in terdum in morbis dignoscere ; ne frustra sc. cum illo
lucteris naturali medicamentorum facultate &immedic bite malum omne ab eo quod curam adimitti,distinguere. Est praeterea & alia quaeda in civilibus rebus cathegorica . vii absoluta necesis tas, competens ijs ratione entitatis seu naturalitatis suae, ut ita loquar. omnia certe illa quae entibus aut corporibus naturalibus interq; haec animalib' sunt communia, illa a civilibus numquam possunt abesse. Eo lituto illa potest Politicus pronunci re de civilibus suis ie-bus,transferens illa in suos usus: ut solent scientiae communia axiomata facere propria, ctu notum est ex Analyticis-HTC cum ita sese habeant, non difficile amplius est definitu, num per illam mobilitatem aut contingentiam, quae in civilibus reperitur negotijs, fiat, quo minus certa aliqua negotiorum illorum notitia queat haberi. Primum enim saltim hypothetice sive conditionaliter quaedam ccxta notitia potest accipi οῦ quemadmodum talis certitudo rerum istarum multiplex omnia civilia comitatur Saltim ad hunc modum profecto de omnium rerum publ- salute, interitu, institutis,&actibus, certi quid potestin- elligi, utpote quum ipsa haec neutiquam fortuita sint, aut omni ex parte liberrimi arbitrij humani. Nec enim hodie regna, aristo cratiae, democratiae, aliaeque rerum- pubi i species vel alijs vitiis pereunt vel alijs remediis sese vantur, quamsunt illa nostra, quorum ab omni arvo una est compcrta veritas. Porro &cathegorice aut simplisi ter de resus civilibus accipi certa potest cognitio: non quae numquam nil at,sed quae tamen saltat perraro. Et vero hac adeo de caussa futurarum quoq; reram datur quaedam prudens divinatio,
160쪽
Qua se eultate prudentissimi quique magnum semper
sibi nomen pepererunt. Ceu jam tum supra ex Thucydibmis p. V. de notavimus inter Themistoclis laudes, quod fueri τύν μελλον ν τώ γενηGMis αυς εἰκα- & Cornelio Ne. pote teste, Cicero non ea silum quae vivo se acciderunt futu- Q N p. inra praedixit , sd etiam quae poPuseu veneruns ceci is ut vates, quo evidente exemplo adductus Cornelius ille recte cen 'suit, quod facile existimari post, prudentiam quodammodo esse divinationem. Talis inquam divinatio futurorum argumento est, etiam cathegoricam quandam, ut ita loquar, civilium rerum peritiam non omnino deesse. Contingentiu quippe rerum futurarum , inquantum sunt tales, ut veritas nulla certa ita nec certa aliqua potest esse noti ia: quae tamen plaerumque eveniunt non dissimili modo, e pruni nihil vetat raro fallentem quoque notitiam inveniri. Igitur non profecto mera opinione res civiles in te ligere est, sed longe certius, cumprimis i θε πως. Et quidem potest ejusmodi aliqua certior cognitio parari: cum ex singularibus multis usu compertis facta universali collectione per inductionem aut similem syllogi mum, tum ex alijs universalibus. Et vero ipsa etiam singularia negotia civilia suam habent certitudinem non minus atque universalia, si unum excipias illud το κατ δεκατο : eoque illorum sua etiam aliqua est certa cognitio: etsi multi secus vulgo doceant, non attendentes quam sit dirui absurdum, certae cognitionis nullum esse usum ingerendis rebus,quales utiq; non universalia sunt sed singi, laria.Ex singularibus sane,longi usus benescio,quam p rimae ortae sunt certissimae regulae civilium negotiorum. Ex universalibus porro ejusmodi regulis possunt ut teriore ratiocinatione alia magis abdita certo cogi iosci.