장음표시 사용
321쪽
nomine iam olim inter Historicos potius numeratus est ab Aristarchis, quam Poetas. Citra controversiam vero hujus notae est Xenophontis Κυρου πρωδέα, sive de vita drdisciplina ori, ut Cicero vocat, opus. Etenim, ut idem Tullius scribit ad Q ratrem: C rus ille a xenophonte non
aά historia idem scriptus ea, sis ad emigiem justi imperii.
Et vero quae ibi narrantur tantum non omnia , reliquis de Cyri vita monumentis plurimum dissentiunt. Patrum quoque & nostra memoria praeclari argumento simili libri prodierunt. Palmam vero inter omnes merentur
Thomae Mori Utopia, quo vir elegans & prudens optimae reipublicae sed qualis nusquam reperitur imaginem exhi-.bere est conatus: & Joannis Barclaji Argenis plenissima honae frugis. Minus enim huc pertinet Barclaji ejusdem quod Euphormionis nomine adolescens conscripsit Satyricon,quamvis perdoctum:&Thomae Campanellae Civitas Solis laude quidem digna, multum est tamen infra
Ad hanc classem haud immerito & Apologos retuleris. Agunt enim&ipsi ficte de rebus humanis, quasi tamen insimulacro. Pro hominum scilicet personis animalia ratione carentia aut plantas aut res alias substituentes. Quod Historiae genus priscae sapientum aetati videtur perquam familiare fuisse, Asiaticis & Libycis praecipue: unde dc in sacris monumentis nonnulli teperiuntur. Tamenetsi vero ejusmodi scripta haud exigui sint usus quapropter &Graecis olim prudentiae aemulatoribus Homeri Ilias summo semper in pretio fuit, , Dione Chrysostomo aliisque isthoc nomine item maximξ commen data ς de Cyrum Xenophontistion dubitavit ipsemet Scipio Africanus pene nunquam e manibus deponere si
322쪽
verum tamen est fatendum, non sunt idonea, ut exinde promi possit firma aliqua Politica ratiocinatio, vel ut ex fictis historijs possit elici universale aliquod Politicum pronunciatum , cui indubitatam possis fidem adhibere.
Nec enim utrum veris humanis rebus aliquid sit converinienter fictum nec ne, aliter scitur quam propter auctoritatem scriptoris. Qui cum interdum salii possit c nam& Flacco judice, quandos bonus dormiis at Homerus non potest non & narratio nonnunquam fallere. Non potest sane non esse suspectae certitudinis. Prudentia
nempe certa & immota nititur unice certis atque immo
iis principijs: qualia cum ex historijs fictis peti nequeant, manifestum est ad hunc quidem scopum scripta illa quam
is elegantissima, non perinde utilia esse. Enimvero dc in Rhetorum usum Exempla atque Apologos Enthymematibus recte posthabuit Aristoteles: multo minus ergo haec apta sunt ad veras demonstrationes, quibus solis constat Politica prudentia. Haec tamen non nisi de narra tionibus fictis ipsis accepta velim. Alia ratio est dissertationum si ve sermonum qui narrationibus istis solent inscri. Quales sane perquam egregios habet cumprimis Bar-claiana Argenis. Hi scilicet non proprie sunt Historici: eoq; veluti aut Oratorium quid sapiunt aut Philosopiam, ita quoque ad illos Historiae fictae censura haud pertinet : sed aestimandi veniunt ex vi rationum quibus utuntur, aliis atque alijs. VERA rerum civilium historia est quidem unice vivus quasi fons Prudentiae Politicae; attamen quandoquidem 3c illa non unius est structurae , hinc nec promiscue univcrsa illa est aequE idonea ad Prudentiam istam. Istr p 3 autem .
323쪽
tem primaria Historae civilis verae divisio ab obiecto petita: quod alia narret civitatis alicuius integrae mores instituta Sc statum publicum, alia non nisi res sive pace sive bello gestas. Utriusque iterum alia res omnes reserat : alia pauca quaedam. Proximi ordinis differentia est, quod alia tantum memoret quid sorte contigerit, alia vero simul &caussas eventuum adjiciat, quarum illa est ri ἔΛhaec τύ λο n. Tertij generis discrimen est, quod alia exhibeat collectionem similium actuum, alia seorsim civitatis alicujus res pertractet, alia postremo nullojusto ordine observato confuse nunc haec nunc illa prosequatur. Quae reliquae differentiae sunt verae Historiae civilis, quo niam ad doctrinam Politicam non faciunt, aut ab Historia alienae sunt quo pertinet, quod aliae Historiae sententias aut etiam prolixiores dissertationes interserant, aliae non, jam non moramur. Ac me quidem iudice, in prima ordine maxime uti- Iis est Prudentiae Politicae comparandae, Historia quae 3 λι- . τειαν narrat & quidem integre narrat , prae illa quae res tantummodo gestas commemorat. Constitutio quippe status publici est ipsa civitatis forma, eoque ejus historia tota quanta est Politica est, dc potissima comprehendit: ad quae res civitatis cujusque gestae tanquam ad normam sunt exigendi, & unde etiam plaeraque earum promanant. Indubie idem sensit quondam summi vir judicii Aristoteles. Nec enim aliam adduxeris caussam, quamobrem paraturus in Philosophiae Politicae usum Historiam, hocis si x gς unich ς colendum sumpserit: aut cur suam in Phi- ί E. losophia istb c tractanda methodum proponens doceat, Ab D. sese persequuturum M WA GD1γμένων πιλοσιων qii id civitatibus prosit quid sit noxium , aliarum historiarum nullai mentione. Facile
324쪽
vitatis alicujus res omnes exacte tradit, quam quae circa unum aliquod vel circa nonnulla duntax-t Occupatur. Ita enim discere demum licebit ortum, progressum , mutationes , conservationesque civitatum: quod scire
apprime est utile, quia ita potissimum intelligitur quid civitatibus expediat quid incommodum sit. Negotia porro pacis quia in omni civitate prae ijs quae ad bellum faciunt saltim debent esse momenti maximi, manifestumhὶnc etiam est, Historiam pacis actuum ad Prudentiam Politicam plus conducere quam illam quae res duntaxat bellicas persequitur. ' , In ordine secando itidem manifestum, praeserendam
esse Historiam P Aori alteri quae tantum m ἴra attingit. quum illa demum maxime sit idonea scientiam, in cauilarum notitia utique collocatam, parere. Non equidem nego illius etiam insignem esse usum, praesertim apud eos qui jam sum valent caussarum peritia; hanc prae- , alere tamen nemo temere negaveriti Polybius gravis scriptor non dubitavit quondam plus dicere; meγας, in quiens , ἐαν ά λη πις πι, κώ πῶς, πινγχαρον η προχ- , rasimo , - λε - - πον τῆς ἀγώνισμα Hυ μάθημα δ' ώ sisti . Si quis historia adimat Iuare, diuomodo, i m in finem, unum quo0 actum D, O numquid exitum habuerit rationi consentaneum: quicquid in ilias reliqui fuerit inanis eris ostentatio non δε-
cumentum. Verum nos agnoscimus,ex rudi ore etiam historia documenti aliquid Politici pete posse, etsi non perinde multum: ita lue omni ex parti assentiri Polybio non audemus. Cautius Dionysius Halicarnassensis; cu- nos. jus verba Latiae tantum recitabimus. Enimvcro, ait, Ei
325쪽
alius quissum baciatis esse putasset , ipsem rei capur dicereis
luis eos qui secreta cons lia inter se agitaverant morte multase: tanquam rebus hujusimoi irevis declaratio su iciat rai ego Vsum etiam modum, quo isti comprehensi fuerunt, m moria aignum ratus , statui minime silentio praterare. Au pe qui considerem, historiarum lectores non fatis ex iis utilia ratis capere, si tantum qui rerum exitus fuerit intelligatur, sed eorum unumque psulare, ut sibi commemoretur secur o quo singula modo acta fuerint , ct consilium rigorum qui
ea egerunt, nec non qua divinitus intervenerunt , ac nihil nouaudire, eorum qua res comitari con everunt. Haec ille.
Quamvis autem Polybius&Dionysius potissimum loquantur de gestarum rerum historia, verissimum tamen idem est& de historia rerum publicarum. Imo haec si doceat simul, quare & quo eventu unumquodque in civitate sit constitutum, tum demum scientiam Politicam parere reapse est idonea: utpote quum haec denique sit Politica Legum institutorumque civilium cognitio. Quod quia& alibi &hoc ipso libro jam docuimus, non est quur nunc porro demonstremus. Quandoquidempraeterea quo plura sunt experimentaeo facilius est icientiam acquirere, Collectiones historicas ejusdem civilis argumenti ad Politicae Philosophiae usum plurimam conducere, nemini itidem non compertum jam est. Non nisi secundum sane hoc in Historiarum tertio o dine merentur ad propositum scopum Historiae simplices
unius sorte rei. Potest scilicet etiam unicum experimet tum praebere materiam conclusioni Politicae, non tamen nisi particulari hinc deducta enunciatione. At multitu do experimentorum longe majorem communioremque
326쪽
expositum est. Minime omnium autem Consua Historiae miscella docere apta est: quoniam nihil plene dis . tur vel docetur his ordine observato. Quamvis igitur multum saepε.voluptatis pareat illa Historiae ratio, nee omnino nihil ad Philosophiam civilem faciat, perinde atique videmus Naturalium rerum Historias ejusmodi haud sine tructu illius Philosophiae legi) tame non meretur cum alio quovis Historiae modo, si nostrum quidem institutum spectes, comparari. Quae Historiae deniq; insertas habent praeclaras de civilibus rebus dissert tiones perquam sunt: utiles. Sed, ceu paulo ante significavimus,illae dissertatio nes alienum ab Historia opus iunt, neq; adeo docent uti Historiae solent sed tanqua Philosophici sermones. Itaque ad Historiae classem ista quide docendi ratio non pertinet.'IN communi igitur hae quas diximus Historiae maxime sunt sectandae illi qui ad Philosophiam civilem aspirat. Addemus nunc paucis aliquid magis speciale de omni illius Historiae potissimis atque optimis auctoribus.
Caeterum RERUM PUBLICARUM scripto, res cui ab ijs iaciamus initium) habuit quidem et
aevum praeclaros multos .: Aristotelem cum primis, de Intra . cujus opere illo latius aliis agimus , & secundo. post in hunc loco Heraclidem Ponticum, quorum uterque com Arist .
plures respubl. sui aevi descripsit; Cottam item Romanum qui Athenaeo teste scripsit , & qui eoduleste memoravere Lacedaem oniorum rcm publicam, Aristoclem initiam, Molpidem,Perseum, Proxenum, , acum ac Sphaerum, ut &quem Πι renis nis κολιτειαν scripsi ii e me. ' minit Plutarchus, Agatoclem Samium. Verum hi qui dem omnes dudum perierunt. Imo ex omni veteri aevo,
quod hujus argumenti ieorsim sit, habemus hodis nihil,
327쪽
praeter Xenophontis exigua opuscula de Atheniensiuni& Lacedaemoniorum republica. Nam ω quae supersunt Aristotelici & neraclidei operis fiagmenta. Grammaticis Vid. m magis inserviunt quam Politicis. Idem argumentum v ristoc ad ro olim, perinde ut fit hodie, attigξre & Geographi, quam T. επ- quam illorum opera isthuc nequaquam iure pertineat. Non alia sane de caussa Aristoteles, ad tiliberationes deserendis legibus, commendavit πις
ν' otini, quasi inde accipi debeant variarum gentium legcs, quod fortassis illa cum scriberet nondum prodiisset in lucem vel suum vel Heraclidis opus, Eudoxi autem Cnidi, aliorumque -οδοι xi e sic & celebri essient fama
hoc nomine,&. versarentur in manibus. Perierunt veroci illae Aristoteli laudatae'. 8 οδοι ζ si excipias Scylacis de Hannonis opukula, perexigui ad Politicam philosophiam usus. - Quae Strabo tamen Augusti Caesaris aevo operi suo Geographico haud pauca ejusmodi inseruit , superant hodieque. Est autem cum primis prudens descriptio Massiliensium reipublicae. Reliqua Geographica veteris illius aevi, quae quidem sunt reliqua,rerum publicarum notitiam pene nihil juvant. Caeterum &in Polybiano opere Historido reperite est hujus argumentialia strictiora queis varias diffusiora alia quibus ille Romanam rempublicam illustravit ' π Num qui alij idem olim praestiterint ignor 'mus. Certe ad nos nihil ejus pervenit.' et Quintisio nulla reipublicae alicuius iusta descriptio videtur mille quadringentis annis poststrabonem vel re tata esse; donecseculo Christiano quintodeclino cum Pomlitica doctii iii lia hae quoque curatio nonnihil capit in usum revocari. Et vero jam tum Fneas Sylvius, cum Romano Pontificatu post Pij secundi nomen consequum
328쪽
tus, quo tempore 4 secretis fuit Friderico III Caesari Uiennae.Austriacorum , ii ius ci Vitatis statum omnem prolixa epistola, sed quae libelli instar est, descripsiti ejusque exemplum secutus Conradu Protucius Celtes librum exiguumat non temere spernendum, de urbe & republica Notibergensi quae inter Germanicas sine dubio eminet,
Maximiliano Imperatore edidit. Superiore autem nostroque seculo adeo ab multis atque praeclare hic loc illustratus, ut omnem antiquitatem non provocare
tantum liceat sed fortassis etiam vincere , nostri aevi r buspublicis omni ex φrbe claram in lucem productis. Fecerunt gutem illud alij singularibus voluminibus, alij insperia. diversi argumenti scriptis i ctation an quo posteriore ordine excellit in primis Ioannes Bodinus, multa hujus generis, novo exemplo, inter communem dc republica doctri'3na complexu i quem secutus post est Arnicius noster in opere Relectionu politicarum , imparisbus tamen nonnihil vestigiis. Carolus Sigonius rei publicae Bononiensis imagine exhibuit itidem aliud quasi agens in Regni Italici tib Henricis Caesa ibus historia. Seb stianus quoque Munstexus Cosmographico operi inseruit hujus
argumenti nec pauca nec contemnen ut suo Hist rico Thuanus, ne det. lijs nunc dicam. Primo autem inordi ne non dubitavere nonnulli, Aristotelis sorte quadam aemulatione, singulatim tantum non omnes, praestamissi mas saltim, universi orbis respublicas describere, vel Hispanice ut Tς cera & Hieronymus Romanus, vel li I. ccut Sanivinus .dc Joannes Boterus, vel G llice ut ille A. nonymus auctor Thesauri statuum omnium. Ex quibus
tamen solus Boterus 6c Gallus ille in Latinum sermonem translati sunt, Nec enim hac lingua nisi unus DanieI
329쪽
de Linda,iuvenili quamvis opera , tale aliquid conatus est. AEquε autem diffusum opus, sed varijs auctoribus tamen, in Italia nonnulli coIIigere in unum studuerunt: quod deinceps Latine versum in Germania nostra prodijt, curantibus Casparo Ens, di hujus versione Latina ingrate usis Philippo Honorio & Nicolao Bello. Hollandorum
cura non uno quidem volumine sed per complura enchis ridia , habemus tamen itidem, descriptiones optimas mmnium aevi nostri illustrium rerumpublicarum,a viris praeclari ssimis seorsim compositas.Citra controversiam autem praestant omnibus in genere eor u qui separatim respublicas florenti ssimas illustravere, Caspar Contarenus& Donatus
Jannotius qui venetam, Ubertus Folieti qui Genuensem, Iosias Simierus qui Helvetiorum,Martinus Cromerus qui Polonorum , Thomas Smithus qui Anglorum, Joannes Titius qui Gallorum, Ubbo Emmius qui Frisiorum, Ma tinus Schoockius&Box hornius qui Be gij soederati, Joa nes de Laet qui praeter Belgij illius foederati,Hispanorum,
Galloium, Italiae Principatuum, Persarum, Magni M goris aliarumque civitatum publica instituta, cum prudentum omnium & qui gerendis rebus admoventur summo applauso, literis tradiderunt. ΦΛd hoc nonnulli dc in antiquis rebuspublicis, ex variis veterum libris describendis, singularem industriam adii buere. Et quidem Graecas potiores, ille paulo ante memoratus civis meus Ubbo Emmius, eximio simul prindentiae civilis lumine illustravit. Jam ante vero rem publicam Atticam Guillelmus Postellus , ik Carolus sigOnius egregie, hic cum primis, descripsesunt: de circa
Laconicam nonnihil, quamvis minus selicitet, tenta erat
Nicolaus Cragius. Post ubbonem multum adco in Attis
330쪽
longo intervallo superaverit, in Grammaticum tamen usum potius quam Politicum: cui solo suo Areopagitico α Solone commodum sese praestitit. Achaeorum qu que clarissimi olim faederis, ut & Vesentum, historiam fatis Politicam seorsim exhibuit non adeo pridem is quem
paulo ante laudavimus Schoochius. Non contem,nendam quoque operam in colligendis quinque veterum rerumpublicarum, Hippodamiae, Laconicae, Cretica, Casethaginiensis,& Atheniensis, contra quas Aristoteles posteriore parte secundi Politici disputavit, fragmentis impendit, Politicus dc Philosophus eruditissimus Montecatinus. Quae ad Persici regni statum faciunt operoso congessit Barnabas Brigonius: exiguo tamen Politicae pris dentiae fructu. Sacram quoq; Hebraeorum rempublicam Carolus Sigonius, Cornelius Bertramus, Petrus Cunaeus, Menochius, aliiquedi lustrandam sibi sumpserunt; dignitatem argumenti tam e haud assecuti,omnium quamvis opibme sese gerente Sigonio. Praecipue vero Rom narespubluca eruditorum complurium, quos vel numerare longum soret, calamos occupavit; ut tam et hic etiam prudentiae Politicae peritum prae alijs sese probaverit idem Sigonia . . Non patitur hic locus in singulorum recte minusque dicta me late digredi. Nec id necessum est, quandoquidem, quam multa historijs illis desint ad plenam
persectamque civitatum notitiam, haud obscurum esse possit, non tantum ijs qui in rerum civilium actu versantur, sed etiam quibus curae fuerit exigere illas ad normam
absolutae peritior singularis cujusque civitatis, qualem illam esse opollere, a nobis capite duo dccimo prolixe est demonstratum. Lnimvero aliae alijs praestant, nullam 'O ciet tamen