Hermanni Conringii De ciuili prudentia liber vnus. Quo prudentiæ politicæ, cum universalis philosophicæ, tum singularis pragmaticæ, omnis propædia acroamatice traditur ..

발행: 1662년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류:

311쪽

Ulygis prudentiam; minimε tamen hinc est consequens,

ad unius illius, aut paucorum aliquot exemplum, comparare sese omnes oportere. Igitur est hoc quidem certum atque constitutum,,

ubicunque reperiantur magistri optimi , ibi doctrinam quaerendam esse. Jam vero etiam id constat, nunc do. mi nunc soris,& vel in vicinia vel procul, haberi illos posse. . Hinc vero sequitur infallibili consequentia, alibi atque alibi magistros sectandos esse, domi, loris, prope, Π Ocul, prout accipi possint: atque adeo ea in re nec domesticis semper praeserendos exteris, nec hosce illis, multo minus sola longinquitate idoneum sapientiae magisterium me

. . . tiendum esse. Quod si domi profecto possit parare juvenis illam philosophiam, cum sumptuum parcendorum caussa, tum & melioris educationis gratia utpote quae

fieri possit in conspectu quasi parentum & cognatorum, quo nihil juveni consillius est) domestica institutio omnitroverb. alii est anteferenda. Recte sane Salomon Sicut κτῶ -MI ira, migra s de nido suo,sic is qui derelinquit locum suum. De Tribus igitur quaestionibus,quantum illae non nihil dubiam reddebant institutionem Civilis Philosophiae aut Universalis Prudentiae, nihil addere necessumes Prius vero quam ad Institutionem Pragmatici quoque Politici progrediamur, observandum venit: ex re esse, ut qui sive ad Philosophiam sive ad Pragmaticam Politicam aliquando assectabit gradum, statim in ipsa pueritia sensim addiscat quae possim illi instituto esse utilia. Enim

Vero fatemur ultro, longe minus quam juvenes e sse aptos rueros qui Civilis Prudentiae studi js occupentur, est tamen, quo dc illa aetas commode imbui possit. Igitur ubi

animadversum fuerit ulud esse pueri ingenjum, quod au- Quandin

312쪽

quindo possit Civilis Philosophiae esse capis, aut rei pur ' blicae gerendae idoneum guinis autem δε is intelligitur Provem suer,smuno se recta snt opera ejuτ, ut sapienter pro- se nunciavit Salomon Rex in saltim addiscat & mandet

memoriae scita aurea sapientum de omni vita, cumprimis autem de civili. Etsi enim horum vim minime assequam puer, adultus tamen, excusis memoria, poterit illis uti tanquam collecto thesauro. Videre hunc usum jam tum olim prudentiores quique neque nostro aevo non multi idipsum observaverunt. Hinc illud natum AEschinis: λὰ tam τας τῶ παλαμων γνωμας παιδις εσιμυθίοιῶν, ν Ahic γινομνοι ἀπταῖς γνωμ ηα: Meo pueri disimus veterum sententias, ut viri facti iis utamur. Sunt autem inter senten. tias ejusmodi facillimae omnium, quae disci pariter possint ecfirma memoria teneri, illae quae numeris inclusae sunt,

ceu notum esti itaque & illae prae alijs indubie tenetae ista

uetati quam maxime conveniunt.

Nunc & dePragmatici hominis institutione nonnihil

addendum est. sunt autem omnia expeditu non multum dissicilia. Primum enim, quoniam in Pragmatico Politisco requiritur & prudentia universalis, sive tota sive ex par te, & notitia singulariam, cum reipublicae ejus in qua versandum fuerit tum earum quae illi vicinae sunt .ierum, 'facile apparet addiscendum omnino ipsi venire utrumque, alterum horum non Q sicere.

SecunA ut de magistris prudentiae universalis nune ILnihil dicamus) ad intelligenda illa cujuslibet reipublicae

singularia , faciunt magistri partim muti, ut ita loquar, partim vivi. Omnis scilicet generis monumenta scripta, sive typis fuerint edita sive hactenus publicata non sint, 'quae saltim aliquid habent de negotiis reipublicae alicu-Oo a ius

313쪽

. Ga DE CIUILI PRUDENTIA ius singularis , studiose colligenda & volvenda suerint

, i Potest autem horum dispositio commodissime institui secundum illas classes, illoque ordine, quem in republica quavis singulari cognoscenda sequendum esse, capite duodecimo docuimus. Cum primis Vero hic valent magistri vivi, qui in actu rerum diu versati, mores, leges, instituta, consilia, statumque omnem reipublicae , plene didicerunt. Certe & citius & tutius omnia ab illis discumtur. Quantum igitur sieri potest, hi sectandi, cum his converiandum, hi reverenter habendi, hi consulendi, hisce credendum maxime est. Nec vero non dc multum prudentiae universalis juxta singularem ab iis didiceris.

Huc sane spectat sapiens dictum illud Salomonis: taui cum sapientibus graritur sapiens erit: Amiciu stultorum similis emicietur. Hac sane de caussa, in omni republica prudens quisque longo usu peritos rerum magistratus 5 onsulit & magni aestimat, quamvis Rex suerit. . Quale ouid proinde in sacra Estherae historia etiam de Alias fuero rege proditur: quod nimirum Dierrogaverit spi-entei qmi ex more regio semper ei a erant of iEorum faciebat cuncta consito, scientium leges ac ura majorum. Et de A-LAEmp. c. Iexandro Severo Augusto in vita ejus : requisivisse cum alios tum Meraios , maximo eos qui hi oriam norant, quid iis tali in ca is quacis in dii ceptatione I versabo-

. tur , veteres imeratores vel Acmani vel exterarum gen-

- , iamfecissent. Quamvis ad illa vetera exempla recurrere non sit necessum, cum hodieque nemo prudens dubitet, passimque id observetur. Quin itaque tales magistri auro hontra carius sint habendi,& ad horum monita consilia

sint con ponenda,non est quod quis dubitet. Ce ςqRod de morat bus Seneca idem quam maxime & de Politicis

314쪽

III.

valet foetu, iter euper praecepta; breve Pax per

euempti. Zenonem Cleanthes non expressi set eum tantummo.

do audi set. Vitae ejus interfuit, creta perserit, ob ero mit trum an ex formula sua viveret. Utrum Tertio domi an soris & apud exteros instituendus quis sit ad Pragmaticam prudentiam civilem, haud dissiculter ex ijs quae jam dicta sum apparet. Vtiq; enim illius rei publicaein qua est quis versaturus statum dc arca ha quaeubet qui rectius doceant quam qui in illa versantur Θ Foris ergo & apud exteros si ustra illos quidem ma

gistros quaesieris. Vicinorum tamen, aut simpliciter eo. rum quibuscum tuae reipublicae commercii aliquid necessario intercedit, statum exactum alibi rectius didiceris .Quantum tamen reipubl.tuae interest etiam domi talia

disci possunt, praecipue a prudentibus & in rebus magnis versatis. Nec vero Philonis istud ulla quis verosimili ratione comprobaverit, nisi fortasse quis sit Vervecum in patria crassi sub aere nat tu

eos qui non unt peregrinati re ectu eorum qui peregrinati /nt esse quas circos cum acute videntibus comparatos. Nisi inquam ita quis natus sit. Qui enim infeliciter adeo en natus, illi utique necessitas imposita est alibi sapiemtiam quaerendi,& ipsum patrium statum foris addiscendi. Interim rarissimum est, ut juvenis Pragmaticae Politices ἀstudiosus possit peregrinationis justum fructum capere: id quod docent quotidiana Germanicae juventutis exempla. De quibus id vere assirmaveris quod olim Attico adolescenti Socratem dixisse, narrat Plutarchus. Que- Plist. renti scilicet cuidam quod peregrinationes sibi nihil pro vis. fuissent, respondisse fertur Socrates: Non immerito tibit . OO 3

315쪽

i d evenit e tecum enim peregrinabaris. Est vero &cum. primis aureum Aristotelis praeceptum quod non possu Arist. V mus non integre huc adferre. UMaximum eorum qua dicta mi ' sunt ocere ad tonservationem rerumpublicarum eis, cujuπnunc nulli curam gerunt, insitui vir a resublicas, in quibuι

scilicet quis civem agere velit. Nulgum enim emolumem

mm capitur ex utili Imis legibus o quae prolata sint,aeticio cunctorum qui dant operam reipubl. nis erunt assueti se

insituti , s leges popularei t populariter, s Oli archica

oli rabice. Cum nihil hoc icito sit verius, iacile pro-ι fecto apparet, ut momento temporis liceat sine incommodo foris degere saltim non educandam uxentutem apud exper , ubi aliis quam in patria moribus Jc instit tis revitur , si quidem 4n patria tandem Vivere placeat. Peregrini sane mores nocent reipublicae usque adeo, ut propterea priadentum multi peregrinum omnem e republica exesse jusserint. Est autem perinde sive natalibus sis peregrinus sive educatione aut consuetudine. Est porro observandum, Pragmatico suturo nihil proficuum magis esse, quam cito admoveri gerendis rebus. Facile scilicet deses otium allubescit, itaque ad labores trahi quim cito potest fieri prodest, quo animus nimirum ab otio plane alienus laborum autem fiat cupidus. Incredibile porro dicta est, quantum juvet, praece-- , ptorum civilium vim usu statim confirmare. Bene proiae, secto Plinius: V e Dacis mus rerum omnium magister: O &. Cicero: Usu omni-m magistorum praecepta superat. Sed Oratore re nemini est ignotum , plurimum antecellere eos qui in actu rerum sunt exercitati prae ijs etiam qui longe docti res sunt ta munκοι, non nisi ex libris tamen, Nec vero

huic

316쪽

huic sententiae obstat, quod non sit fas quasi illotis manibus rerum administrationem aggredi. Volo enim duntaxat jam non nihil doctum ad sapientum collegia admitti; ut sensim discat & mature quidem, instructus tot a-Lorum sapientibus consilijs aut deliberationibus, quae nam reipublicae suae noxia quaenam commoda sint. 'CAETERUM&de hisce pro ratione quidem in stituti satis. Paucis adhuc monendum aliquid est de iis studiis quae Politico Pragmatico non quidem necessiaria, pei

tamen sunt utilia, sive semper, sive plaerumque, sive interdum , pro more & instituto gentium. Inter ea imo Deo ponendum existimo, ut quis discat cum simpliciter Omnis religionis, tum ejus quae tot intersectas potissimoniam plectenda est saltim vera atq; accurata principia.Enimvero mitium aut fundamentum sepientia ea timor Domin

Quin & prudentiam interdum singulari beneficio divinudari, notum est exemplo Salomonis. Id quod nec alios Ialuissae, intelligere est ex ill o Dialogo qui Platoni quidem adscribitur , est autem potius Critonis Socratici, de eo quod virtus doceri non possit e ubi docet au ctor, Viros prudentes non minus divinitus institui & dari quam vates aut fatidicos. Quod etsi simpliciter haud te mere probaveris, hoc tamen omnibus populis sic peznotum fuit, Lepenumero divinitus extra ordinem con 'suetum regi consilia humana, nunc in bonum nunc in noxam. Verum haec potissimum docent pietati studendum esse. Fundamenta autem simpliciter cultus divini

ideo discemla sunt, ne quis ab atheis patiatur se decipi quoniam i Ie error reipubl. etiam capitalis est. Sunt de optimae religionis ediscenda principia , quandoquidem

317쪽

DE CIVILI PRUDENTIA

item publice interest ut optima religio foveatur quam maxime in republica: quod fieri non potest si rectores rerum publicarum principiorum quoq; ignorantia laborent. Altero loco Philosophiam omnem moralem constituo. Comprehendo autem illa voce om nem simul permam Juris naturalis : utpote, cum haec non ad aliam Philosophiae partem pertineat. Non commendabo tertio loco intelutilia,peritiam Legum ejus rei publ. cui quis praeesse vult utpote eum revera pars sit plenae peritiae singularis illius rei publicae. Anima quippe reipubl. lex est. Absurdum iri tur fuerit, plena singularis reipublicae petitia sese jaci

re ignoratis legibus. rtis autem loco utilium in numero ponimus Eloquentiam: cujus profecto in omni vita civili, cumprimis in concionibus alijsque conventibus eximia

vis est, quaeque adeo id persuadere apta est quod Politica

non nisi sciscere potest. Quaru non possium non laudare linguarum exoticarum, quarum in vita civili usus esse solet, studium. Solet autem ille usus alibi atque alibi diversus esse. ataque pro cujusque loci ratione aliae atque aliae linguae peregrinae addiscendae fuerint. Cis ultimum summe fuerit utile, didicisse m γωκα κα , dc magnatum γενιαλογκοὶ saltim nostri & proximi aevi. Cum primis veros non historiam saltim statum praecipuarum sui temporis rerum publicarum per orbem, quantumvis cum ijs tuae reipubl. nihil sit commercij. Apprime certe horum cor gnitio in vita civili utilis est; ad dignitatem & existimationem Pragmatico Politico conciliandam summE e

iam necessaria. Quemadmodum vero haec omnia quaesamu parari postlat, non est hujus loci docere.

318쪽

scripta edita ad parandum Prudentium cnilem universalem maxime sinit idonea. E orum quae agere & instituti nostri & ossicii fuit, nihil

non persecuti hucusque sumus, praeter unicum illud de editis hactenus libris, qui ad parandam prudentiam ςivilem queant esse adminiculo. Id quod ultimum in Iocum rejecimus: ac proinde nunc est expediendum. Cum duplex autem sit prudentia civilis, alia communis alia singularis, de ijs qui ad hanc quaerenda queant facere, non est quod tentemus docere. Infiniti enim quasi id Iaboris est, quoniam de respublicae singulares, si praeteritas futuras& eas quae nunc sunt spectes, numero itidem quasi infinitae sint. Sed de status earum, quae quidem hodie

sunt per universum terrarum orbem maximE celebres civitates, ex quibusnam scriptoribus possit accipi, alibi seorsim docuimus. Multo minus omnia, quae quovis modo civili societati inservire idonea sunt scripta, sub censuram Vocare, huius nostri est propositi: quamvis tale quid factum videamus cum ab alijstum a Gabriele Naudaeo in Politica Bibliographia. Ceu enim supra jam ostendimus, latius longe patent etiam prudentiae nomine venientia. Quae proinde nihil ad rcm nostram faciunt. Igitur hoc duntaxat nobis nunc agendum ut indicemus illa in publi cum edita monumenta, quorum lectio universalem Pru dentiam Politicam quam maxime possit adjuvare. Quoniam vero illa varijs sunt linguis conscripta, non est

nostri instituti ire etiam per ista omnia : sed quandoquidem literatorum ordini cum primis operam nostram quasi PP conse

319쪽

consecravimus, non alia quoque tangemus quὶm quae lingua literatorum hodie communi, hoc est Latina, sive ex primo auctorum consilio , sive interpretum ope, nunc Ieguntur; praesertim quoniam illa reliquis omnibus multum praevaleant, ut qui haec habeat caetera non sit quare desideret. Quamvis autem haec tractatio calumnijs imo infestis sit odiis obnoxia,praeponderat tamen apud nos boni publici studium. Conscij videlicet sumus, quantum valeat omni in doctrina, ad eruditionem acquirendam, optima quaeque & maxime utilia scripta novisse, cum a vivis magistris omnia accipi nequeant; quamque multum superci primae juventutis captum, scripta quaevis non inepta censura distinguere. Ex ijs vero quae antehac prolixe disputavimus manis festum est, ex actibus civilium rerum singularibus colligenda primo omnium universalia pronunciata, quorum certitudo proinde innitatur experientiae, ex illis porro fi ma ratiocinatione ulterius parari quae sunt Politicae scientiae. Igitur videndum ante omnia, scripta ita exhibeant illos singulares actus & eventus, ut ex ijs qumant universalia ista pronunciata quam commod issime confici: quanam deinde ipsam et illa universalia pronunciata possint promere : denique tradant plenam sciaentia m si ve omnium sive quarundam civilium rerum.

Atque HISTOR ICIS scriptis civilibus unice hoc

agi, ut singulares actu. eventusque humanarum rerum nec enim naturalium rerum aut astronomicarum simi Iiumque historiam nunc qpidem moramur narrentur νvacat dubitatione. Sunt autem illa perquam varia, eo

que Opus est exacto discrimine. Summa Historiae diise tentia est, quod alia sit si alia vera, sive rerum quae V cra

320쪽

contigerunt narratio. Apud Sextum Empiricum Historia in veram, fabularem, & quasi veram, ab Asclepiade di t.

viditur: quasi vera autem definitur, quae sit eorum quae V non contigere quidem contingere tamen potuerunt, ut sunt argumenta Comoediarum: fabularu, eorum quae ne contingere quidem. potuerunt. Verum haec divisio pripti e est in usum Grammaticae Historicae excogitata: benean secus non disputo, quoniam tota nihil facit ad usum Politicum. Res praeterea humanae aliae ad privatam magis vitam pertinent, aliae ad publicam. Publicae res porro aliae sunt reipublicae & civitatis vere civilia negotia, aliae alterius nonnihil ordinis, cujusmodi exempli gratia sunt mere bellicae aut navales commerciorum caussa institutae expeditiones. Hinc α Historia cum vera tum ficta pro rerum illarum diversitate iterum est multiplex. Caeterum facile apparet, privatae vitae Historiam ad Politicam parandam prudentiam nihil facere. Militarium item rerum similiumve quamvis publicarum, etsi ad militarem aliasque artes quarum in vita civili magnus est usus plurimum juvent, narrationes itidem non esse Vere Politicas, constat utique ex ijs quae de artis militarisci Politicae prudentiae discrimine supra docuimus. . . Unde Cisp. in consequens est, solam illam Historiana,quae circa actus Ve' pag. re civiles occupatur,ad nostrum hoc institutum pertinere. Ejus generis vero etiam FICTAE historiae reperiuntur perquam elegantes; quamquam rariores alijs, quarum

hona pars ludicri aut vitiosi est argumenti. Enimvero si non &Odrssea saltim Ilias Homerica Politici generis figmentum est Politicum: ut & hujus aemuli Virgilij reneis. Qui cum ex parte convenit etiam Lucani poema. Ex par te inquam; plinaque enim ejus ex vero tracta sunt: quo Pp a ' nomine

SEARCH

MENU NAVIGATION