장음표시 사용
141쪽
turniorena moram et magiS Clanculum. Quaedam nimirum post binos tres pluresue modo annos decidunt. Quum vero hoc dispendium non simul et uno impetu sese eXlerat, et in multis mOX nouis foliis resarciatur, Vel Vetusta non ante nouorum eruptionem cadant, in perenni viriditate versari hae arbores reputantur. Hala C iacturam quotannis in arboribus intra hibernacula seruatis, e. g. in Olea, Alaterno, Lentisco, autumno et hieme conspicio, ad quam clausus aer partem conferre Videtur; manifestior autem fit vere per vim nouorum foliorum
pullulantium. Et in harum multis, ut in Vincarosea, Riuina humili, numerosa folia in inferiori
ramorum parte cadunt, eXtremis tamen remanentiuhus. Modus, quo semperuirentes hocce vestitu orbantur, non in omnibus idem. In iis, quarum folia angustam insertionem habent, siue petiolatae siue sessilia sint, et vel plana, Vt in BuXo, Aqui- solio, Vinca, Vel acerosa, Vt in Pinis et Taxo, folia singulatim post praegressum marcoris vel maiorem vel minorem gradum, decidunt. In iis autem. quarum folia imbricata et foliola bina ad utrumque ramuli latus condunata, ut in Thuyis, Sabina, C presso semperuirente, Vel terna, ut in Junipero Vi giniana, haec non solitarie, sed iunctina cum ramulis exsiccatis delabuntur. Accedit aliud genus semper-Virentium, quarum folia ampleXicaulia, ut in Aloibus Variis et Yuccis, non cadunt, sed lenta tabe consumta remanent, donec vel sensim deterantur, vel dedita opera auserantur; unde in quibusdam succosis ex reliquiis truncus squamosus euadit, id-
142쪽
que quidem contingit foliorum infimorum iactura,
quam interea alia noua in summo caule emergentia restituunt.
Et hucusque de senaperuirentibus; a quibus ad
eas arborescentes stirpeS progredior, quarum frondes autumno quidem pereunt, sed, Vsque ad proXimum Ver, aridae Varieque tortae et vento fiante strepentes ramis adhaerere pergunt. Non me iam morantur pauca ista folia, quae haud raro in extremis ramorum pomiferarum aliarumque arborum residua videmus. Et simile contingere in tenerioris naturae quibuSdam arboribu S, e. gr. Moris, Observavi, quando repentinum gelu, antequam sponte
ad lapsum prona folia euaserint, incidit; nec non in iis, quae autumno filiis adhuc onustae transplantantur, Ut in Hippocastano proXime conspeXi. Magis autem id inter nostrates Fagi syluaticae, uercus Roboris et Carpini Betuli naturae proprium est,
in quibus tamen non omnia filia remanent, neque in tenellis arboribus, neque aetate prouectioribus, plura autem longe in tenellis. Inter peregrinas arbores multa I per hiemem retinet Rhus Cotinus
Color per id tempus in Fago rufi brunus, non multum abludens a colore Fagi foliis atrorubentibus , in Quercu et Carpino ferrugineuS apparet. Seruant et folia sua arida Quercus variae Americanae, ut uercus alba et nigra i) et gratum diriori frigore et procella infestante auibus refugium praebent. i KALΜ's resa iii Norra Atinerica, T. 3. F. ar.
143쪽
hent. Ab hisce exemplis discrepat Atriplex HalumuS quodammodo, cuius folia usque ad Januarii initium, pluries etsi tam pruina quam gelu inciderat, Vegeta, tandem frigoris intensitate una cum ramorum eXtremis eXarescebant, et arida, prout in plantis herbaceis, remanebant. I. I Quandoquidem autem maXime frequentes inter nos sunt arbores frondibus autumno deciduis, hisce potissimum me occupari Oportet. Atque aeque fere memorabilia mihi visa sunt prodroma ista futuri soliorum delapsus indicta , quorum magna varietas, ac delapsus ipse. Haec ipsa indicia notabile tempus , antequam frondes cadunt, sese
Id quod maxime in oculos incurrit, est coloris multiplex ista a naturali viriditate desieXio, quae in singulis speciebus eadem semper est, sed nonnunquam adeo singularis, ut incautos de specie dubios reddere possit. Egregium huius rei exemplum praebet Quercus palustris MuNCΗΗ. h , cuiuS folia, ae state viridia, autumno gratissima rubedine suffunduntur. Eo attentius autem haec ipsa res Considerari meretur , quum et color foliorum deciduorum ad species discernendas et assinitatem plantarum confirmandam aliquid ponderis habeat. Ita eo certior
euasi Nitrariam Schoberi ab alio simili frutice, olim Η ; a me
144쪽
a me descripto l) , differre, quum in illa folia viridia, in hac flauida, decidere animaduerterem. Et singulare, quod variae species Rhois, ut Coriaria, VerniX, radicans, TOXiCodendron, Colore inteo se rubro foliorum delapsum minantium, Conueniant. Ρaria eXempla praebent genera Corni, Cra-taegi, Sorbi, quorum folia in speciebus plerisque colore Vario gradu eX rubro fusco vel lateritio tinguntur. fruni et Pyri folia autem ante lapsum flauescere solent. Sunt tamen et arbores, et frutices, quorUm folia, dum adhuc viridia sunt, cadunt, e. c. Nitraria, FraXinus eXcelsior, Sambucus nigra; idque sit non procelloso solum aere, sed et quieto. Nam procellae saeuientis vi multa saepe folia iusto praecocius detruduntur, quae sub diuturniori mora viriditatem suam depositura essent. Quod vidi in Lonicera Talarica et coerulea, in Ceraso, et haud paucis aliis. Facilius oculum fugit diuersitas ista coloris, quae sub comparatione utriusque folii superficiei apparet . In uniuersum superior superficies prius la- hem contrahit, inferior serius. Quin adeo multa folia decidunt, ' varie supra, quoad colorem mutata, fusca, rubra, flava, maculata, superstite inferius consueta viriditate. Sic vigente eadem in inseriori superficie, superior in Vite vinisera fusca, in0 D signatio sirp. Gotting. p. I96.
145쪽
DE ARBORIBUS CADENTI UM. II 'in Corno sanguinea et Corno alba obfhure rubra erat. ApeX quoque et margo folii colorem citius mutant, quam loca Venis istius vicina, quae diu adhuc vel viriditatem 1eruant, vel peculiari colore tinguntur ; unde multa folia initio variegata conspicimus, quae dein unicum modo colorem praese ferre animaduertuntur. Vt eXempla nominem, Salicis viminalis folia superius media parte, ubi neruus transit, Viridia, ad marginem autem flauaerant; in Rhoe glabro profundius viridia et rubro miXta ; in Lonicera Dieruilla tenella folia, quae
initio ex rubro lutea, et instar Amaranthi tricoloris eleganter variegata erant, sensim iucunde rufa euadebant. Et etiamsi utrinque viriditas perierit, alio colore instrui superficiem superiorem, alio inferiorem obseruaui; e. gr. dum in Crataego Crure galli et in Dieruilla supra erant intense rubra, in inferiori lutea apparebant. - Rationem huius coloris superficierum discriminis haud aegre intelligimus, memores diuersitatis istius struiturae, colo ris et functionis, quae in foliis tantum non omnibus sanis et vegetis, naturalis est. Horum enm1 superficies supera plerumque glabra et nitens.est, minus exstantibus venis notata et colorem profundius viridem habet , infera autem asperior Venis magis prominentibus et pallidior. ΒΟΝNETIm quoque Cel. eXperimentis constitit, debilius longe superficiena superiorem imbibere aquam, quam infe
146쪽
viridis superiori, quoniam haurire adhuc pergit rorem ascendentem , dum nihil amplius vel parce modo haurit superior. Et quum nec in sanis vegetisque foliis utrinque respondeat color, quid mirum , id contigere in tabescentibus et languidis ΤΡrope venas autem ideo diutius conseruant viriditatem, quod ista pars frondis liquidorum fonti pro-Xima est. De alio officio foliorum nos serius edocuit ili. INGεΝΗovss scilicet inferiorem eorum superficiem destinatam esse praecipue spargendo aeri puro seu dephlogisticato, superiorem res Or-hendo aeri atmosphaerico, eique in dephlogistic tum elaborando.
Coloris ipsius autem foliorum sub hoc stadio
vitae magna varietas; et hanc quidem coloris mutationem maturitatis nomine vulgus solet nuncupare. Ne vero in eo definiendo error committatur, ex superficie superiori frondium, et quidem earum tantummodo, quae sponte quasi, vel leuissima modo Ventorum agitatione cadunt, illum diiudicandum esse arbitror. Secundum hanc normam sequentia genera constitui poterunt, quibus moXeXempla substernam. Νimirum cadunt folia
communi et Ceraso, Hippocastano, Staphylaea pinnata, Vlmo, Juglande regia, Quercu Robore, Celtide occidentali, Philadelpho, Larice ;rubicundo flaua , ex Ρotentilla fruticosa , Pruno spinosa, Berbere 'laete
147쪽
laete rubicunda, ex Rhoe coriaria, VerniCe, radicante, Toxicodendro, Crataego torminali, coccinea, Dieruilla; Obscure rubra , eX Euonymo Europaeo, Corno sanguinea fusca, eX Spiraea hypericis olia, Opulo; fusco rubra , eX Vua crispa , et aliis speciebus
fusco Coerulea, ex Lonicera Caprifolio; Variegata, eX Rhoe glabro, Viburno, Laniana. Inter omnes hucusque recensitos Colores nullus crebrius in deciduis foliis occurrit flauo. Gradus colorum omnes et singulos ob desectum nominum commodorum definire non vacat; nec inficior, in quibusdam Varia de Causa, pluuia, nebula , frigoris asperitate aliisque discrimen interdum aliquod obtinere. Sunt et quaedam folia, quorum interituS maculis initium capit, vel albis siue albo - flauis, ut in Anaygdalo Ρersica; vel fuscis, ut in Syringa Vulgari et Cytiso Laburno; vel ferrugineis, Ut in Moro alba et nigra, et Corylo Auel lana; vel nigro, ut in Ligustro vulgari. De foliis, quae adhuc, dum cadunt, Viriditatem suam seruant, supra iam dixi. In quibusdam frondibus petioli et venae gratam rubedinem , ante quam marcescant, Contrahunt, ut vidi in Berbere, Platano occidentali et Va-
148쪽
riis Rosis . in quibus proxime dictis et stipulae
Intercedit ssimilitudo quaedam inter haec CO-lorata tabis lente obrepentis vi folia, eaque, quae variegata des flauilles palaachees) proprie dicuntur. In hisce folia pariter vel maculata , vel varie picta Colore albo, luteo, rubro, idque quidem vel in margine, vel in ipsa superficie. Et utut in pretio a
quibusdam ob elegantiam habentur , merito morbi quodam genere Correpta reputantur; magis vero subdole iste ingruit, unde soliorum neXus non ita ut in foliis autumno cadentibus soluitur. g. I s. Post colorem foliorum memoranda Venit mutatio ista varia, quae in superficie ante delapsum in multis conspicitur. Dum enim folia aestate Vel plana, vel radiante intenssius sole concaua, esse solent: contra ea autumno superficies eorum superior conueXa euadit. Vidi id manifestius diebus, absque tamen gelu frigidioribus, multis eXemplis, quorum iam modo cito opulum, Euonymum Europaeum, Ribes nigrum, Vitem laciniosam ; in quibus margo foliorum quassi iusto arctior et rigidior euasit, unde conueXitas ista non nasci non potuit. Per hanc stricturam quaedam folia margine alias integra crenas hinc inde contrahunt, eXemplo Syringae VulgariS.
149쪽
Quarundam arborum folia eXarescere ante
lapsium incipiunt, alia satis adhuc succosa reperiuntur, et in quibusdam sub aduentum frigidioris tem pestatis pernionum instar compages tumida existit
et rigida, sub qua conditione digitis flexa facile
franguntur. Uluaedam, e. C. Rosarum filia antea
erysiphe conspurcantur; in aliis insecta, ut in Pyro communi et Cerali, curculiones n), in superficie folii inferiori tubercula gignunt, quorum vestigia maculis fulvis etiam superius sese manifestant; in foliis dictae Ρyri maculae quoque aurantii coloris
prouecta aestate haud raro Virin Ile Coni spiciuntur, quae sensim in colliculos sursum elevantur, in Lycoperdon cancellatum L. transituros. g. IT.
Di rectio foliorum Varia tum et singularia habet. A linea horigontali sensim magis magisque declinare et apice suo dependere incipiunt. Quinquarundam arborum soli a per plures dies ante petioli solutionem ita contracta Vel dependentia cernuntur , ut sub somno sic dicto plantarum fieri obseruatum. In MOro nigra, cuius rami recti procedunt, multis filiis alternatim insertis instructi, haec, vix dum labefactata Videbantur, in ramis perpendiculariter dependere instar soliorum pinnatorum vidi. Notaueram hoc d. Octobris, nec
150쪽
ante d. s. Νouenabris folia deciderunt Ptelea trifoliata, praegressb frigore intensiori, filiola sua versus petiolum deorsum oblique contraXerat, ita ut lateralia parallela essent, et sibimet approXimata,
impar vero marginem reliquorum contingeret o).
In Robinia Ι'seudo- acacia p) pinnae foliorum perpendiculariter dependebant, spatio tamen interutrumque soliolum oppositum relicto. Id quod d.
3 o. Octobris iam obseruaueram, delBpsus Vero notabilis non ante d. 13. Nouembris successiti In Glediuiae tria canthae q) foliis contraria pinnarum directio erat, nempe non deorsum sed sursum oblique spectans, foliolaque arcte petiolo adpressa et imbricatim sita conspiciebantur. Addere me oportet, antequam hoc contingeret, iam pluries pruinam, quin subinde gelu noctu praecessisse, sed absque ulla manifesta in arboribus recensitis labe Prout vero folia ipsa appropinquante delapsu nutare incipiunt, ita petioli, quibus nectuntur, vel solito magis incuruantur, Vel, prout in foliis pinnatis vidi, angulum acutum rachis soliorum af sectat.