Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE CONIUGIO. 93

meus est uxoris meae fiater. Fratria autem mea, fratris mei uxor Haec fere ex Erasino

Trima. Vir abstinebit ab vae oris cognatis, ut proprijs. Similiter mulier abstinebit a mariti cognatis, tan' quam a suis. Huius regulae fundamentum est Quod maritus&vxor una sint caro. Cum igitur ego VXor Cauna caro sumus, ab ipsius cognatis,tanquam a meiS, abstinebo,& illa vicissim a meis, tanquam a proprijs, Ex quo sequitur, Eosdem gradus assinitatis qui consanguinitatis prohibitos esse. Secunda. Vir non potest eam ducere, cui sibi nubere non licet, nec mulier ei nubere, qui se non potest ducere. Cum igitur nouerca mea est una caro cum patre meo, non potest mihi nubere, quare ego abstine bo ab illa, tanquam a matre Similiter quoniam Vitricus meus Una caro est cum matre mea, non potest me ducere, quare ego ab illo abstinebo, ut a patre proprio.

Tertia. Cognati ipsius viri,& cognati ipsius mulieris assinitatis lege non prohibentur contrahere. Possunt;itur duo viri, qui Iunt paterin filius, cum duabus

102쪽

fcuminis, quae sunt mater filia , contrahere. Item duo viri qui sunt sta tres, cum duabus foeminis quae sunt sorores, licite contrahunt. Item vir uxore sua mortua, potest cere cain quae nupserat fratri UXO- risiti iam mortuo tem mariti lilius ex alia uxore,&vxoris filia ex alio marito, vel contra, matrimonium

recte contrahunt.

Porro etsi in papa tu olim numerarunt tria a finitatis genera impedientia nuptias, hodie tamen primum solummodo nuptias impedire recte firmat. Discor nuntur autem assinitatis genera iuxta hanc regulam: Persona addita personae per carnis copulam, mutat genus a finitatis, non gradum. Si ergo quis fuerit mihi in primo gradu cognationis, utpote filius,&du-Xerit Xorem, illa emina erit mihi in primo gradu a finitatis,4 in primo genere. Si mortuo filio meo a litis eam duxerit, is erit mihi similiter in primo amnitatis gradu, sed in secundo genere Verum si idem aliam mulierem cognouerit, ea erit mihi quoq; in pri mo gradu finitatis, sed in tertio genere Persona siquidem addita personae, non gradum, sed genus solummodo a finitatis mutat. Eadem est prorsus supputandi gradus finitatis ratio, quae est cognationis. Filius est mihi in primo gradu cognationis, ergo nurus mea erit mihi in primo gradu assinitatis Nepos est mihi in secundo gradu cognationis, ergo pro nurus mea est mihi similiter in secundo gradu assinitatis. Frater soror sunt mihi in primo gradu cognationis, ergo Sororius meus

fratria mea sunt mihi in primo assinitatis gradu, atq;

sic de caetcriS.

LEGES

103쪽

LEGES PROHIBITIO.

I coi erca tra pudorem, ne re' uelatis.

Ratio legis est Pater tuus nouerca tua una est caro, Ut pater tuus Mater tua fuere. Proinde t matre propria ita is nouerca tua abstinebis. Cocluditur autem haec lex ex prima regula, hoc pacto, Nouerca mea debet abstinere a consanguineis mariti siti, hoc est, patris mei. Igitur non licet illi, mi hi nubere. Proinde neque mihi licebit, eam in VXO- rem duc cre. Poena corporalis violata huius legis est mors.Moriendo, inquit, morientur ambo, sanguis eorum super eos Spiritualis, Detit. 17. Maledictus qui dor init cum uxore patris sui. Huius incestus meminit Paulus I. Corinth. .

Sectanda Lex.

Tudorem Socrus tua non reuelatis. Ratio legis ex prima regula dependet. Deinde So

crus ni atris loco est , Ut leges etiam firmant. Poena

104쪽

Poena corporalis Leuit et o haec est Igne comburantur ambo Spiritualis Detit. 27. Maledictus qui cuni socru sua rem habet.

Tertia Lex.

Tudorem xorupatrui tui non reu labis.

Ratio legis: Cum uxor patrui mei debeat abstinere a consanguineis mariti sui, non potest nubere mihi, qui sun filius fratris mariti ipsius : Quare nec mihi eam in uxorem ducere licebit, Vt patet e secunda regula Praeterea uxor patrui est mihi loco amitae, hoc est, in numero parentum. Igitur non minus ab illa abstinebo, quam ab amita. Ex hac lege sequitur, quod ab uxore mei auunculi debeam abstinere. Sunt enim patrui mei uxorin auunculi mei VXOr,inpari gradu.

Tudorem et oris ratris tui non

reutiata. Rati legis: Uxor mea debet abstinere a cognatis meis, Igitur abstinebit a fratre meo,& frater meus vicissim ab ea abstinebit Lex ergo haec nititur prima secunda regula, Leuit. et o. ratio huius legis ad-ῆcitur hoc modo: Vir qui acceperit uxorem si atris sui,

et g

105쪽

sui, scelus est, pudore fratris sui reuelauit, orbus erit. Et Imperator in codice: Fratris uxorem ducendi, vel duabus sororibus cottingendi penitus licentiam submovemus, nec dissoluto quoquo modo coniugio. Verum huic legi duo videntur aduersari, exemplum videlicet de contraria. Exemplum est Gen.

38 de filiis Iudae patriarchae, qui successive eandem

foeminam Thamar in uxorem duxerunt. Consuetudo enim erat, Vt si maritus ex VXOre non gigneret, eo mortuo, frater superstes eandem duceret,ut excitaret mortuo fratri semen. Sed diximus supra, exempla non praebere firma argumenta, sine generali regula Lex contraria est Deut et s. Quando habita-ilerint fratres stimul, inus ex eis absq; liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater eius, suscitabit semen fratri suo, primogenitum ex ea filium, nomine fratris defuncti appellabit, Vt non deleatur nomen eius ex Israel. Respondeo, Discernendum esse inter legem generalem, quae omnes obligat, specialem, quae ad paucos pertinet. Specialis enim lex, quam adduximus, solummodo locum habet in casu certo, in populo certo, propter singularem finem, sicut circumstantiae legis clarissime indicant. Quare qui contra generalem legem fecerit, incestum committit, Deo, Mnaturae se opponit.

Quinta LeX.

Sororem uxoris tua non accipies

uxorem.

106쪽

s D Etsi haec lex implicite & obscure ponitur in Mose, tamen eius clariissima ratio est, cx prima regula dependet, quam tradidimus,&ex quarta lege, quam iam posuimus, euidenter concluditur. Nam si non licet ni foemina duobus fratribus nubere, profecto nec licebit uni viro, duas sorores in uxores ducere.

Sexta Lex

uelabis.

Ratio legis est, Uxor fili mei , quae nurus est mihi, debet abstinere a me patre mariti sui. Ergo filio meo mortuo, non licebit mihi eam, iam Viduam, in uxorem ducere. Fluit enim 'arclexa secunda regula. Poena corporalis violatce huius legis, Leuit et O. haec additur Vir qui dormierit cum nuru sua, morte interficiantur ambo ipsi, Scelus fecerunt, Sanguis

eorum super e OS, Uxor patrui. Uxor fratris.

Preuigna. Uxor auunculi. Soror VXOriS.

filia preti ignae. Neptis preuignae. Hae sceminae nominatim in affinitate recensentur prohibitae, excepta uxore auunculi, quae tamen sub

tertia

107쪽

imia continetur lege. Nam ctim prohibeor matrimonio iungi cum Xore patrui mei, profecto non licebit mihi in uxorem ducere viduam auunculi mei. Nam prorsus pari gradu clinea utraque, videlicet vXOrpatrui, VXO auunculi me attingunt assinitatis

iure

Hactenus de legit His cognationis lassinitatis, quantum quidem ad nuptias attinet, cum ex Verbo Dei, tu me iure humano disputauimus . In verbo Dei clarissime inuenimus decem septem foeminas recenseri, cum quibus prohibemur matrimonio iungi, quassunt, Mater, Filia, Soror, Auia,Neptis, ita,

uunculi, Uxor fiatris, Soror VXoris, Preuigna, Filia preti ignae, Neptis pretiignae, Nurus. Quae autem Κconsecutionis necessitate prohibentur, ex regulis, quas supra tradidimus, patet. P cco praeter consanguinitatem a finitatem, numerantur plura nuptiarum impedimenta apud Iurisco fultosvicanonicos, ut sunt Publicae honestatis iusticia, adoptio, cognatio spiritualis, Votu, ordo,&c. P n honestatis iusticiam definiunt propinquitatem ex sponsalit, purifin certis prouenien tem, robur trahente exicci citae institutione, propter eius honestatem. Planc aiunt impedire nuptias , cum consanguineis pons P, ante consuimmatum matrimoniti defunctae lanus fidem dat Beriar de futuris nuptijs, Berta moritur ante nuptias. Hic quaeritur, num liceat Iano Beria matrem, aut sororem , aut filiam in VXorem ducere Canonici negant. Dicunt enim

108쪽

IO DE CONIUGIO.

permittere, quae publicae honestatis iusticia, robur trahit ex ecclesiae constitutione V ertim ego oppono isti robori Ecclesi, pontificia, robur Christianae libertatis, quo exemti sunt legibus Antichristi, omnes qui in Christum credunt. Siquidem longe alia est honestas sponis Christi, quam meretricis Babylonicae,

quae externo fuco humanarum traditionum se pingit. Praeterea Augustinus rect e ait Illa mulier, cum qua comixtio seXus non docetur fuisse, non pertinet ad matrimonium. Nihil igitur vetat quominus anus, contrahat cum Bertae defunctae matre, Vel sorore, Vel

salia, vel qua uis alia ex eius cognatione. Verum sit sponsalibus accessisset copula carnis ante nuptias, affinitatis lege a cognatis Bertar abstinere deberet. iuxta leges quoque Caesareas impedit nuptias. Nam per adoptionem parentum liberorum loco censentur, qui adoptant,4 qui adoptantur. Huic legi oportet eos parere, qui sunt sub Romano imperio, alij ista lege non obligantur. Nam neque fundamentum habet in iure diuino, aut naturali, sed solummodo habita est ratio politici boni, non ita late se extendentis.

In codice Imperatores volunt, ALEM COGNATIONE M, quae initur baptismo

inter testes eos qui baptitantur, connubia impedire Verum ista lex nulla ratione nititur, Quare ratione quidem nullos obligat Autoritate vero sola obligat eos qui magistratum agnoscunt Caesarem, rametsi illa lex non tam saris quam papae censenda est, in cuius gratiam Caesar istam legem in codiscem Videtur transtulisse. De

109쪽

: CONIUGIO IGI

De voto ordine supra a nobis dictum est, c.

Secunda conditio constensem.

SE A, quam requirimus incosensu, conditio est, ut sit honestus. Est autem consensus honestus cum circumstantiarum, personarum, familiarum, ordinis, dignitatis , issici ratio habetur , quasi aequalitas, quantum ad decorum politicum

attinet, spectatur. Qiii huius honestatis rationem no habet, non solum male suis rebus consulit, verum etiam ipsam naturam Dei ordinationem ingratus contemnit. Nihil enim tam expetit cuiusque rei natura, quam sibi simile, nihil abominatur teque 4euitat, quam dissimile Deus quoque, qui omnia ordine pulcherrimo disposuit , vult, ut in vita moribus decorum non negligamus . Honestus proinde vir, nuptias quaerens, abstineat ab inhonesta foemina, indignitate constitutus ab infami, liber a serua, illustris ab obscures, sua familia, ordine, dignitate, ossicio indigna. Quorum igitur interest dispicere de aliorum nuptijs, in hac re prudentiam adhibeant, caueantq; ne coeco amores iuuenili impetu nuptiae contractae, vel claritatem familiae, vel dignitatem ordinis, Vel officij eminentiam maculent. Et si quando talis consensus temerarie accesserit, autoritate cogent, qui potestate habent, ut qui consenserunt, a suo temerario promisso, re adhuc integra, hoc est, ante nuptias Vel carnalem copulam, discedant. Est enim huius modi temerarius consensus contra Deum, qui ult

110쪽

omnia honeste fieri ordinate Quapropter, etiam' si quis se iuramento astrinxerit foeminae impari, o s ii test a contractu rectius edoctus decedere Nunquam enim placueris Deo, si praestes quod temerarie iura i ii 'sti contra Dei Voluntatem. Teneatur ergo regula tu gris Non est obligatorium, contra bonos moreS praestitum iuramentum liorci

Tertia conditio consiensis. hysi

Tertia legitim consensiis conditio est, ut sit iustus.

Requu ita utem iusticia, ut liberi debitum honorem si lut reddant parentibus, 'arentes sitorum liberorum missanctam curam gerant.Haec enim analoga parentum

liberorum ossicia sunt. Qui ergo clam, hoc est, in-sch parentib. aut j qui eorum Vice funguntur, contrahit nuptias, contra iusticiam facit, atq; adeo legis diuina transgresta est.Parentes qui non cogitant dehonestis suorum liberorum nuptijs, immemores sunt offici sui , nec cogitant se Dei voluntatem in hac re vilipendere. Cum igitur liberi non sunt sui iuris, non licet eis clandestinas sectari nuptias, contra Dei VΟ-luntatem inaturae legem Honora patrem isa trem, ut tibi bene sit. Atqui Iustinianus Imperator non permittit filijsfamilias uxores ducere citra parentum autoritatem, idq; putat naturali simul Mciuili rationi congruere. Taceo Ethnicorum Xempla, quaeve ex poetarum scriptis nota esse possunt Achilles apud Homer. s. Iliados non vult sine patris sui consensu, ne regis quidem filiam in uxorem ducere.

Andromacha apud Euripidem, cum ipsius nuptiae

SEARCH

MENU NAVIGATION