Hermanni Conringii De ciuili prudentia liber vnus. Quo prudentiæ politicæ, cum universalis philosophicæ, tum singularis pragmaticæ, omnis propædia acroamatice traditur ..

발행: 1662년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류:

351쪽

fuerit TrogusPompejus,monstrat Epitome ejus Iustiniana, abundans illustribus exςmplis pariter & praeceptis. Mil taribus consilijs multum item prosunt Julij Caesaris commentarij, at minus civilibus. Non alia etiam quam belli ca narrat QSurtius, Politico tamen homini ipso mei Caesare tanto commodior, quanto diffusior est, docens non Vincere duntaxat sed victa etiam retinere. Atate & stilo omnibus hisce inferior, neutiquam tamen prudentia, Ammianus est Marcellinus. pacis bellique negociorum, eo-Tum prae sertim quae in regnis solent venire usa, praestans narrator. Alios vetustioris illius aeytheic laudare, nihil

attinet.

Sequiore barbara tempestate omni, qui nostro instituto profuerit, vix quenquam jure laudaveris. Majorem tamen aevo illo prudentiam observare est in Matthaei Parisii Anglicanarum, Lamberti Schasnaburgensis Germ nicarum, Saxonis Selandici Danicarum, Roderici Tolestani Hispanicarum,& Theoderici Ni hemii Pontificiarum rerum historijs: qui proinde lectores suos nunquam non

prudentiores dimisere.

Caeterum ex quo bonis literis suus iterum spIendor rediit, quod tempus a Maximiliani primi id nominis Caesaris imperio fas est ordiri) nullus non Europaeus populus

consecutus aliquem est, qui ad Graecorum manorumq, Veterum sublimitatem sese erexerit. Eoque licet iIlorum indicem texere haud exiguum. Non patitur tamen hic locus Vel optimorum, nisi tanquam per saturam, memini ge-Igitur in Italis, accurato civilium quarumq; rerum ja' dicio, omnium princeps est Franciscus Guicci ardinus. Li'ceat enim hunc memorare, etsi italice scripsserit, quo

niam Coclium Secun m Curionem nactus est interprς

352쪽

tem. Proximus huic Paulus Iarius, imo eruditione dc diffuso argumento major: impar tamen fide pariter de prudentia, venali ad hoc calam o, & amicis inimicis favore

atque odio obnoxius. Tertium locum merentur Bembus, Justinianus,ac Maurocenus, in Veneta: Pontanus, Facius,

ct Collenutius in Neapolitana: Platina, Onuphrius, Cia conius in Pontificia: in Genuens P. Bigarrus & Folieta: Hieronymus Rubeus in Ravennatensi: Joannes saptista Pigna in Atestina , 5c Possevinus in Mantuana historia: ut ultimum tamen dixeris merito fortE hujus classis primum. Quandoquidem Machi avelli etiam Florentina Historia Latine versa est, optimeque docet reipublicae illius varias vicissitudines ac civiles motus, quasi in exemplum simi. Iium, non sine culpa sileri hic poterit. Certe Leonardum Aretinum longe superat: qui res ejusdem civitatis Latino stilo illustravit. Laude digna quoque hic est Insubrica historia Erucii Puteani: nisi auctoris Belgae opus

non debeat inter Italica laudari. -a

Res Germanicae justo pauciores acceperunt scriptores a prudentia commendandos. Perquam egregii vero sunt Joannis Meldam Commentarii:& quae his jungi dc-bet, Historia Concilj j Tridentini Petri Suavis aut rectius Pauli Servitae Theologi Veneti, plane est incomparabilis, quicquid nuper egerit Palla vicinus. Bellum Caroli Vcum

Smalcaldicis foederatis docte narravit Lamb. Hortensius. Nuperrimi quo Germania omnis laboravit, arcana consilia & eventus, videntur omnium optime persecuti Carata Italus , dc nescio quis A nonum us auctor Epitomes reru Germanicarum, quanquam a studio partis sua minime vacui. Multos praeclaros scriptores invenit hellum Belgicum , sed horum inprimis qua tuor idonei sunt juvandae Tt a pruden

353쪽

prudentiae: Joannes Reidanus Dionysio Vosso Interprete, Famianus Strada, nec enim est quod nos moremur Grammaticam infamiam a C. Scioppio illi inustam) Nicolaus Burgundus, dc felici ssimus Taciti aemulator . -,υ Hugo Crotius. Proximi illis, Dominicus Baudius Induciarum Belgicarum historia, & Joannes Meursius, magnum illud

in literis nomen, cujus Guilhelmus Auraicus& Ferdinandus Albanus ut&de Induciis libri, digni profecto sunt qui de Politicae discendae caussa legantur cum cura. Non et iam spernendi sunt i a Bajoaricis Joannes Aventinus dc Andreas Brunnerus: cum primis vero excellens est Ludovici IV Imperatoris historia a Nicolao Burgundo conscripta, de cum melioribus Graecis Romanisque comparanda, prudentia, fide, eloquentia. Austriaca non insipienter tradi dit G. de Rhoo: at in Helvetieis magis sese probavit Franciscus Guilli mannus. Frisica gens mea historicum aec pit Ubbonem Emmium,nulli quamvis veterum temere tacundum, iudicio Politico, stili elegantia, dc accurate tra ctata narratione. Nec inferiora est secutus qui eum excepit Pierius insemius, ut&Geldricarum rerum scriptor Joannes Isaacius Pontanus. Hamburgensium binos iam tum libros edidit Petrus Lambecius: insigne specimen popularis rei publicae descriptae: quale historiae genus paucis datum est hactenus juste tractare; desiderantur tamen liblius florentissimae urbis adhuc potissima. Francorum res a prima usque origine, Gallicas tamen

praecipue, insigni non prudentia minus quam eIoquentia& industria periecutus est Paulus Tmylius Veronensis Ita Ius, ad annum usque seculi quintidecimi Christiani duodenonagesimum. Non minor virtus est,ejus qui Paulum excipit, ad Henrici id nominis secundi Regis tempor a g . I. Arnob

354쪽

publica negotijs admoti. Ab excessu Francisci ad horribilem Henrici quarti Regis caedem, non Gallica duntaxat sed universi orbis negotia, inusitato studio & fide, sum. ano etiam cum prudentiae Politicae commodo, posteritati narravit Jacobus Augustus Thuanus; cujus operis tamen ultima, offensam seculi metuentia, lucem nondum vis dere: vere princeps Historicorum nostri temporis, saltim tanto ausu pariterti judicio & integritate.Intra sola Gallica continuit sese, nec ultra annum seculi hujus nonum Iicesimum hactenus in publico quidem Excurrit Gabriel

Bartholomaeus Gramondus: prudentia tamen , α παμ m non temere cuiquamsecundum dixeris. Utinam veri odium non invideat nobis tanti viri dc reliquas Latinos i terpretes quoniam nacti, dc prudentia instruere lectores apti sunt, Philippus Cominaeus, Petrus Matthaeus,& Ri dolphus Bolorem, merentur laudatis auctoribus acce seri. Multum vero eminet inter hos Philippus Comisnam. Quamvis enim Matthaeus allectaverit etiam scholas Politicas historiae miscere, tamen illo ipso tenuitatem judicii potius prodidit. Eundem in lapidem impegit quoque scriptor Historiae Ministerii binorum Cardin'lium Richelij α Maaarini 1 quem Latine versiim legere nihilominus haud abs re fuerit. Quod in Francica Smylius, id in Anglicana historia fere est Polydorus Virgilius Urbinas:etsi ipsi Angli exactiorem rerum peritiam in ipso desiderent. Non inferiora ce te est sectatus. Plenum autem variae est prudentiae opus,

cum illud de rebus Elisabethae Guillelmi Cambdeni, tum alterum Franci lc, Verulamii de gestis Henrici septimi: perinde atque Henricus ille rex fuit perquam cautus de

355쪽

seliae , & Elisabethae sapientia ac sortitudo captum se

inultum excessit, verε miraculum sui aevi. Scotia in sua gente nacta est,nemini prudentiae & et quentiae laude cedentem, rerum suarum scriptorem, Georgium Buchananum: dignu qui unus pro multis aestimetur. Hispania etiam genuit praeclarum sibi Historicum J annem Marianam : in quo nec judicium, nec studium, nec scribendi facultatem desideres, licet a prima usque memoria Hispanicas res universas tradere conatus sit. Se orsim vero Lusitania dedit Hieronymum Osorium, feliscissimos Emanueli, Regis actus non impati virtute enat.

rantem.

Dania Batavis duobus debet tapientem suarum rorum historiam Joanni Meursio de Ioanni Isaacio Pontano: ut Suecia suam J. Loccenio Holato. Nec tamen aspernandus estis etiam labor,quem patriae impenderunt, Joannes&Olaus Magni fratres, imo jam ante hosce Et cui olai Upsaliensis. Hungarorum res bellicosae acceperunt scriptorem in. fgnem Italum Antonium Bonfinium. Praestitit autem in eodem argumento operae quoque pretium Stephanus Istuansius Hungarus. Caeterum Poloni plures disertissimos Historicos in magisteri uiri prudentiae producere possunt & quidem suae

gentis. Praecellunt vero in hisce quam maxime: Martinus Cromerus, Stanislaus orichovius, Stephanus Lubiens-kius, Stan. Κobie iccus, ic P. Piasecius quanquam stilominus comptus. Etiam exteri nonnulli in Polonicis rebus narrandis ostendere suam prudentiam e SalomonNeugebauerus imprimis, Rei noldus Heidenstenus, Ecdiis

aetate major Mezander Guascinus Italus. Histo.

356쪽

Historicos alios hic laudare supervacuae fuerit opera'. bussicit nempe praecipuos commenda sae. Nullae scilicet non historiae, utut rudes, juvare Politica studia idone esunt. Satis vero est in hunc quidem usum, illas duntaxat trivisse, quae prae alijssunt commodae. ut hae proinde solae etiam hic commemorari debuerint. PROTULIT porro nostra patrumque aetas, qui Disi sertationibus & Annotatis ad Historicos aliquot meliores conscriptis, apprime haec prudentiae civilis studia in melius promoverunt. Quorum tamen institutum non idem deprehendere esti alijs scilicet thcses politicas tractantibus, alijs in hypothesibus duntaxat occupytis.Quamquam vero potius utriq; illi, praecipue primi, mereantur uiu in ordine referri,fortassis tamen licebit uno omnes loco comprehen sos, statim ipsismet Historicis subjungere; saltim illos qui praestant. Igitur in pretio esse commerentur,quae ad Tha- didem Enenckelius,ad Polybium J.Cafaubonus annotaverunt. Praevalent vero hisce etiam perquam multum Nicol. Machia velli ad Livium Dissertationes, non enim Grammatizat sed Philosophatur, ceu bene olim judicavit Albericus Gentilis,) ad Tacitum Scipionis Ammirati Nec vero quid vetat, illarum hic meminisse, quum ex Italico Latine versae sint. Post Ammiratum ad Tacitum docte prudenterque disseruit Ianus Gruterus. Sed hunc etiam longo intervallo superarunt Christophorus Forsinerus Ecboan. Henricus Boecletus, viri ad politicam aevi nostri gloriam nati dc compositi. Quae Annibal Scottus ad eundem Tacitum annotavit, boni conatus gratia quis laudaverit, non tamen facti operae pretij. Cui enim lectori non talia in mentem sponte veniantὸ Meliora sunt qux congessit Bernec cerus, etsi ad laudem eorum quos paulo ante

357쪽

ante eommendavi non assurgant. Perquam elegatheirtaeterea sunt Observationes Politicae ad Florum & Sue- tonijJulium Caesarem Iacobi Zevecoiij. Verum ad omnia Suetonii & Flori plaeraqi,quasi regnat nunqua satis lauda dus B clerusaeui simul Velleium Paterculum,Corneliu

NepotemacHerodianum illustratos debemus, ut Tacitum. Curtium & Justinum Freinsheimio ac Berneccero. Ali tum similes labores non est quare nominatim tangamus,

quandoquidem infra exspectationem istam adiecti sunt. Praeter Historicos porro in singularium rerum expositione ita versantur nonnulli scriptis EPISTOLIS. ut etiam illae plurimum possint adjumenti ad prudentia civilem conferre. Et vero in Epistolis videas accuratigia mas & plenissimas nonnunquam narrationes de ipsis negotiorum maximorum arcanis: interdum & consilia aut divinationes prudentissimas de futuris. Quamvis autem supersint hodieque ex antiquo aevo etiam Graecorum illustrium virorum Epistolae haud pau- eae, illae tamen parum juverint Politices studiosum. Inter Latinos etiam veteres, nee Plinii, nec Symmachi,

nee Sidonij Apollinaris ad rem hanc faciunt. Marci Tu, Iii vero cum quas ad Atticum tum quas ad Familiares asios exaravit, sunt bonam partem Quincias . Et quidem de . illis jam Augusti aevo ita praeclarε iudicavit Cornelius N pos . inum enim memorasset illam quae T. Pomponio

Attico cum M. Cicerone intercessit familiaritatem, haec verba subjungit de Cicerone. Ei rei sunt in io , praeter, e/s libros in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus jam seuot editi, sexdecim volumina episolarum, ab constitu scis a extremo tempus, ad quicum missarum. Tua quit eu πρη m oum de Gret bisoriam contexta, i orum 6-

358쪽

rorum. Sic enim omnia desu iis principum, vitias ducum, mutationibus reipubl. per Ut unc, ut nihil in iis non appareat uect facile exi mari pes tiruaeentiam quodammodo e se divinationem. Non enim Cicero ea filum qua vivo δε acciderunt,futara praedixit, Λά etiam quae nune usi veniunt cecinit ut vates. Dixeris idem de quamplurimis epistolis alterius operis, quod ad Familiares inscribitur;si justo temporis ordine servato, quam in vita Ciceronis Franciscus Fabricius indicavit, & in sua editione secutus est Siberus, eas attente legeris. Omnino vero tales sunt ad Brutum & Quintum fratrem scriptae. Λ Ciceronis usque aetate per complura secula nihil simile natum est.Quin imo,etsi post resuscitatas Iiteras haud pauci grandia epistolarum volumina ediderint, non perinde tamen Politicos juverint. Hujus notae nihilominus reperire est epistolas complures in opere eis

pistolico Eneae Sylvij, Desiderii Erasmi, Philippi Melanchthonis, dc Joachimi Camerarii. Quae non adeo pridem in lucem sunt editae epistolae Huberti Langueti ad Philippum Sidneium & Cameratios, ut Jacobi Bongarsit itidem ad

Camerarium, tantum non omnes agunt de rebus civilibus

maximis. Sed & Augerii Gistenti Busbequii Epistolas Tu

cicas summo jure in Politicum hunc ordinem retuleris, ut de paucas aliquot Iusti Lipsit. Caeterum omnes, me judice, superant eo in genere epistolae Christophori Forst- . . neri: quibus nec prudentius nec disertius, nec clegantius quidquam lucem vidit: quo magis doleas, earum paucita, tem. Ubi Glotianae omnes publicabuntur, habebunt se liculae Politicae quare etiam Grotio hoc nomine aeternas deboant gratias. Nostrae id genus editae literae quoniam sub ali nis latent nominibus, latius est illas silentio praeterire. QSi vero linguae Latinaei limites egredi serret instu Δ V u tutum,

359쪽

m Da cIVILI PRUDENTIA

tutum, possem multo plures praeclare hoc sanctos scri-hendi genere laudare: sed non licet absque culpa a propo sito abire. Alia tamen est ratio earum quae Latine sunt Ver fae, quales majore numero , cumprimis in ThesaurR. Politico Honorij, reperire fuerit. Ab Epistolis , deliberativi quidem argumenti.' parum diversa sunt OPU SCUL A CONSuLTATORIA:

magni certe ad prudentiam parandam usus. Supersunt vero ejusmodi nonnulla etiamnum ex aevo vetere. Ut X nophontis libelli, Alter de Magisterio equitum, Alter de Proventibus seu rationibus redituum: uterque in commodum Atticae civitatis conscriptus. Quinti item Ciceronis ad Marcum statrem de Petitione Consulatus liber eximius. Nostra artas hactenus scripta ejusmodi justo pauciora in i cem protulit, caeteroquin aliorum seracissima. Plaeraque sane agunt de Turcis oppugnandis; eminente inter haec opusculo Bus bequiano & Soran etiano. Sed non est operae Pretium per singula nunc digredi. De singularibus porro negotiis civilibus summo cum Politicae prudentiae fructu agunt & ORATIONES;illae qui-- dem potissimum quae generis sunt deliberativi, non tamen non & demonstrati vi generis, eae quae in laude aut vituperio

eorum oui in republica magnis rebus Draefuere. Occu Pantant , rorsum ignorare videntur, cui rei gen tu hoc scripti sita prudent imu viris repertum: nempe ut objecta mirtutis magine improbi Principes emendarentur . probi pro cerent , ruris ins uerentur , extimularentur oscitantes, denig si apuae

360쪽

potis imum via possent ad eandem glorram niti. Nam praecipere qualis vise debeax Princeps, pulchrum quidem sae onerosum ecprope superbum en, sinquit in laudare vero optimum Princ pem , ac per boc posteris velut ἡβecula lumen quo equanor offendere, idem utilitatis habet, arrogantia nihil. Reapse autem, salti na plaeraq; cum ex vero i ta Panegyrico narrentur, discere inde etiam est, quaenam seliciter quae infeliciter gesta evenerint. Quae bona prudentiae pars est. Sunt autem deliberativi ordinis Isocraticae plaeraeques plenae profecto prudentiae senilis: Demosthenis item Olynthiacae ac Philippicae; sparsi in &quaedam aliae vete- rum decem Graeciae oratorum: Marci etiamTullij Philippiscae in Antonium, ut & pro lege Manilia, ac contra Legem Agraria mali atq; prudentissimae orationes: nonnullae porro Dionis Chrysostomi: complures vero dc argumenti insignis Libanis, Sophistae sive Rhetorices Professoris publici Antiocheni: Exinde illius quidem generis raras reperire fuerit: nostro etiam seculo vix quidquam tale suppeditante, quod quidem laudem nomine prudentiae Politicae mereatur. Non enim annumerabo nunc huic loco quae Historijs passim inseruntur suasorias quandoquidem pars sunt Hiitoriarum: et sidc seorsim prodierint in lucem a viris pra

stantibus excerptae.

Caeterum demonstrativi generis quae iuvare Politiis cum possint, Graecae quidem orationes paucae supersunt. Latinae autem variae, primis quatuor Christianis sec tis natae , legi possunt eximio cum emolumento: maxime Panegyricus Trajano Imperatori 1 Plinio junio dictus. Parentum aetas id genus abunde largita est. Quarum potissi alia in duo volumina collectis atque ex OG

SEARCH

MENU NAVIGATION