Alexandri Cuningamii animadversiones, in Richardi Bentleii notas et emendationes ad Q. Horatium Flaccum ..

발행: 1721년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

cum paulo horridior incumbit, ut eum Cicero diaxit , inhorrescit mare, aut Virg. - & inhorruit unda tenebris. Aut certe Enallage es, ut non veris adventum foliis , sed solia adventum veris inhorrescere intelligamus, ut Virgil. Georg. L. T. 3 4.

Spicea jam campis cum mesis inhorruit.

hoc est, Contremuit, ut locum illum exponit Ser- ωius. Et Jo. Bond , lege sic , expone per 'pallagen , sive folia mobilia veris adventu inhor--erunt. Quod tu Latine dici non posse contendis 3 ais enim, cum retro potius oratio in si tuenda sit, ut folia inhorrescant adventu veris. Atqui hoc per Hypallagen non admodum in-Wommode dici ostendunt exempla, quae de hac figura congessit Vir summus Uositus pater Institui. Orat. Lib. IV. Cap. XL Sedi. IE. Ego fa- ne putem huic verborum inversioni non valde absimilem esse illam Horatii Art. Poeta

'Sic extat in Libris scriptis. Tu vero sine ulla dubitatione sic scribis: In lens profecto loquendi genus, Sylvae foliis mutantur 3 quodque nullo, ut opinor , exemplo defendi aut excusari potes. In hac constructione legerim potiuέ , mutatione

minima, in fisae foliis pronos nudantur in annos.

Parum circumspecte scripsisti sic ad v. s 2. Art.

Poct. Et nova nuper habebunt verba fidem , si

Adscissimus certissisam sectionem , quam Fabri . cii codices subministrum, Et

302쪽

Et nova factaque nuper.

Nam idem Fabricius in Notis ad V. 6o. monet nudantur inveniri in codice antiquo. Quare si & factaque & nudantur tibi mrogasses, hoc impune magis furatus esses 3 quia , Cum in Notis Fabricii inter utrUmque locum seX aut septem versiculi, aut, ut vulgo loquuntur, lineolac interjectae sint: hoc nudantur te apud Fabricium non legisse nemo credet, quod si factaque apud eundem legi non adnotasses, te Fabricium non vidisse plurimi fortasse existimarent. Deinde, eadem, ais, sententia legi posse, pronos viduantur in annos: uoniam tamen, addisi folia hic, non silvae cum verbis comparantur, oportet utique, ut id vocabulum casu recto esseratur. Atque ita sane locus hic citatur a Di

mede p. 394

ID FOLIA IN SILVIS pronos mutantur in annos. Prima cadunI; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu forent modo nata vigentque.

de N illud, quod dure admodum N inconcisis inae illa subnecIuntur, Prima cadunt 3 nis nominativum Folia in praecedentem versum adsciveris. Qualis enim sodes oratio es, silvae mutantur foliis: prima cadunt Z Immo folia mutantur silvis, S tum demum apte commodeque subjunxeris , Prima cadunt. Heivsus quidem Daniel non dubitavcrit, ut ait, praeberre, quod

a Diomede adducitur. Utinam vero manuscripti mihi codicis copia esset ; Ceram opinor lectionem apud illum Grammaticum delitescentem reperirem. Nunc quia res coniecturis agenda est; T a nou

303쪽

ANIMADUERS. IN

non crediderim ab Horatii manu esse , quod profert Diomedes: quippe quod ita clarum ac facile est ut incredibile sit a Librariis nostris interpolari potuisse. Illi etenim dispicilia , recondita facilioribus, non contra, solent mutare: neque quis quam inauditum illud , Ut silvae foliis mutantur perverse subsilueret, s in exemplari suo invenisset quod extra omnem exceptionem es, Uzfolia in silvis. Virg. VI. 3O9.

2sam multa in silvis auctumni frigore primo Lapsa cadunt folia. Manilius Lib. V. Ωuot delapsa cadunt foliorum millia silvis.

Quamobrem , aut valde fallor , aut sic dedit

Horatius 3

in s IIvIs FOLIA pronos mutantur in annos

ubi filaba brevis fusentatur, tum caesurae ratione, tum ob binas quae sequuntur consonantes rquatia passim apud Vi ilium N alios occurrunt. Hauc porro licentiam cum Librarii datam esse nescirent; quid magis in proclivi, quam ut silvae foliis osscisse reponerent 7 Sed 9 aliud, opinor, hic mendum latet in lucem jam protrahendum. ruid easim es in annos pronos' an vergentes , declinantes , sub auctumno scilicet 3 ut prona dies, decedens , apud Statium Theb. H.

As ubi prona dies, Hoc quidem Dacerius volait 3 verum haud pati tur hanc sententiam indoles locutionis: ubicumque enim dicunt, In horas, in dies, in menses, in annos, Iolos , integros necessario iamiat, non ali

304쪽

aliquam eorum partem Equidem sic locum restituo; '

Ut sILvIs FOLIA PRIVOs mutantur in annos.

Amavit hoc vocabulum Noster, qui N alibi habet priva triremis, S aliud privum.

In hac ad v. 6o. A. Poet. Adnotatione quatuor insignia peccata animadverti: nam primo peccasti in eo , quod observatione utilissima, quam varietas lectionis suppeditat, uti nesciveris; cujus rei ignoratio eum, qui peracre judicium V sagacitatem ad veteres codices emendandos, naturae munere nascendique, felicitate,sibi contigisse gloriatur quam insigniter dedecoret, dici non potest. Haec autem observatio docet in diversis lectionibus eam solam probandam esse , quae & sententiae & metri legi congruat quaeque simul vitiosarum originem patefaciat, quod D earum lectionum nulla hoc essiciat, tum dein mum ad Corremonem decurrendum esse: Emendatio autem non solum Husimodi esse debet ut mendi causam ostendat , verum etiam ut Poctae menti, scribendi modo , & metro Conveniat. Jam in v. 6O. in silvae foliis pronos mutantur, haec lectio Causam, cur hanc alius Interpolator in illam, quam e Diomede adtulisti, Ut folia in silvis mutaverit, & Cur alius

pro mutantur substituerit nudantur , perspicue demonstrat: causa autem mutandi fuit siguratae elocutionis insolentia. Contra tua emendatio,

ut silvis folia privos, neque causam folia in silvis mutandi in silvae foliis , quae est omnium

sui me codicum lectio , neque mutantur in nu-

T 3 dantur

305쪽

ap ANIMADUERS. IN

dantur mutandi causam ad seri ι &sine ulla dubitatione confirmo , ' si Ιntarpolatores in suis codicibus in silvis folia pronos vel privos mutantur inveni sient , id in aliud , quam in hoc in folia in silvis eorum mutaturum fuisse

neminem.

Secundo peccasti in eo , quod non animadvertisti, Poetam figura , quam Vulgo vocant Hypallagen , hic uti: eamque non ineleganter adhibitam esse ex eo apparet, quod, cum

rei mutationem exponeret, eam verborum inversione imitatus est: eademque de causa, Serm. Lib. II. 7. V U. IOO. IOI. Uvam furtiva mutat Irrigidi, usitato loquendi modo, Masurtivam mutat strigium praetulit: dc Ovidius

Metam. I.

In nova fert animus mutatas dicere formas 3 Corpora:

rerum transmutationem, uti Viri docti jam pridem obserVarunt, vCrborum transpositione feliciter eXpressit. Non abs re erit aliud exemplum mutati verborum ordinis hic subjungere, Serm. Lib. I. V. 72.

Paene macros, arsit, turdos dum versat in igni.

Ubi Lambinus alio ordine ex uno codice hunc versiim cXhibet,

Paene arsit, macros, turdos dum versat in igni.

qui ordo jure tibi displicuit, quemque multo

ante Vositus pater improbaverat. Inst. Onat. Lib. IV. c. I. Sedh. I 3. mirari se, ait, viros eruditos in nuperis editionibus Lambinum potius sequi, q sm Teteres tum Libros tum interpretes.

306쪽

Causam autem, Cur lectio Lambiniana improbari deberet penitus ignorasti ; neque ea ab ullo, quod sciam, allata est : est autem haec; cum ad varias lectiones dijudicandas veterum. Codicum auctoritas per se non valeat ε, sed ratio Critica, tanquam obrussa adhibenda sit, haec scriptura arsi macros non idcirco damnanda est, quod in uno tantum libro infimae notae invenitur, Cum altera macros arsi in plurimis optimae notae codicibus legatur : sed ideo, quod illa Interpolatoris ingenium, haec vero Flacci redolet. Idque ex haC observatione apparet, quod Horatius verborum ordinis perturbatione, hospitis turdos in igni versantis motus inconditos , & , ut ita loquar, perturbatos imitari voluit. Tertio peccasti in eo, quod his verbis Uvae foliis mutantur , illa prima cadunt inconcinia subnecti adfirmasti : nam ad verbum prima,

subintelligi folia perspicuum est: &, nisi haec

lectio silvae foliis retineatur , variarum lectionum, ut modo ostendi, Cauia adferri non poterit , quae tamen adserri debet. Quarto in illo peccasti, quod in annos pronos id es declinantes male dici pronunciasti, idque hoc argumento Confirmas , hae locutiones, in horas, in dies, in menses, in annos, totos cuintegros necessario denotant, non aliquam eorum partem. Atqui Cum vocabulum annus , et si integrum annum , non aliquam ejus partem

significat, addito tamen epitheto , veluti in his formose nius annus , hibernus annus , inte-

307쪽

grum annum non denotet ; ita in annos hic, quia pronos adjectium cst, integros annos non necessario significat: ideoque causa non est, cur in locum verbi pronos substituatur privos. Illud autem silentio praetereundum non est, in hoc versu 6o. particulam cum videri deesse; redita cnim loquendi ratio po1tulat, ut sententia sic esseratur, Ut silvae cum mutantur foliis in pronos annos , prima cadunt: ita vetus Te borum aetas interit: & omnino observandum, in re simili particulam cum Virgilium adjecisse. Aen. I. V. Is2. c velati magno in populo cum saepe eoorta estiditis,

Ac veluti ingentem formicas Drris acervum Cum papulant,

. . Ac veluιi annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae me.

& ita in aliis locis. Quare vix dubitem, quin sic legendum sit,

Silvae ut cum foliis pronos mutantur in annos; Prima eadunt:

& dicendum illud cum ab Interpolatore ideo ejecitam, quod foliis a praepositione cum regi putavit , qui error sine dubio eum , ut cum veisu detruderet , impulit: deinde ne versus syllaba truncaretur, verborum si e ut ordinem invertit : & simili ferme modo Intorpolatoro . L. Ι. XXVII. U. 19. Manta laboras in chaobri prae

308쪽

HORAT. ΒΕΝΤ L. CAP. XVI. 207praepositionem in sustulit & laboras , integyitati versus consulens. in laborabas mutavit: quae lectio quamvis absurda,Blandinium quoque codicem , omnium Horatianorum antiquistimum, teste Cruquio , conspurcavit. Nungillud huic emendationi non adversatur, quod Iarticulae comparandi Ut , quae praecedere olet, verbum fisae praeponitur. Nam dc sic Virg. Georg. III. V. 237.

Fluctus ut, in medio coepit eum albescere ponto

Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor

Ubi habes ut cum. Illud cene neminem offendet , quod silvae ut reponendo Synaloephe inducitur, hic enim dipthongi δέ vocalis collisio dura non est, id in primo Versus pedσvocales apud Silium etiam in Comparatione colliduntur Lib. I. V. 46 I.

Crine ut flammifero terret vera regna cometes,

Ex quibus omnibus facile intelligitur, te intolerabili audacia duplicem emendationem folia privos in contextum intrusisse. Po1tremo illud admonendum est, lectionem, Ut folia in s is, quam D. Heinsius e Diomede protulit, extare in editione Veneta A.

unde degressi sumus, regrediamur: ubi illud. quod V. Cl. Joh. DeipreZ adnotavit , a te refelli debuerat , ejus verba sunt haec: quid sinhorruit referatur ad silvae , se murique pia

Mori certe sensu seu mobilibus veris inhorruit T s aduci

309쪽

298 ANIMADUERS. IN

adventu foliis, id es , seu tremuit silva veri; radventu sante nimirum Zephiro. Qua emendatione & enarratione argumenta, quibus leC-.tionem veris improbasti , dilui nonnulli forte' censeant. Nam hoc pacto Hypallage, quam serri non poste Contendis, evitatur. Deinde illis, quas huic adjecisti , rationibus, nempe

meris adventus inhorrescere non potuit, cum eo tempore non nata snt folia, neque Hinnulei ma- Ires 'Naeritant ante ver adultum , respondere

dissicile non est: dici enim poste verbis veri adventu, non indicari ipsum veris principium, sed tempus, quo folia nasci & Hinnulei matres quaerere incipiunt, & ita haec verba hic accipi debere latiore significatu nihil prohibet. Huc adde , errasse forsitan hoc loco Flaccum, sed in re ad artem suam non pertinente, qui error in Poeta facile excusatur, ut monuit Aristotcles. Ille sane error, quem Vir summus Jul. Scaliger in Hypercritico ad Carm. IU. IV. V. 7. notavit, priore longe evidentior est , neque , si versum illum cui

quibusdam MSStis sic legamus ;

Vernilua jam nimbis remotis

ab hoc errati genere Nostrum liberabimus , quamquam tu V. Cl. in Nota ad illum vcr sum , legendo Cernisique non vernique Horatium ab omni culpa praestari immunem scribis.

Nam, si verum est quod loco jam citato Scaliger adfirmat, Vix mense , inquit, Auguso ad venationem apti sunt Aquilae pulli e quippe Septembri etiam sunt invalidiusculi , prosechin

310쪽

ΗΟRΑΤ. BENT L. CAP. XVI. 299 ab omni culpa eum abesse dici non potest: quod autem ille Vir egregius tradidit , id experientia Comprobari mihi relatum est. Praeterea. sunt, qui sine ulla dubitatione pronun-.tiant quod de mergis Epod. X. V U. 22. dicit, falsum esse, quia ea volucris carne non vescitur. Quibus de causis Horatium in eo quod de Aquilae pullo & quod de mergis scribit , a

vero aberresse crediderim; sed eo errore Poetae laudes non dehonestari. Nunc lectionem , quam in suis libris Mu- retus invenit, subjiciam , Vitis inhorruit. . . Ad ventum foliis , ubi tu, in Mureti. ais, lec-τione illud certe vitis con flere non potes: quippe in montibus aviis nullae omnino sunt vites , quae Hinnuleos territent. At Rich. Johialon Aristarch. Anti-Benti. pag. 7 s. ait in montibus labrusicam , sive vitem agresem crescere,

hoc addito ; Dices , nemini labruscam Titem simpliciter appellari. At ne Horatio quidem, Magno, iit ipse dicis , novatori s Ego sane hic lectionem vitis probarem, nisi ea validioribus argumentis premeretur, quam est illud, quod adfers. Nam, ex hoc ipso, quod scribis, cum nullae omnino in montibus aviis sint vites, δε--reti lectionem conssere non poee , recte dicetur Poetam hic loqui de vite sylvestri, idque egVerbis , quae praecesserunt , nempe montibus aviis haud obscure colligi, & huic explica tioni favere videtur illud Plinii H. Nat. L. I . C. I. yovis smulacrum in Urbe Populonia emu vite conspicimus, tot aevi, incorruptum

item

SEARCH

MENU NAVIGATION