Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

lia, perpetua est prohibitio, quia comparatae inter se, parentum: filiorum vice funguntur. Quare laudandus est Paulus Iurisconsultus, qui tempore Alexandri Imperatoris vixit, qui ius gentium esse docet, hanc de qua loquimur prohibitionem. Sororis, inquit, proneptem non possum Uxorem ducere, quo niam parentis loco illi sum. Est enim prohibitio, ut

diximus, uniuersalis, non solum inter ascendentes&descendentes in recta linea, verum etiam in transuersis lineis, inter eos qui parentum liberorum loco sunt. Iam veniemus ad declarationem utriusque, hoc

est, legs generalis definitionis propinquitatis, hoc est, ad particulares seu speciales leges, quae X communi lege concluduntur, quemadmodum de

clarabimUS.

Prima Lex Specialis.

Tudorem patris tui s matris it

non discooperies.

Hoc est, filia patri non nubet, nec filius matrem in uxore ducet, seu quod idem est, pater non ducet filiam in uxorem, nec mater filio nubet.Nullus enim limes est inter has personas, proxime enim se attingunt. Concluditur igitur haec lex ex generali lege, ut species a suo genere, seu hypothesis a sua thesi. Homo ad proximam suae carnis non accedet Mater ωfilia sunt filio & patri proxime, Quare nec pater filiam, nec filius matrem in uxorem ducet. Haec eX com-

82쪽

7 CONIUGIO.

comprehendit etiam eos, qui loco parentum& filio rum sunt. Recte igitur Iurisconsultu. Nuptiae non

possunt contrahi inter eos, qui parentum Hiberorum sunt numero, siue proximi, siue remotiores gradus spectentur. Poena gemina violatorib. huius legis debetur. Vna corporalis, nempe mors, Altera specialis, videlicet maledictio.Nam si qui violat nouercae thorum, morietur. erit maledictus, multo magis qui hanc legem transgreditur.

Secunda Lex Speciali

Tudorem Sororis tua ,silia patris tui, aut silia matris tua, quagenita est δε- mi, vi enita est oris, non reuelabis.

Huius legis eadem ratio est quae superioris Vt nim nihil propinquius est filiae& filio, si sursum spectes, quam pater mater ita si ad latera respicis, nullum interuallum inter stati esue sorores, siue sint nati ab utrisq; patre matre, siue ab alterutro. Eodemodo ergo concluditur haec lex a generali, ut prima. Porro foris Homi nasci ali aliter interpretantur. Quibusdam enim domi nasci est legitime nasci, foris autem illegitime. Alijs a patre nasci ab alia uxore, est domi nasci, ex matre nasci ex alio viro, est foris nasci. De poena corporali violatae huius legis Moses loquitur Leuit. o. cum ait: Si quis acceperit sororem suam filiam patris sui, occidetur in conspectu populi Spi-

83쪽

li cet

li Spiritualis poenae meminit idem Moses Leuit. 7. Maledictus qui dormit cum sorore sua.

Tertia Lex Specialis.

Tudorem nepotis tui aut neptis tua non reuuabis.

Hoc est, Auia non nubet nepoti, nec alius nepte in Uxorem ducet. Ratio legis est, quod Auuso Auia parentum loco sunt, ut nepos neptis liberorum. Qui tametsi se proxime non attingunt, tamen maiorem reuerentiam nepos auo exhibet, quam phtri, lautis nepotem arctiore dilectionis vinculo c6plectitur, quam filium. Poena ergo transgressoribus huius legis eaedem proponuntur, quae Violatorib. primae legis specialis.

Quarta Lex Specialis.

Tudorem amita tua non discooperiis.

Ratio legis est, quod amita sit loco matris,Vt quae ad latus sit patri. Cum igitur fratris filius amitam ducere prohibetur, amita quoq; illi prohibetur nubere. Iam si fratris filius non potest ducere amitam, profecto, nec fratris filia potes nubere patruo suo, aut a uunculo, nec frater fratris filiam, nec neptem, nec proneptem. Nam cuius filiam ducere non possum,

84쪽

nec eius neptem proneptem, abneptem, ineptem, trineptem dcc licet mihi ducere. Siquidem cuicunque foeminae non licet mihi nuberes, eam non licebit mihi in uxorem ducere, contra, quam non licet mihi ducere, ei non licebit mihi nubere. Vtrinque enim eadem est ratio. Clim ergo non licet foeminae nubere auunculo aut patruo, non licebit profectoauunculo aut patruo , filiam sororis aut fratris sui ducere. Nam crimina persona prohibetur , reliqua omnes quae sunt inpari gradu, cum illis prohibentur. Siquidem e ijs, quae Velantur , certa norma de ijs, quae non expresse ponuntur, petenda est.

Quinta Lex Specialis

Tudorem matertera tua non discooperies. Huius Legis ratio ex superius diistis in anifesta est.

Est enim matertera loco matris, Ut quae illi ad latus, hoc est, in transuersa linea aequali sit proxima. His quinque legibus prohibetur omnis consanguineorum incestuosus coitus. Qui autem sub his legit, non continetur, iure diuino propter consanguinitatem non Velantur nuptias contrahere. Sed haec omnia propositis schematibus oculis subij ciemus. Primum enim Schema simplexerit, ex verbis nudis Mosi desumtum. Alterum ex consecutionis necessitate extruetur.

85쪽

i licebit

Amita, Soror. Matertera. Mater

Filia. NeptiS. Hic I prima lege amatris&filiae: Secunda a sorori Tertia a neptis : Quarta ab amitae: Quinta a materterae nuptijs arcetur.

iterum Schema ex consecutionis necessitate extructum.

Ab auia.

I procus nullam ex his foeminis potest in uxorem ducere. Nam quae supra illum sunt matres censentur : Quae infra illum perpendiculariter filiae sunt. Ij quae a sorore Iani di fratre eiusdem descen dunt, ipse Ianus est patris loco , qui cum sorore sua una est caro. Idem iudiciumst de foemina quae

rente

86쪽

78 DE CONIVGΙΟ.

rente nuptias, quae similiter abstinebit ab ijs, qui si

mili modo se attinguant. Licebit ergo per leges diuinas patrueles, amiti' nos, consobrinos, qui sunt infra illos, matrimonio iungi. Non enim sunt sibi proximi sanguine. Nam limes transuersus interponitur inter ipsos&stipitem, nec parentum liberorum loco sunt An horum igitur nuptijs, quantum ad leges diuinas attinet dicet exempla sanctorum sine peccato bona conscientia imitari. Quatenus autem legibus humanis obligemur, 'ua exceptione juo loco docebimus.

Rebecca. Laban. Iacob Rachel. Hic Iacob filiam auunculi in uxorem duxit. Iosue IS.

'Caleb.

Othoniel. Hic Othoniel patrui filiam ducit in uxorem. Quod matrimonium ipse Iosue legis diuinae sanctissimus custosin conciliat&probat.

liudquod Philippus ponit

87쪽

Iacob. Eli. Ioseph. Maria. Hic Ioseph patrii filiam in uxorem ducit, quod nequaquam fecisset vir sanctus iustus, si contra legem Dei fuisset patruelem ducere. Quod autem Elidicitur pater Ioseph a Luca, qui tamen patruus ipsius fuisse videtur, id fit more scripturari quo maiore minorum patres censentur. Quod autem Euangelista Matthaeus , Iacob fuisse filium Mathan a firmat, de Lucas Eli fuisse filium eiusdem Mathan testatur, id ideo factum est, ut cognatio Ioseph Maria intelli gatur, ut cum Ioseph descendat a Dauidis prosapia, intelligatur Maria ab eadem descendis e. Si iam licuit Iosepho ducere patrui filiam. Si licuit Othoniel idem facere. si licuit Iacobo auunculi fili an per legem diuinam in Xorem duceres, cur non Maximiliano Imperatori patrui sui Caroli V. filiam, hoc est, suam patruelem ducere in uxorem liceret Nam praeterquam quod huiusmodi contra-istus coniugalis, Videlicet, natorum ex duobus fratribus, non sit prohibitus, habet probata sanctorum exempla, lapprobationem Mosis Iosue, qui huiusmodi nuptiasin conciliauerunt mapprobauersit. De Mose enim legitur vltimo Numerorum capite, ubi Maacha, Thersa, Egla, Melcha, Noa filij patrui sui approbante os enupserunt. De Iosue legitur in eius lib. cap. S. Vt paulo antea meminimus. Si quis autem obijciat , non tam spectandum esse

quid liceat, quam quid honestum sit δε habendam

csse

88쪽

esse rationem pliblicae honestatis, lillic vicissim interrogo , Quis nam honestatis maiorem ratione quam ipse Detis omnis honestatis fonsis autor habere potueri: Si ergo Deus hoc honestum iudicat, tu quis es, qui hoc inter minus honesta numerasse Loquor autem de diuinis legibus, de humanis autem quid sit sentiendum, quos Obligent quatenus, paulo post

dicam.

ius interdictarum nu iarum, incertis gradibus.

Cum non dubium sit omnia officia Christianorum sub his duabus legibus milige Deum ex toto corde,&dilige proximum tuum Viteipsum, contineri, merito hic quaeritur, quomodo prohibitiones nuptiarii inter certas personas sub his legibus contineatur.Nam si lege prohibitionis obligamur, qui legib. Mosaicis exemti sumus, necesse est, ut ea pro libbitio sub altera harum legum contineatur praeser tim cium Dominus solam dilectionis legem nobis comendet, omnia in ea contineri affirmet. Ad hanc quaestionem ita respondeo: Duae sunt causae prohibitionis diuinae, videlicet naturalis sanguinis reuerentia, Hilectionis inter homines propagatio Naturalis sanguinis reuerentia est , quam homines sibi mutuo iuxta naturae legem is an datum debent ob sanguinis propinquitatem Liberi progenitoribus suis debent summam reuerentiam, quo sunt remotiores, eo maiorem. Sunt enim progenitores liberis loco Dei, ut secundum Deum ipsos honorent. Proinde

89쪽

DE CONIUGIO. I

I r ,inde oportet, Vt in omni vita liberi parentes suos a tanquam deos quosdam hispiciant. Cum ergo con 'ς vo iuges debent esse pares, etsi non conditione , coniugali tamen amore, reuerentiain dignitate, contra ' ἰ 0r anguinis reuerentiam fieret, si parentes cum liberisse connubio copularentur. Nam si pater filiam ducet post ret, eamq; sibi sociam adiungeret, ipse quidem sitam

eminentiamin dignitatem contra naturae ordinem& legem Dei deponeretvi contemneret. Illa vero reuerentiam paternam maritali comutaret. Et quo niam uxor marito ut capiti iure natura subiecta esse debet, contra naturam faceret mater, si filio nuberim, et Similiter filius maternam reuerentiam maritali

commutaret contra naturae ordinem. Breuiter, ius illa, sim naturae dictat, maiorem deberi reuerentiam paren

toti itidit; tibus, quam coniugibus. Ex his manifes e concludi-pbescuat tur, quod ex prohibens nuptias parentum cum ii laeti vili beris, contineatur sub quarto praecepto, & sub com-,xiti tot muni dilectionis proximi capite. Eadem naturae lexitu tri, fratre cum sororibus connubio iungi vetat , etsi hici tith is , ratio Obscurior est Videtur autem ordini naturae nodidi is congruere, Ut qui iam sanguine unum sunt foedere

a maritali iungantur, neque reuerentia fraterna in maritalem contra naturae ordinem transformanda

est. Ideo Augustinus ait Nescio quomodo inest hu-gi '' manae verecundiae quiddam naturale, ut cui debet Ozi si causa propinquitatis verecundum honorem , ab ea i contineat. Huc accedit tacitus natura consensus rotat ii omnibus sanis hominibus , ex quo factum est ,

suo, quod etiam ethnici ignari Dei , praesertim philo et o si sophi Graeci Romani, nuptias parentum cum li' homo ' F cris,

90쪽

8 DE CONIUGIO.

beris, fratrum cum sororibus incestas hi di a-

rint.

Ahera causa prohibitaru nuptiarum in gradib. certis est caritatis inter homines propagatio Lecergo dilectionis vetat quicquid impedit caritatis mutuae inter homines propagatione in praecipit, quod eam latissime inter homines ad societatem natos diffundit, hoc est, quod alijs verbis dici solet. ex naturaeca dictat quae faciunt ad conseruationem naturae, vetat impedientia natura coseruationem.Nunc autenuptiae cum propinquis amorem inter homines in angustum cogunto impediunt, quominus se latissime amor inter homines diffundat Et contra , nuptiae curemotioribus initae amorem inter homines latissune spargunt,4 veluti fugientem reuocant . Qua rein societas humana stabilitur,4 incolima itas conseruatur. Proinde ut illis nuptiae lege naturae dilectionis prohibentur, ita hae praecipiuntur. Siquidem societas hominum amore coit, amicitia firmatur, officijs mutuis continuatur, nuptijs fouetur, dilataturis conseruatur. Id quod Deus absque omni dubio his legibus de nuptijs Voluit. Sed video quid ob ij ciant, qui nostrae sentetiae aduersantur. Le naturae, inquiunt, est immutabilis. Si ergo licuit aliqua do cum pro Ximis matrimonio iungi, videtur prohibitio non esse legis naturae, sed pol,licae ordinationis in republica Mosaica Respondeo. Lex naturae dupliciter consideratur. Alias enim lex naturae sic dicitur, ἁπλα scua , hoc est, simpliciter, & ex omni parte, ut Deus colendus est, honorandi sunt parentes, nati sunt educandi, parentum

SEARCH

MENU NAVIGATION