Hermanni Conringii De ciuili prudentia liber vnus. Quo prudentiæ politicæ, cum universalis philosophicæ, tum singularis pragmaticæ, omnis propædia acroamatice traditur ..

발행: 1662년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류:

251쪽

eiusmodi conficitur: omni regi vitandus est contemptus Philippus est Rex : Ergo Philippo vitandus contemptus erit. Non solet quidem semper explicatus ejusmodi syllogismus confieri: neque ut fiat semper, est necessum. Ea enim intellectus nostri celeritas est, in iis equide quae non multum sunt obscura , ut non attendentibus conclusio saepenumero ipsas praemissas quasi antecedat: quale quia . . in omni animalium motione contingere,eleganter est ristoteli observatum. mat. e. r. Coeterum qua ratione Iiceat pervenire ad univeis,lem prudentiam, si ve plenam Majoris propositionis syII gismi pr actici notitiam , jam tum abunde est monstratum. Minor propo sitio itidem saepenumero sensibus ipsis aperta est eoq, tum quidem nulla ad parandam notitiam opus est manuductione. Interdum vero illa sic satis est obscura. Cujus proinde cognitio quemadmodum parari possit, nunc dicendum. Igitur singularia quaecunque in dubitationem Polblicam venire solent, sunt plaerumque, Vel personae atque earum actus & affectiones, vel res aliae quaeque & quae iis accidunt. Estque quaestio omnis de eo quod vel praesentis vel praeteriti vel futuri est temporis. Potest porro dehisce aliquid sciri vel certo vel non nisi verisi in iliter. Certo

autem ita , ut vel nunquam vel raro fallat : nam di quae raro aliter 2se habent certis quadam tenus merentur accea'seri. Certo etiam ita, ut vel duntaxat sciamus rem alia quam esse aut non esse, ves vero etiam caussas ejus rei

propter quasilla sit aut non sit intelleamus. rum heic nonnulli turbant; non posse videlicet sim gularum rerum certo quidquam sciri, quoniam illa nimium quantum contingentia: h. e. mutationibus sunt o

252쪽

noxiae, eerra autem scientia non sit nisi eorum quae aliter sese habere non possunt h. e. nonnisi eorum quae necessa ri a sunt. Saltim civilia singularia non certo teneri; quo nisam illa ex parte maxima 1 liberrimo sancti cimiNuminisci hominum arbitrio unice quasi suspensa sunt. Qui tamen ita sentiunt valde inconsiderate loquuntur. Tollunt γnim simul omnem universalium certam scientiam prudentiamque. Vtique enim iam tum constat, demonstra tivam quamque universalium cognitionem niti propositionibus universalibus indemonstrabilibus, quae autem sint eductae ex singularibus per experientiam acceptis. Ss autem singularium nulla datur certa cognitio, nec pripositionum illarum universa Iiam certa notitia poteriet parari ; si nulla autem fuerint principia certa indemonstra' bilia non etiam ulla supererit dein onstratio. Parratio est singulorum prudentiae universalis humanorum ctuum. Haec enim etiam quasi pro fundamento habet se sive per demonstrationem sive perinductionem habenda sit, actus singulares humanos: qui si certo sciri haud pote- nt,nec indemonstrabiles propositiones universales pra' nec demonstrativae ullae sunt re Iiquae. Si porr singularia omnia incerta sunt, ergo nullum certum consi liram dari, nulla ars,nulla prudentia certo exerceri possit satque adeo & ars omnis & prudentia fuerit frustra. Quae quoniam perquam absurda sunt & ab illorum etiam disputatorum sensu abhorrentia P&falso&inconsiderate ab il- Iis singularium certam notitiam tolla consectarium est.Est vero jam tum supra , nobis m inisestum redditum,& hy' CV. IIae . Pothcticaα ex parte abselutam necessitatem obtinere in pag. humanis negotio. Q e sane ibi in universum disputavi mus , illa de singularibus qui busqMe itidem vcra sunt, e

253쪽

13Σ DE CIVILI PRUDENTIA

que ruistim heic nulla nunc indigent isthaec illustration: neque est quur illae quidem dubitationes nos amplius tur .hent,quo minus pergamus in ostendenda ratione ad sit gularum rerum notitiam perveniendi. 'Quoniam ergo jam tum notitiam illam quae sensibiti nostris externis accipitur, tanquam nulla indigentem mantiductione semovimus. saperest ut de illa sola quaest ope alicujus collectionis , utpote cum alia nullast reliqua . nonnihil pro instituti ratione dicamus. Observandum autem prius est, etiam propositiones quam multas singui res aemulari naturam universalium, cum qMe proprie tales suntli .egeneri ru,tunxquae particulares appellantur. Italiaee propositio: Petris interdum aes perjurus, quasi partieularis: haec vero: Petrus semper e pejurru, quasi vere estnniversalis. Et vero perinde ut aliae particulareS aut unia versales magis minusque tales sunt, ita & singulares huε illuc magis minusve inclinant. Ita --Iepe est per res Petrus plarumque es pe*urus: multum inter sese differunt

ratione universalitatis.

Ergo jam , perinde ut aliae onuntiationes unia creales, singulares omncs, quae quidem ope alicuius couectionis innotescunt intelligi solent deductione facta aut ex meris fingularibus aut mixtim ex universalibus principiis. Mixtim inquam: nec enim conclusio singularis conficitur ex utraque praemissa Vere univcrsali. 2 Ex singularibus autem ad illum fere modum sunt collectiones singulares , quomodo supra docuimus ex singularibus experimentis fieri univcrsales enunciationes. Et vero conclusiones illaesingula res sunt ejus ordinis, quas paulo ante diximus, a mulari naturam cnunciationum universalium.Hinc etiam hie, ut ibi,ea unico etiaria cxpe-

254쪽

rimento, tanquam per SyllogismumExpositorium, quem vocant, aut similem aliquem syllogismum imperfectum quales vulgo,perperam tamen,Enthymemata appellantur in colligitur singularis enunciatio, sed quae refert quin dammodo speciem particularis. Vt ino- fecit contra juravit, Ergo Petriu interiam speris . Ex pluribus porro ejusdem singularis rei experimentis, pro ea-Tum numero majore, minore, conficiuntur, ope quasi inductionis, singulares enunciationes, isd quae magis mi- .nusve itidem vim quasi habent universalem, lia ut pocsis de re aliqua pronunciare quemadmodum sese habeat necne; vel saepe, vel admodum frequenter, Vel plerumque. masi generica autem propositio ccujusmodi illa est, Petrus semper es perγurιοὶ etiam hic per inductionem quidem certo colligere non licet, nisi tantum probabiliter: posito nempe, etiam imposterum rem aliquam sese habituram qualiter hactenus sese habuit. Id quod in vitativili scitu per est utile: quia vita illa singulorum veniat componenda ad id , prout unumquodque singulare vel raro Vel frequenter vel plaerumque est; atque haud imm rito, etiam futuro tempore aliquid sese habiturum, pose sit debeatque existimari, prout hactenus illud sese semper

habuit. Manifestum autem est; omnem ejusmodi coli ctionem confieri ex singularibus experimentis, ac proinde& heic etiam atque etiam attendendum esse, ne quis e ror in experiendo sit commissus: caeteroquin sane certa

collectio institui non potest. Omnino igitur etiam hic' & alia & cumprimis illa quae supra de Experientia docuismus summa cura fuerint observanda. Ad tales argumentationes quam proxime accedunt

illa, quae instituuntur ab experimenti singularibus non

255쪽

234 DE CIUILI PRUD E IA

nost cis sed aliena fide acceptis. Nec vero plane iant eaedem cum illis prioribus, utpote quae tacite saltim, in te dum & aperte, quasi involvant propositionem universale fere hunc in modum: Auicquid Ioannes refert de Petro , id Petrus est Ar Ioannes refert Petrum piarumque esse per- Iurnm, Ergo Petr- eis larumque per jurus. Etsi vero hae a gumentationes nonnihil disserant ab illis prioris ordinis, cum tamen perquam amnes sint, non est cur de iis quid agillatim addamus. Hoc duntaxat unum meretur notarie

quod fides illa quae nititur alieno testimonio . interdum non nisi verosimilis sit, interdum plene certa atque insal- Iibilis qua de re alias ,& suo Ioco) eoque collectionem

quae ex aliorum narrationibus instituitur nunc certam, nunc dubiam . nequaquam vero omnem sine discrimine eodem certitudinis censu habendam esse. ιComplura porro de singularibus, cum alias tum etiam in civilibus,collectione instituta mixtim ex una aliqua universali & singulari praemissa, solent intelligi. Et quidem si univer falis illa nonnisi verisimilis est, etsi altera prinmissa singularis sit certa, tantum opinio oritur non creta cognitio. Par est ratio, si singularis sit incerta, universa. Iis autem altera certa. At si utraque praemitarum certa sit, tum vero firma dc fida dubioque carens collectio necessario subsequitur. Et vero etiam singularium cognitio certa aliqua potest accipi, argumentatione plane simili illi quae demonstratio appellatur. Imo si quod est res fatendum, etiam singularium vera datur interdum demonstratio: quod recte I. r. Unotavit etiam ante nos Bartholomaeus Violtus. Hinc Misemon ergo de singularibus quoque rebus demonstrari aliquidi AE c.D. potest, nunc indirecte facta deductione ad incommodum ,

256쪽

nune directe&ostensive: interdum porro amrmative vel negative: nonnunquam quasi particulariter aut quasi generice: & denique demonstratione partim του ἔπι, partimia δ ora. Id quod infinitis exemplis illustrare liceat, si opus sit: non est autem opus, cum exercitatio ejusmodi cuivis in omni vita sit quam maxime, ipsi vulgo etiam . prompta atque expedita, etsi nemo ex vulgo sciat se demonstrare. Omnino autem etiam in hisce singularum rerum demonstrationibus adhibenda erunt principia,ta milia iis quae in aliis demonstrationibus requiruntur. Quae qualia oporteat esse, majore ex parte supra a nobis est traditum: itaque & hic repetere necessum haud est. Cuni- primis vero etiam hic sunt attendenda,quae ibi de quatuor caussis rerum civilium earumque tecta demonstratione disseruimus. Omnium quippe etiam singulorum civilium sive actuum sive operum quatuor sunt causarum ordines : dc in harum plena atque exacta cognitione perfecta singulorum notitia denique est collocata. Nec singulorum caussae quaeque aliter, quam quo supra dictum est m do, possunt accipi .Quod exemplis ostendere, non patitur institutum, etsi id fieri facile possit insnitis. Et vero quae in universum de omnibus probata sunt, necessiam utique est in singulis etiam usum suum obtinere: ut natura sua in universalibus singularia comprehenduntur.

CvM ea porro quae collectione quadam fact1 intelligenda sunt, alia ad personas & personis nonnihil similia,Deum inquam i&Spiritus,alia ad res vocibus ex R manis juris usu aeceptis) pertineant; illorum cognitio , cumprimis si de praeteritis & suturis quaestio sit difficilior quidem redditur , propterea quod illa omnia partim a Voluntate partim a facultate dependeant,in rebus autem

257쪽

ain DE CIVILI PRUDENTIA

nihil lare praeter facultatem attendendum veniat; modo tamen illa quae itidem silpra iam attulimus exacte etiam hic observentur, omnia expeditu erunt longe faciliora, utpote quum via quadam certa possit ita de omnibus quae in quaestionem veniunt inquisitio institui: a qua si disced mus, temerario & incerto fluctu quasi agitamur , nunc prospero nunc etiam infelice eventu.

EA postremo de quibus quaestio solet in vita civili imstitui , ceu ante diximus, vel praesentis vel praeteriti vel f turi sunt temporis. Etsi enim quae jam praeterierunt non soleant trahi in deliberationem quae potissimus est actus Politicae in singulari bus prudenti facit tamen haud para etiam ad deliberationem isthaec novisse: quandoquidem perfrequenter in futurum probe consulere haud possis,

nisi noveris qua ratione vel constituta, vel corrupta, vel correcta antehac fuerint il la de quibus forte nunc deliberatur. Neque enim nunc adducam,quantum talia scire ad perstradendum prosit: quoniam non est hujus loci orat rem instruere, cujus proprium munus est persuadere, sed Politicum Virum , qui non adeo sollicitus est de perfradendo quam de bene consulendo. Etiam vero extra desi- herationes saltim iucundum est,& decet virumPoliticum, nihil eorum temere ignorare, quae in republica quam C randam suscepit, jam etiam olim acciderunt. Qim praeterierunt vero ea aut nos ipsim et meminim',aut non memini mus. Illa,ut sensibus nostris jam percepta,n oriindigent ad parandam sui notitia madiumento. Haec vero innotescere possunt vel aliorum narrationibus vel aliqua certa ex aliis collectione. Igitur ut antiqua quidem illa Cognoscamus, opus fuerit fide digna quae vis testimonia adum carci caque sive vivorum adhuc hominum, sive corum

258쪽

qui nactationes posterit ali tradiderunt. Quae nam autem horum vere fidem mereantur alias explicamus, ubi de hu- 'mani testimonii auctoritate disputatur. Collectio autemeerta in hunc quidem usum institui optime potcst, accurate cognitis iis quae ad caussas quasque oventuum civilium faciunt. Nec enim quidquam fieri potuit,nisi quatuor causarum ad illum eventum idonearum vi: ac proinde

s vel adfuisse vel non adfuisse eas nolli sit, non potest non nota simul esse eVenti veritas , utrum scilicet ita factum aut non sit factum. Potest tamen illa collectio fieri etiam posteriore, ut loquuntur Scholae Logicae , h. e. ab effectu aliquo aut certo signo: nam etiam hinc licet quaestioneso P expedire.

Praestntia cognoscimus, praeter sensum proprium, itidem, de testimonio sed hominum non nisi adhuc superstitu m non autem mortuorum,&collectione non quidem

ex effectu sed causis sive 1 priore facta.

Futura vero nec sensu nec proprie quidem dicto testimo. nio intelligere est. Ad testimonia tamen quadamtenus referre liceat praedictiones eorum qui vel ipsiniet rem facturi sunt,uel conscij sunt eorum quae gerentur:quales sunt,aliae ab hominibus, aliae a Deo aut Spiritibus futurorum gna ris profectae. Maxime vero propria Politico homini futurorum praenotio fit, col lectione instituta ex causis singulorum eventuum accurate & plene cognitis. Hae sane si h heant necessitatem hypotheticam,tum hypothetica, si e thegoriCam cathegorica, potest a prudente & caussarumcventuumque civilium gnaro viro , etiam futurorum ventuum institui praedictio. Deficiente autem alterutra necessitate, nulla certa ab homine,percollectionem quidem , divinatio futurorum haberi potest . Quo simul manifestum est, futurorum eventuum praenotionem colle

259쪽

ctione prudente habere semper non posse: habere autem

interdum, sed non nisi conditionalem; omnium rarissime vero cathegoricam. Patet etiam, illam vim praenoscendi solis admodum gnaris rerum civilium concessam esse,atque adeo prudentis acuminis esse certum signum reoque merito inter summas Themistoclis & Ciceronis lavdcs, divinatoriam πολιnκὴν ab antiquis memoratam esse.

COETERUM de via communi qua ad singulorum

sine discrimine omnium prudentem notitiam pervenire

liceat, fortasse plus satis est dictum. Quamvis enim de illa& prolixius & plus disseri queat, tamen alienum id si erit ab hoc loco; cum ne haec quidem licuisset promere in medium, nisi alibi & quidem suo loco soleant 1 magiaris negligi, nos Vero amor promovendi civilem, mnem prudentiam in melius, peram hanc suscipere compulisset. Dicendum nunc nonnihil est seorsim, quaenam illa singularia sint, ad quae rempublicam aliqua integra curaturum attendere poti ssimum, quaeve eoru scire cumprimis, oporteat. Erit autem & hoc non sine insigni fiuctu: cum videamus multos regendae reipublicae integrae curationem non dubitare aggredi ignaros prorsus non tantum universalis prudentiae choc namq; in praesens non urgebimusὰ verum etiam eorum singulorum sine quibus

civitas curanda commode regi haud potest. Qui edocti, saltim quorum singularium paranda sibi notitia sit, pol

runt imposterum, studia dc operam rectius impendentes, in rei publicae suae usum sese praeparare. Repetendum vero prius memoria est :& integrae singularis civitatis cujuslibet,& singulorum civitatis cuiusqtae actuum Operumque,quatuor ine caussas, inque horum noti-

260쪽

CAPUT πι. 23 notitia demum persectam singulorum cognitionem consistere. Quemadmodum ergo ad univcrsalem omnium civitatum, ita etiam ad particularem singularis alicujus civitatis prudentiam, unice requiritur,ut omnium civitatis illius rerum caussas quatuor plene pernoscas. Quantum sane horum aliquid deficit, intantum impersscta est particularis quaeque prudentia singularis cujusque civitatis. Ac proinde aspiraturo ad prudentiam hanc accuratam particularem integrae cujusque civitatis, perinde ut ad singulorum quorumvis civilium negotiorum , necessarium est, uti omni studio allaboret ediscere, quicquid ad qua tuor istas causas integrae singularis rei publicae attinet. Observandum porro & hoc in antecessum,ad plenam civitatis alicujus singularis notitiam postulari, primario quidem, nihil ignorare quae interna & uti sic loquar domestica sunt civitati illi: secundo tamen Ioco etiam re quiri, ne nescias ea quae foris in aliis civitatibus obtinent aut geruntur. Ac illa quidem prioris ordinis necessaria esse ad plenam & omnibus modis absolutam notitiam , non indiget probatione. Etiam externa vero illa perno scenda esse ad id ut tuae reipublicae omnia plene scias,aut ut integrae civitatis alicujus plenam habeas prudentia parti culare, argumento est, quoniam sine illorum cognitione nemo aptus esse potest, omni sane ex parte, alicui rei publicae recte consulere. Id quod manifesto est indicio, sine tali integrae civitatis notitia particularem prudentiam haberi non posse. Caussa vero hujus est, quoniam civitas&respublica quaeque, vel indiget aut favore aut auxiliis aut bonis nonnullis alterius reipublicae, vel habet quod ab illa sibi metuat, vel denique potest aliquid rerum suarum emolumentum inde exspectare. Nihil bo-

SEARCH

MENU NAVIGATION