Hermanni Conringii De ciuili prudentia liber vnus. Quo prudentiæ politicæ, cum universalis philosophicæ, tum singularis pragmaticæ, omnis propædia acroamatice traditur ..

발행: 1662년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류:

241쪽

eoninio se consultatio aliqua ς μουκη institui nisivelut in tabella prae oculis sint posita isthaec universa. Longe certe ad usum scientiae civilis parandae maxime facit, noritam sigillatim ac sparsim quam universm ejusmodi omnia

animo comprehendere. Certe quae caulra movet Maiathematicos potiora suarum demonstrationum axiom

ta & hypotheses initio conjunctim praemittere , imo vero quae movit Aristotelem, in Physicis quidem anim Iium hi storiam in universalibus propositionibus totam Occupatam est autem similis in plantis labor Theophrasti seorsim 1 demonstrativa doctrina de partibus,gener

tione,incessu, aliisque affectionibus animalium propon re, in Rhetoricisautem locupletissimum illum thesaurum propositionum colligere in unum, eadem Politicum quemvis doctorem non potest non jure merito moVere. ad principia demonstrationum Politicarum plene & s paratim exhibenda. Eadem tamen & spargenda omni.no erunt per omnem dentonstrativam tractationem , cum quoniam sine illis principiis demonstrationes Politicae confici nequeunt, tum quoniam non suppetentibus d thonstrationibus haec sola suiliciunt. Saepe sane non. o pus est demonstrationes qua rere, modo notum sit illud omne quod experientia&nsu compertum est: quandoquidem non semper aeque periecta rei alicujus cognitio postuletur , & satis sit interdum . on novisse ignorato

In ipsam et Demonstrativa denique civilium rerum tractatione id utique semper est observandum , ne qui quam fiat, via isthae,quam semper tenendam esse ante di rimus , neglecta, aut ordine praepostero. Quyndocunquet

RiIicet proposita quaestio suent resolvenda, tum vero a

242쪽

i ia

eu ν Wr XI. ri . . Tu quidem opus st) ante omnia esse definitione liberandas vocum usurpandarum ambiguas significationes, praemitis tendaque necessaria quaevis axiomata & propria prinei-pia. Q oniam vero omnis quaestio politica si unam il- sam rami eYcipias quaerit vel omnes vel aliquam quatuor caussorum, nulla porro earum possit expediri nisi ex pti cipiis eiusmodi, qua accepta sunt cum ex aliis tum praecipue eX sinali caussa, ceu praecedente capite ostendimus; manifestum est saltim plaerasque Politicas tractationes G ordinis L καλικω illam speciem quae vulgo analytica audit bene an secus, jam non disputo exigere. Parumtamen inrtassis refert ordinem illum strictim sequi, modo ne quid omittatur quod ad rem facit, atque si ex priri, cipiis certis propriisque doctrina instituatuc. . Attendendum autem hic etiam atque etiam venit. non semper eadem facere ad rem aliquam, sed pro instituti varia ratione nunc omitti quaedam posse nune non posse. Et vero si propositum fuerit ea sola docere ad quamvis quae inaciunt, non perinde omnia tradi- . tuerunt necessaria. Imo&omitti multa debent, quae scilicet necessaria non sunt: quoniam nihil adferendum est, in accurata quidem tractatione quod 1 scopo proposito est alienum. Ex adverso illi, qui philostiphati velit circa, arem aliquam vitio jure est vertendum,si vel minimum ne gligat eorum quae ad rem pertinent. Ipsemet hoc ipsum jamdudum monuit Aristoteles, haec in verba prorumpens: -δι-ὼιά . αέθοδον φιλ- νη, κώ μὴ ψωμι p.

243쪽

ε 1 DE CIUILI PRUDENTIAttre,sdveritatem aperire de re qualibet. Peritinet vero Eud& illud, quod Crassu fecit diccre Cicer o .Omnes artes aliterrio . di i oην - γ usum transferunt liter ab dis quii. . .. arum artium tractatu delectari nihil in vita sunt aliud actu.ri. Habet autem & προξις sese haud uno modo, idque in omni vita & arte. Recte sane Antonius apud eundem Cibceronem : Aliud es esse arrificem cujusdam generis atque ar-

Cis. ι. 3. ris: aliud in communi vita vulgari hominum consuetudDe M str t.' nec hebetem ηιcru m. Seorsim luculente idipsum apparet in actionibus civilibus : aliud enim est in officio e rum qui tantum obtemperant, aliud in eorum qui imp rant, cumprimis vero ejus qui quasi architectum agit. Iam ea . p. p. tum supra autem Ostendimus; non eandem peritiam civi , r. lium rerum in ijs qui ad nihil nisi ad obtemperandum te nentur, & in iis qui imperare aliis dehent postulari; atque illis quidem suificere rudiorem aliquam, hisce vero accuratam & plenatruae cessariam esse. In dubie vero longe a curatissima requiritur in illo quasi archi tecto: si sane memsuram nominis & dignitatis velit adimplere. Igitur in sum obtemperantium aut vulgi promiscui, satis est civililium argumentorum tractatio minus exquisita: accurat, or illis inutilis est, eoque&sperni solet. Et vero recte Pli Pliis. LL naus p Σκρι-qμι Metam Iasiens, ut veru discere quod in usam. ι . non si habiturus t In usum vero eorum qui imperare&t: gere debent, longe accuratior doctrina exposcitur 3 cum primis in eorum, quos summos quasi artifices in negotio in aliquo civili oportet agere. Omnibus denique numeris perfecta instituenda tractatio fuerit in commodum phil , sophantium: ut nihil scilicet omittatur, nihil agatur obi ter & Minerva ut aiunt rudi.

SID jj quae in unaquavisPoliticae doctrinae tractatio

244쪽

hesunt observanda, hactenus satis sorte est dictum: addendum nunc seorsim aliquid de integrae doctrinae illius conveniente dispositione. De dispositione inquam: quoniam, cum reliqua pertineant ad tractandi modum atque a con munibus illis haud differant, non est quare denuo repet ldebeant.. Igitur cum doctrina civilis tum demum integritatem suam consequatur, quando dc in communi & per species traditum est, qua ratione civiles societates omnes, ac sin gulae earum species, recte institui, conservari, di corrigi debeant,societates autem illae nonnulla habeant communia, quaedam & propria; manifestum est, & communium de propriorum nihiI negligendum, non autem in unius aut alterius speciei expositione integram Politicae doctrinae tractationem collocandam esse. Ex iis etiam quae initio Cap. aer. hujus capitis attulimus jam constat, communia omnia, ait, seorsim & ante particularia quaeque eme pertractanda. Exordium proinde faciendum fuerit ab expositione eorum,quae in universum ad civitatis sive civilis societatis

naturam pertinent. Et quidem,quoniam vox civitatis est nonnihil ambiguae significationis, nonnullaeque societates humanae creduntur interdum esse civitates sive respu hlicae nec tamen sunt; hinc omnino necessum est, primo iomnium exponere quid demum sit civitas aut civilis ho- rminum societas; seclusis nimirum hinc societatibus aliis. Inde in genere dicendum fuerit de civitate. Id vero fieri demum recte posse, ad quatuor caussarum ordines risexa contemplatione, cum ex superioribus constet , hic etiam id faciendum est. Inquirendum igitur in materiam ς' 'omnis civitatis: haec autem constat di hominibus societa- '' '

245쪽

te civili eohaerentibus, & rebus quae publice privatis: rein usum civilem possidentur. Quod ergo ab Aristotele primo libro ac capitibus tribus prioribus tertii Politici vi luminis est actum, illud omns huc arcessendum venit. Nimirum ad simplices usque partes dividendus erit coetus ille hominum: quemadmodum fieri par est in omnium compositorum corporum contemplatione. De rebus quoque civili vitae necessariis agendum aliquid est: ut quae& ipsae ad materiam civilis societatis pertineant: quamquam Aristoteles suae de possessionibus instituendae tracta. γε s. tionis caussam Videatur aliam attulisse. Nequaquam t o. i. men Omnia quae de partibus coetus civilis aut rebus

et ili usui propriis dici possunt, huc adserenda; sed sola

ea quae huc faciunt, tanquam ad commune subjectum cir ca quod negotia civilia versari oportet: qui limites vi. .et delicet sunt cognoscendi subjecti in omnibus artibus, ct in Ethicis cognitionis animae humanae. Quemadmodum nempe societas conjugalis, institutio liberorum, sus servorum aliarumque rerum , habere sese debeat, non potest exponi, nisi in ipsa tractatione de republica. Haec scilicet quomodo habenda sint simpliciter, etiam e tra civilem coetum , oeconomicae methodi: in coetu a tem civili, doctrinae quae circa reipublicae institutionem Versatur.expedire est. Idq; quoniam,primo multum refert, societas domestica in civitate an extra civitatem sit,cundo aliter illa atque aliter haec componenda est pro di Versitate reipublicae: non eandem rationem possessionum: b. ux bonorum , multo minus educationis liberorum , se

se θ' ' votum, uxorum, maritorum, nuptiarum, qualibet re

publicae specie citra discrimen admittente. Vbi potva de mater ia ς ivitatis suerit satia dictum, commodum vid

246쪽

CAPUT XI. 223ttit, agere nonnihil de fine vel scopo civilis societatis omnis: mox de causa efficiente, quas scilicet cogit homines aut cogere potest in coetum civilem :& postremo is λιτμας quae formam dat civili societati, & civitati qua si pro anima est. Non potest autem non nisi brevis haec etiam doctrina esse: cum universiim pauca sint civitati omni communia.Eoque hactenus quidem dc de reipublicae natura non nisi pauca dicendafuerint: praesertim cum vox illa sit una earum quae προς ιν dicuntur, atq; adeo de iis praedicetur quibus parum in commune. Hac sane de caussa etiam ipsemet Atistoteles non nisi, Dis s. de republiea in genere disserit, caussam rudioris tractationis hisce verbis adferens: Nemini obscurum ess debet, quibus in rebus subje- , 'tom decie diserant , cr eortim aliud est ρr um alitiae δε- 'inceZυ2b quens, earum rerkm aut nihil Irorsus esse commu-'πί qua ratione sint rates , aut flerquam tenuiter o anguste. Ad hunc comi mena tameniocum omnino pertinet accuratior doctrina de potestate imperantium in obsequentes,sive civcs sive incolas civjtatis, omnesque res quae intra civitatis fines exi stunt inquantum quidem generatim haCdere dici quid potest. Pertinet etiarii inquilitio in ea, quae simpliciter ad omnem civitatem sunt neccssaria. . Nec vero argo mentum hoc utcumque a Politica doctrina abesse potest, quamvis ab Aristotcle tactum non sit: alibi tamen comita odior illi locus nullius est, ii Praemisi a illa communissima tractatione, proximum fuerit agere dc civitatum sive civilium societatum communioribus generibus ac differentiis. Etsi enim Aristote-Ies statini subjungat doctrinam de differentiis rerum-- publicarum: quoniam tamen civitates differunt inter sese Idurunum , Laud duntaciat ratione diversae πολιτείας , V Ff rum

247쪽

216 DE CIVILI PRUDENTIAE

tum etiam secundum di versam rationem materialis quoque &effectricis& finalis caussae, atq; haec etiam discrimina magni sunt ad civilem vitam momenti ; omnino etiam illa merentur hic suam considerationem. Et vero ut det Fine civilium societatum quasi verbo uno tantum in ea emplum quid moneam: omni quidem civitati propositux est scopus beata vita ; aliae tamen felicitatem illam ex a quo omnibus civitatis partibus quaerunt , aIiae non Cπaequo omnibus sed praecipue imperantibus: nec beatitudinem omnes civitates in re eadem collocant , aliae quippetpotentiam amplam dc imperium in vicinos populos, ali divitias, aliae voluptates, aliae denique virtutis omnigenae exercitium cum rerum sufficientia conjunctum, credunt

esse illam selicitatem sibi propositam. Inter illa discrimiana tamen civitatum omnino praecipua sunt quae a differet iiis σαλιτ dependent: atque adeo hae praecipue erunt ex-Ponendae. Ita tamen, ut adhuc quidem in communissimis..caruditarentiis haereamus, Id quod&Aristoteli est accurate observatum: ceu apparet ex doctrina libri tertii,quα non descendit ad species varias democratiaru, olimrcialisarum, regnorum,aliarumque reipublicae formarum en randas, muIto minus agit de variis speciebus rerumpinhlicarum mixtarum. Etsi vero etiam plane nihil agatur il Io libro de mixtis: non tamen id ipsiusmet Aristotelis sorte culpa est omissum sed periit illa doctrina vitio aevi,quo. totus ille liber perquam mendosus redditus est. Nec enim diviso ili' rerum publicarum in simplices dc mixtas a coni una tractatione dedimerentiis sine vitio abesse potest.

optim republica: Dulque omnia instaura quatuor inte-

248쪽

glislibris prolixe est persequutus : ut quidem nobis ali-hi demonstratur. Fortassiis autem minus idoneus ille I tria riquidem ordo est. Etsi enim optima respublica praestet o 'p'mnibus aliis,atq; illi primo competat reipublicae nomen. adeoq; primum sit analogatum ut sequamur jam morem loquenda Latinae philosophantium scholaeὶ deq; ea pcimo loco proinde tractandii sit,ad quam scilicet tanquam normam aliquam alia possint exigi; universa tamen quae de republica illa dici debent statim subiungenda esse, minime' hinc sequitur. Et vero sunt porro quaedam communissimae rerumpublicarum affectiones, quas seponere utique non decet post integre absoluta demum omnia optimae reipublicae instituta. Ad hoc rarum est institutum reipublicae optimae, quod non & in reliquis sormis quadam tenus venit attendendum. Si omnia vero reipublicae optimae nerint unum in locum conducta, non poterit non de reliquarum rerumpublicarum utilibus institutis commode disseri, nisi saepius repetitis illis ex doctrina dempublica optima: utpote sine quibus non possit juste illa comparatio fieri, ad optimam tanquam ad amussim. Ex re proinde suerit, post expositas communiores dissecentias , agere de iis quae communia magis sunt sive cor rumpendis sive conser vandis rebuspublicis illis ita jam distinctis. Cum primis, quemadmodum juxta differentias illas simplicium &compositarum rerum publiearum aliter. sese atq; aliter habere debeant: Primum ratio serendarum Iesum , belli ac pacis arbitrii , dc similium; Secundo ratio constituendorum magistratuum, & Tertio ratio judicio

249쪽

etas DE CIVILI PRUDENTIA

' Hisce absolutis sorte copveniens fuerit docere,qu: . διιμ. nam seorsi ira Optimae quidnam alteri civitatis speciei. proprium sit: quod alibi locum haud invenit. Ad ultimum suerit tractandum, de differentiis maxime specialibus rerum publicarum ab optima declinantium, ut &qu, cuivis ant domestima , quae in qua Vis observanda. ' ' ipsum & Aristotcles postremo loco persecutu cst , etsi nunc sextus liber hanc doctrinam polliceatur. In hunc modum sanc omnia omnino, quae ad Pol ticam doctrinam pertinent, iusto orditie ita tr di poterunt, ne quid omittatiar, ne quae fiat inanis repetitio, net. quae ad extremum ulla obscuritas oriatur, sed ut omnia facile animo & memoria queant comprehendi: quod or-d iis λδασκαDis uni Cam cst propositum.

ne o Prudentias figularium rerum ci ilium, cir seorsiam

omnium GT integrae abcujus cilaitatis. Expeditis iis quae ad prudentiae civilis universalis sive

scientiae Politicae προπαδ αν pertinent , nihil nunc superest eius quidem quod initio agere instituimus , quam ut de scriptoribus, quorum monumenta ad illam accipiendam adjumento queunt esse,disseramus. Cogit me tameboni publici studium adhuc duo praemittere: ac primo quidem ea quae ad παυμαν faciunt Prudentiae civilium rerum Gingultarium, secundo Muem quaedam de iusta indole&recta institutione Viri Politici. Videtur sane hisce omissisHebitum fructum ex libri husus lectione ex pectari non pocse. Et vero ad quidem civilem non satis est viam ad universalem prudentiam illam tenere, sed necessum por-xo scitu est quemadmodum ad ipsam προ ii idoliea a OG

scia

250쪽

sit prudentia comparari. Etiam hoc vero non perinde est notum vulgo, sed magnis adhuc erroribus obnoxium. Iam autem nisi universalis illa prudentia etiam actibus civilibus exercendis sit idonea, tantum non inutilis fuerit: rarissime sane eam quis velit addiscere. Non poterit prae terea quis pervenire ad civilem prudentiam;saltim non adsjus apicem; nisi & ingenio aptofuerit instructus & recte i nid educatus exercitatusque .maenam autem illa sit ingenii ratio, quae educationis, a quam multis itidem ignoratur. Ne quidqua ergo desideretur, haec etiam nunc docebimus. .

Ac prudentia quidem illa singularis est , qua instructus quis idoneus est singulis negotiisicivilibus recte, quantum licet, consulere. Hinc vero statim liquet id quod diximus ; esse eam ab universali prudentia distinctam: utpote quum unis salis iIla nihiL scia: rerum singularium, haec autem iis consulat, non possit autem consulere nisi iis perspectis. Ab universali tamen illa omni ex parte non potest distincta esse: utpote quum singulatim sonsulere non. liceat, nisi suffultus sis pruden te aliquo uni-yeriali pronunciato. Ergo ad consilium singulatim dan dum&ab universali prudentia accipiendum aliquid est,& simul addendum aliquid de re illa singulari, qua de collastium datur . Consistit autem hoc in notitia illius reisngularis, non alia tam e re quam quae ad propositum r quiritur. Plenior enim hic quidem est inutilis. Omnis talamirum prudentia singularis consulit, quidnam agendum, omittendum , permittendunt; usu syllogismi, cuius Major propositio ab universali prudentia accepta est, Minor ex re ipsa singulari. Perindz atqRe usu venit in omnibus etiam artibus. Ex. gr. ut consulas, regi Philippo operam uni

SEARCH

MENU NAVIGATION