장음표시 사용
341쪽
Lambini UI Torrentii negligentiam Ο --
peritiam in Poematis Boratii recensem dis admirabilem videri.
Uod capite proxime praecedente de Lam- bini & Torrentii tum negligentia tum inscitia dixi, id a me verissime dictum esse,quae hic subjiciam, abunde comprobabunt. Et utriusque quidem negligentiam , illud manifeste coarguit , quod eorum neuter libris ante annum Isoo. impressis usus est, quamquam plurimi, cum illi viverent, eXtarent, & Omnes sere e Msitis deprompti : quique Lam bini & Torrentii temporibus facilius , quam
nostris , reperiebantur 3 tum quod eorum neuter notissimas editiones , velut Ascensit, Britannici, Rob. Stephani, Vascosani, Fabricii A. Isss. Mureti & Bruti, ut aliorum
omittam, Consuluit 3 quas omnes editiones ad Horatium emendate evulgandum haud parum Prodesse neuter corum ignorare potuit. Illud sane Torrentii negligentiam in gravissimam reprehensionem incurrere ostendit, quod lectiones . quas Cruquius e multis iisque optimis codicibus collegit, nusquam sere laudavit, quam quam sexies vel septies Cruquii mentionem fecerit. Jam ad utriusque imperitiam redarguendam venio, a Torrentio autem., quia is Lamis, bino
342쪽
bino in hac arte multo fuit imperitior , incipiam. Et ut Viro alioqui eruditissimo hanc accusationem a nobis justissime inseret Lector aequus existimet , duos e Commentariis ejus locos huc pertinentes adponam; deinde e magna eXemplorum, quibus accusatio suffulta est, multitudine, nonnulla adseram. Ρrimus autem locus est e Carm. Lib. III. XX. v. I s.
xualis avi Nireus fuit, aut aquosa
mi Torrentius , mirum , ait , quod Nereus habent Libb. MT. omnes , ut Epod. XU. V.
Secundus locus est e Carm. ΙΙΙ. XXX. v. I 2. Regnavit populorum. Ubi idem, Libb. inquit , M . omnes, quos videre contigit, Regnator habent. Tantum potuit Grammaticorum audacia. Et quisquamne Torrentio adeo faveat, ut vel ex his duobus locis eum non didicisse quantum audioritati veterum codicum tribuendum sit, admiretur 3 De qua re cum nonnulla in his Animadversionibus supra dixerim, ad exempla, quibus Torrentii imperitiae evidentissime deprehenditur, transeo. Carm. Lib. I. XXVIII. U. Is.
...... sed omneis una mann nox,
Mallem, inquit, mors, ut in tribus eκemplariinbus scriptum deprehendi. Atqui verbum morae Glossemate in contextum irrepsisse plus quam manifestum est.
v. 3I. Postmodo te natis fraudem committere forsan.
Nec ignoro quidem forsit pro so sitan ab antiquis dictum fuisse , idque N veteres
343쪽
annotasse Grammaticos , cst reperiri apud Horatium Lib. L. Sem. VI. Receptam tamen hoc uinco lectionem servo. Atqui fors, b omnino legendum ; nam forsan esse enarratoris qui vel leviter hisce studiis tinctus est, facile perci
litet. Quod autem ad forsi attinet , ideo il-ud hic improbandum est , quod particula
posita ante verba debita jura sententiae acrimoniam auget, quam particulam tanquam non necessariam Interpolator sustulit, & pro fors , in conteXtum forsit, quod in Serm. Lib. I. VI. v. 48. legitur, indoit. Carm. ΙΙ. XX. V. 3.
Vates: neque in terris morabor
Ubi. Plures, inquit, codices in terra: neque animadvertit terris mutatum in terra , quod Interpolatores unitatis numero , non multitudinis, hoc nomen efferre consueVCrunt. Lib. ΙΙΙ. II. V. I 8.
Intaminatis, inquit, sic libri veteres , ideoque nihil immutandum est. Suamquam alibi hoc vocabulum me legisse non memini. Verum in uno codice incontaminatis reperit Lambinus , sed de ejus fide Torrentius videtur dubitasse. Quae dubitatio & inscitiam ejus & iniquitatem adversus Lambinum ostendit. Nam Gitanius Indice Lucret. in voce Hypermetri. In vetere libra, ait, incontaminatis reperi, vulgo intaminatis , quod Latinum fortasse non es, ex eoque manavit, quod haec absumendi prima i dabam ratio non si omnibus nata. Recte. Tu
344쪽
vero V. Cl. sic scribis eligat Lector pertius, utrum velit; sve INTAMINATIS , Me INCON TAMINATIs honoribus; me quidem Solente utrumvis legerit: ita tamen ut ad posteriorem lectionem magis inclinet animus. Inscite. Maxime , Cum Gitanius, quem hic laudas , causam peccandi attulerit.
V. V IS. Foedis, in exemplo trahentis
Ubi , Primus , ait , Camerus trahenti legendum esse censuit. Ego vero nihil immuto. Eodem enim sensu dictio trahentis ad Regulum referri poterit, dissentientem de Captivorum se mutatione. Lubet tuam quoque ad hunc lo-Cum adnotationem adscribere ' Minime itaque sua laude fraudandus est Canterus. Sed, cum mihi visum esset omnes ubique codices Trahentis exhibere, neque quicquam in Canteriana lectione di scultatis apparet , quod Librarios posset Ufendere, s eam in suis codicibus umquam reperi ent : subiit animam latuisse forte hic olim elegantis adiquid reconditae constructionis, quod non intellectum in fraudem eos injecerit. Et e vestigio si picionem nostram res ipsa confirmavit ; sc enim scripserat Horatius,
Dissentientis tanditionibus Foedis . . EXEMPLI TRAHENTIS.
hoc est, inquis, conditionibus, quae foedae erant pernicios exempli. Ita Aolebant hanc vocem genitivo casu proferre: quam fructuram cum ignorarent Librarii locum contaminarunt. Qxiid
tu Vir diligentissime nam Torrentio facile ignosco non animadvertisti in optimis Cru- quiani
345쪽
quiani Commentatoris codicibus trahenti extitisse ξ Ιs enim sic adnotat. Trahenti, adferenti in futurum perniciem Reipublicae , quae Verba veteris Commentatoris Braterum non fugerunt. Qui plura de hac lectione cupiet, dio . tas nostras, si tanti est, Consulet.
XVI. V. 1s. Contemtae dominus splendidior rei.
Contentae , ait, legunt Acron N Porpbstrion . quod Lambinus damnat, nec satis Terecunde. Ego contemtae sic retineo , ut Contentae tamen damnare non ausim. Sed neque Acronem neque Porphyrionem contentae legisse res ipse Clamat; Cum eam non modo rerum series sed Zc Latini sermonis, ut Viri docti jamdudum docuerunt, usus improbet.
XXV. V. r7. Nil parvum, aut humili modo.
Libri optimi quinque , inquit, humili habent;
quod non magis debebat Grammaticos offendere, quam quod Oda praecedente dixit, si figit adamantinos, S plu=a alia similia. Verum Uir doctus non animadvertit illud humile Correctoris esse putantis, quia nil parvum praecessit.& nil mortale sequitur , orationis ConteXtui Convenire humile non humili. Mens Poetae haec est. Pollicetur se nihil nisi grave dc sublime dissi1rum, & hoc ipsum sublime non humili sed sublimi modo dissiirum , dc hoc addi oportuit, quia non insolens est res graves
orationis tenuitate dehonestari. Sem. Lib. I. III. v. I o. Peccavero. Libri, ait, M ti quisque peccabo. Placet. Non remere enim O corripitur in si nodi verbis a
346쪽
HORAT. BENT L. CAP. XVIII. 33ς Poetis, qui Virgilii aetate soruerunt , Sat.
sequente. Liberius si Dixero quid ,
Tu quoque U. Cl. ad verbum peccavero idem scribis Torrentio non laudato, Perperam, ais, neque enim o snale in verbis temere inmentes correptum, apuae ejus aevi Scriptores , deinde addis , G adhuc durius ess , ubi sequens voca istam a duabus mutis consonantibus inchoatur. Melius itaque Gidenss noster, Reginenss'alii, peccaro. Vir dodrus apud Lambinum legit peccaro, propter vocem sequentem stultus initium capientem a duabus Consonantibus , qUm Uerba , unde mutuatus es , quod addidisti, demonstrant. Nunc cur legendum sit peccaro non peccabo, peccavero, observationes Criticae docent 3 & peccabo quidem quin Interpolatoris sit, dubitandum non est, verbum contractum ut insolens in tritius mutantis ; illud enim Constat, nusquam Interpolatores verba vulgaria
in reconditiora mutasse : peccavero autem CXGlosia in contextum videtur irrepsisse : soliti enim sunt Interpretes in Notis ad verbum contractum verbum plenum adjicere, ut Serm. I. s. ad verbum summosses adnotat vetus Comis mentator summovi es. Et ita in similibus crebro : Neque quidquam valet illa docti Viri apud Lambinum ratio, stremam filabam verbi peccavero propter duas consonantes in sustus Productam esse : nam Lambinus hoc ab Horatio studiose non vitari duobus exemplis octendit.
347쪽
tendit. Cur autem imminutum peccaro non Integrum peccavero legendum sit, te V. Cl. docere non graVabor.Inter locos, quibus evincitur Horatio curae fuisse numeros, est & hic: nam in Hexametro versu Spondaeus potius quam Dactylus in quarta sede poni vult, & hic in primis. quia, rei , de qua agitur, Spondaeus pes tristior, magis Convenit. Sed de hoc plenius in Notis nostris ad Horatium.
IX. V. 47. Hunc hominem velles si tradere: das in ream, ni
Rem magnam, inquit, se praesitisse Lambinus putat, quod verba isa hoc ordine scripserit, cum impressi habeant Si velles tradere. . At noseridisti variant, bi Me oesura scri se crediderim Horatium , s quam alibi, in hoc Sermone , qui totus Dramaticus es , smplici me loquentem. Immo & in hoc Sermone caesurae gratiam quaesivisse Horatium demonstrat vetius proxime praecedens,
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas, '
& omnino observandum solere Correctores veris horum ordinem , qui naturae contrarius est, in naturalem vertere. Illud unum a Torrentio hic ad Lambini jactantiam reprimendam adnotari Convenerat, in vetustissimis quibuscunque impressis , & in Ascensianis editioni bus, aliisque nonnullis velles s tradere, inveniri. Lib. II. ΙΙ. v. ss. Occupat. Meliores, ait, libri occupet. Placet cum interrogationis nota possaictionem humanam. Atqui occupet Poctae sen tentiae
348쪽
tentiae adversatur, quamquam tu doctissime R. B. illud in contextum recepisti; postea vero sapientior factus in Praefatione occupet damnasti. Vide supra Animadvers. pag. I 4.
III. v. 7x. Cum rapies in jus.
aeuotquot vidi, inquit, codices receptam hamis nus lectionem Cum rapies in jura frmant , tacur, obsecro ,suis sedibus emovenda I Nec quemquam moveat, quod rapere injura dixit Horatius: nam dc alibi s1c loquitur,
Jura neget sibi nata Debita jura, vicesque superbaεLiem Virgil.
Remo tum fratre sutrinus Jura dabunt Iura magistratusque legunt Fas or jura sinunt
pupilium ad jura vocantem , Circumscriptorem,
uem ego locum de Foris , quae Romae erant plura , intellexerim ut hunc. Nam jus locum quoque ipsum Agniscat. contra Lambinus; IN Jus MALis , inquit,sc legendum es. Sumtum autem es, , fere expressum ex illo Homeri
id es, illi autem malis jam ridebant alienis. Pamvero malis alienis ridere, es id, quod dixit O H. Lib. 3. vultu invito , seu potius , non ex animo, quo modo rident qui laetitiam smulant. Vultum enim componunt illi quidem ad risum, st
349쪽
appareat , risum esse quas alienis maxillis conia fetum N conformatum Hujus autem Diaci restitutio , nequid , inquit , dis utem , Simeoni Boso debetur. Ille enim Auratum admonuit per litteras, ita se reperisse scriptum in optimo ct antiquissimo codice, eademque opera , se animadsertisse sumtum esse ab Homero e quod subindicat , Porphγrio: hujus verba a Lambino omissa adscribam ;
Cum rapies in jura malis ridentem alienis.
Graecus es: aeuod Aniscat s in jus rapere coeperis , non ex animo ridebit. Qui locus ex Commentatore Cruquiano sic legendus est. Graecus est sermo, qui Aniscat. Canterus quoque Var. Lect. Lib. ΙΙ. Cap. I 6. monet illis verbis ex animo ridebit subjungi haec; hoe es alienis malis , id es, maxillis. Praeterea Blandinii Codices quatuor, qui omnium int fidelissimi, habent in jus. Atque
hinc constat hujus loci scripturam non ad Torrentianorum Codicum fidem exigi oportere ;quare in hac varietate lectionis , ea, quam ars emendandi,& loci sententia Comprobant, omnino praeserenda est. Iam quod ad loci sententiam attinet , expositionem verborum alienis malis ridentem a Porphyrione, aliisque adlatam redi e confutavit Xylander. Cur adeo, inquit, risium smulare Z an certus artium suarum Nelapsurum se confidens, non ex animo potius ria debit eos , quos frustraturum β novit , hiantis insar corvi delusurum. Et deinde qui
busdam interjectis, Euid autem aliud, inquit, sus
350쪽
sud genus hominum faciunt, quam quod vel miniam , qua sunt protervitate, vel in sinu , apud se rident , quasi re bene gesta: quando , damno adfecerunt, S molestiis gravarunt isos lucripetas. Jura autem si non placet ἐτιρωσιι numeri, proprie accipies. Nam plures actiones in talem Proteum intendi possunt cum non unum ille decipiendi modum usurpaverit. Quibus argumentist Xylander adductus, in jura malis , non in juslegi debere censuit. Sed vir eruditissimus non animadvertit verbis alienis malis, id est maxillis ridere, risum effusissimum non coactum dein notari , quod Dacerius , quem vide , primus acute monuit. Neque vero inficiamur iis verbis risum quoque simulatum significari ut in illo Val. Flacci Lib. VIII. v. I 6 . quem adducuTurnebus Advers. L. 23. C. s.
Errantesque genae, atque alieno gaudia vultu.
Illud tantum adfirmamus, hanc interpretationem Horatii menti non convenire. Acide, quod alienis malis, id est incommodis , damnis ride re, praepositione ΓΕ non addita,parum Latine dicitur. Nunc quid Ars Critica nos doceat, ostendendum est, & ea quidem monstrat illud jura esse Correctoris 3 is enim , quod ignorabat malis hic pro maxillis accipi, vocem jus mutavit in jura ne versus contra prioris syllabae in malis, id est, damnis, dimensionem peccaret. Quamquam autem haec, quae scripsimus, tum ad lectionem in jus , quam tu quoque U. Cl. in Contextum recepisti, tuendam, tum ad injura evertendam pertinere videantur, ni