Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

rali, ne ulli matrimoni copularentur intra gradum quintum, quaestio sepe offerebatur, an, cum unus es set in secundo vel tertio , alter in quinto gradu alae rius lateris,licite contraherent necnes Haec quaestio soluitur, cum gradu inaequaliter distantium a stipite, nomen tribuitur a remotiore. Si ergo quaeritur, An Beria christiernus, ut maneamus in proposito Schemate, possint connubio iungi , respondetur, quod possint, quia sunt in quinto gradu.Nostris legibus Ecclesiasticis cautum est, ne ulli in tertio gradu copulentur offerebantur duo in Consistorio Roschildenti, quorum ille in quarto, haec autem in tertio gradu fuit. Hic iudices recte ex regula Canonica pronunciarunt , eos non contra legem nostram, quae vetat contra etiis coniugales fieri in tertio gradu facturos, si contraherent, ut qui in quarto gradu censerentur esse. Atque hinc regula illa approbata a doctis extructa est, quae est in de cretis Colla ter alium in linea inaequali, quoto gra duci emotior distat a communi stipite, toto distant inter se, hoc est, Quot gradu remotior distat a communi stipite, eodem etiam a quolibet per aliam lineam descendentium distat. Haec regula verissimc certissiuna est, modo accipiatur sine calumnia & Sophistica , eo sensu quo tradita est. Neque enim regula hoc vult, ut statuamus simpliciter , a se inuicem per eque distare e s , quorum Vnus est in secundo, alter in quinto gradu alte rius lateris. Sedit quantum ad ius connubialis contractus attinet, aeque distare censeantur Significatur

igitur regula ista superuacaneum esse disputare de

72쪽

64 D E CONIUGIO.

descendentibus in altera linea, id est, de ijs, qui sunt posteriores primo gradu a stipite, modo in alterius fratris linea is de quo quaeritur, in quinto sit a communi stipite gradu. Vt si unus fuerit in quolibet gradu descendentium ab uno latere, alter vero in quinto, Canonici recte iuxta regulam traditam nuptias concedunt. Nam ambo censentur in quinto gradu.Verum quidam contra hanc regulam, sed mutilatam, hoc modo insurgunt: Quoto gradu distat remotior a stipite, toto inter se distant. Si haec regula vera est aiunt Ianus qui est in quinto gradu, potest

ducere Annam amitam maXimam.

Anna Iacobus. Andreas.

Sed clim amita maxima sit Iano loco matris, profecto contra legem naturae fuerit Ianum Annam connubio iungi,id quod Glos graphus licere exi gula male intellecta statuit. Putat enim cognationem Pauli in Iano desi)sse, hoc est, non extendi cognationem Vltra atraepotes. Sed error, Ut fit, errorem parit. Quid ergo dicendum P Regula integra est inspicienda, haec videlicet Quoto gradu remotior distat a communi stipite, eodem etiam a quolibet per aliam lineam descendentium distat. Si ergo Anna

73쪽

uisu, CONIUGI o. si althiiii cscendit per lineam alterius lateris, recte concitidunt, qui regulam impugnant. At si non descendit, ,hibit nulla est illorum conclutio, Vt quaecum regula quar nituntur, pugnet Quis enim quaeso vere dixerit, Annam ab altero latere a stipite descenderes Namsi Annam consideres respectu stipitis , an non in recta linea ascendentium inuenitur Θ Recta enim linea a filia ad patrem ascenditur, ut vicissimci patre ad filia, perpendiculariter descenditur. At si respicias An - nam respestu descendenti uim a latere, nequaquam ip i in numero descendentium eius lateris censenda est, chim sit stipes descendentium in eo latere , Ἀ-lius eius primus descendentiu,Nepos secundus, Pronepos tertius, atque ita deinceps Proinde Anna&Iacobus, neque respectu mutuo , neque compara

te ad stipitem dicuntur laterales, sed propter aliud, hoc est, quia sunt stipites collateralium, ex quibus laterales descendunt. Ex quo factum est, quod quidam e veteribus, filios eorum, qui sunt primi in oppositis lineis in prima generatione posuerint . timergo dicitur in regula in quolibet per aliam lineam ostretis, i descendentium, is qui est proximus stipiti manifestenctantilli excluditur, Vt qui a stipite recta linea descendat, a, licitetis quo prognati descendunt quidem recta linea, sed latala coitit o xcrales dicuntur , quia Opponuntiu aduerso lateri. ii alito Non ergos hac rCgula sequitur, quod Ianus possit Annam ducere.Non enim est in numIero descendenti, tium, si latera Opposita respicis. Atque ita videmus' regulam accommodatam instituto eorum, qui p- ,e sam primi tradiderunt, ex omni parte constantem οβ ' firmam esse modo non ab eius Vero sensu quem

74쪽

gatur

vel ipsa grammatica suppeditat, discedamus. Caeterum cum haec regula Vulgo mutilata alleta, hoc modo: Quoto gradu remotior distata communi stipite, toto gradu inter se distant in generaliusquam voluerunt, qui illam tradid crunt, accipitur, videtur sane sua generalitate primum etiam gradum alterius lateris a stipite communi complecti, ex quo factum est, quod multi hanc regulit in impugnauerint. Exemplum esto, TH

Abraham.

Arama Saraa

Hic quia Sara distat secundo gradu a stipite com muni, Abrahae iuncta est secundo gradu. Hoc exemplum sanctissim: e memoriae praeceptor noster Philip pus Melanthon ponit, neque tamen reguli ita accepta, modo commoda adhibeatur interpretatio, falsa erit. Nequaquam enim Vult haec regula, Vt aequaliter a stipite vel inter se distare putentur remotior astipite vicinior stipiti, quod quidem sentire absurdissinu esset. Sed hoc solummodo Vult regula, quod remotior a stipite no propius attingat quemlibet eorum, qui ab altero latere descendunt, quam stipitem ipsum Ponamus exempli gratia hoc Schema.

Anna. Petrus. Iacobus. AndreaS. Ionas.

75쪽

tollit Philip tula ita ro

quas

Hic Ionas, qui est in tertio gradu, non propius attino it Petrum viciniorem stipiti, Videlicet, in secundo radu, quam stipitem ipsit in Nec idem Ionas propius attingit Annam, quae est in primo gradu a stipite, quam ipsima stipitem, etsi Ionas est in tertio Pradu Cliod tamen suspicari quis posset, cum An- 4a Iacobus sint in uno gradu a stipite, nempe primo Vult ergo regula, Vt discernamus inter gradum simplice dupl1catum. Breuiter, Si exponu u Ver bum distat, ut res ipsi postulare videtur per remotio nem, seu negationem contrarij, Vt distat ponatur pm non propius attingit, regula nihil habet incommodi, tametsi satius est eam reuocare ad pleniore illam reo ulam, Minde eius interpretationem petere. Sed haec placuit breuiter ad ij cere me regulam istam truncatam , tanquam absurdissimam cum quibu1dam abiiciamus , cum possit commoda interpret tione adhibita recte defendi, rutiliter retineri. Porro quae hactenus diximus, de regulis 1llis tribus Canonicorum, quae seruiunt supputationi graduum, eo tantum referri Volo,Vt recte eas iuxta Canonicorum sententiam intelligamus,& accommodemus legib. diuinis lumanis, de licitis: illicitis nupti)s, ad quas modo nobis transeundum est.

PROHIBITIS GRA-

Quoniam Deus hominem ad imaginem suam co-didit, vult hanc imaginem in homine lucere. Huius quaedam

76쪽

quaedam lineamenta sunt virtutes, quae in Deo sunt perfectissimae, inter quas primum locum modo recte iudicauerimus, occupat castatas, quae in scripturis sanctitas saepenumero appellatur, ad quam Deus ipse inuitat, cium ait Sancti estote, quia ego sanctus sum. Ab hac enim ut manant caeterae ita quoque ad

eandem tuendam&conseruandam referuntur Omnes in quo factum est, ut Graeci castitatem aptissi- nais Vocabulis, nunc a forma ιγνοτητα, nunc σωφρο- Ο ab effectu nominent. Nam quemadmodum corpus hominis in eburneo sepulcro conditum, non putrescere putatur: ita anima hominis, donec in vera castitate manet, putredine vicio Ium immunis est. tuta conseruatur. Vtergo holmines hanc virtutem hominis excellentia dignissima ana magis expeterent, amarent, tuerentur, Deus legem coniugio

rum in natura impressit,in postea eandem suo testimonio confirmauit, quam multa etiam barbarae nationes ignarae Dei agnouerunt, tametsi, proh do lor, inueniuntur, qui omni exuta humanitate, a diabolo impulsi, tanquam frenetici aduersus hanc lege ferantur. Sed hi non tam homines quam immanes bestite dici merentur. Huc accesserunt Imperatorum Constitutiones, Episcoporum decreta, lationum instituta, quibus lex naturae impressa, de castis con iugij fulcitur, munitur conseruatur, ne homines

instar bestiarum in obscoenas ruant libidines, quibus imago Dei veluti inducta aboletur, peritque. Hinc facile est iudicare, in quanto precio sint apud Deum casta coniugia, quibus tot limites prae laxissimi, ut ex naturae, testimonium Dei, religiosorum

77쪽

iussi

Imperatorum Constitutiones , Sanctiones Episcoporum, lationum instituta , de quibus ordine dicemus, ac primum de lege naturae testimonio Dei, quo non noua lex conditur , sed olim mentibus hominum impresi, repetitur declaratur. Quantum igitur ad legem diuinam sequar eadem naturae. esto attinet, obseruandum est inprimis , a quorum nuptijs Deus velit nos abstinere vult autem nos abstinere ab ijs, qui nos proxime attingunt consanguinitate Marinitate, quorum certos gradus limitesque statuit,& addidit poenas, si quis hos limites contumaciter transgrediatur , idque ideo, ne vel ignorantia boni , Vel peruersitate mali, hanc legem Violaremus. Dicamus ergo primum de prohibitione graduum, iuxta legem Delvi naturae. In prohibitione graduum propinquitatis seu consanguinitatis , tria sunt nobis ordine ex verbo Dei spectanda, videlicet, lex generalis, definitio propinquitatis,4 declaratio utriusque. Lex uniuersalis, ex qua particulares fluunt, in Leuitico ad verbum haec est, capite 18.

Vir vir ad omnem propin uitatem carnis sua non appropinquabilis.

Id est non appropinquabitis nusquis' ad propinquitatem carnis suae, hoc est, Latina phrasi, nemo ad propinquam carnis suae accedat, id est, ducat in uxorem cum ea rem habeat, seu, nemo iungat sibi propinquitatem carnis suae. Hanc legem, qu e ca

78쪽

lexerimus, facilis erit omnium aliarum legum, quae ex ea concluduntur, intelligentia. Primum ergo in hac lege obseruandu est, quo per tineat particula uniuersalis Dem de quod non dicat lex, nemo accedat ad pro Yima suam aut consanguineam suam ed adpropinquitatem carnis suae, seu tpr rijssime reddidere septuaginta interpreteS, agis οἰκειαν σαρκος - τοῦ, hoc est, domesticam carnis suae. Propinquitas autem carnis mea est, quae me sine Lateruallo attingit, idque vel superne vel inferne, vel dextra aut simistra, hoc est, ad latera. Supra me proxime sunt pater& mater. Ad latera, hoc est, dextra sinistra, fratres sorores. Infra me proxime

sunt filius & filia. Ergo hac lege generali prohibentur parentes&liberi contrahere,&eX consequenti, omnes qui in illorum loco sunt. Item fratres dororeS.. Reliquis lege Dei liberum relinquitur. Potest ergo, inquies , auus cum nepti contrahereὸ Nullo pacto. Ideo adieci, qui in horum loco sunt. Nam si non licet filiae patri nubere, multo minus licebit nepti auo nubere, qui illi patris loco est. Siquidem maior reuerentia naturae instinctu debetur&exhibetur remotioribus parentibus, quam propinquis. Si ergo non licet contrahere cum proximis in recta linea, neq; cum remotioribus licebit, quorum reuerentia maior est, illectio arctior, sicuti storga in omnibus bonis testatur, Megperientia confirmat. Ecce totum negocium de prohibitis gradit, consanguinitatis, hac uniuersalis legis expositione expediuimus. potest haec expositio prudentioribus, quantum quidem ad legem diuinam attinet, satisfacere. Hanc

79쪽

IJanc nostram legis generalis enarrationem, clarissime confirmat definitio propinquitatis a Mose Letiit et I tradita , Vbi in hanc sententiam loqui-ltu Moses. Super anima nullusis cilicet Sacerdotum contaminetur in populis suis, nisi super propinquitate sua, hoc est, propinquo suo, nempe super matre

sua, super patre suo, tu per silio suo. super filia

sua,&super fratre suo,&super sorore sua. Sub haccnumeratione cotinentur xilli, qui in horum num ro sunt. An non haec definitio propinquitatis, per omnia congruit cum enarratione nostra Proximus enim supra me est pater Mater, proximus iuxta me est frater soror Proximus infra me est filius ilia. Patrueles ergo si sobrini, consobrinus amitina sub hac legeno comprehenduntur. Nam patruelis mea, consobrina mea, aut amitina mea, non sunt mihi proxime, neq; supra me, neque iuxta me, neq; instam e Proinde lege diuina non cogor ab illarii nuptijs abstinere, sed de humanislcgibus suo loco dicemus,

quas nemo pius contemserit.

Maximilianus Imperator patruelem suam in Xorem duxit, qua res tametsi imperitos offendit, tamen culpa caruit. Nam principes neq; communi lege, nisi quantum ad iusticiam attinet, Vt neminico traleges

fiat iniuria, tenentur, neq; illoru facta, modo a Deo non sint prohibita , transscrenda sunt ad imitationem, praesertim cum subditi aliam legem habeant, cui eos propter publicum bonum oboedire oportet. Quod ergo licuit Maximiliano, non statim licebit cuiuis nobili aut plebeio in Romano imperio. Sed hac de re infra copiosius dicendum erit.

80쪽

Porro cum lex generalis vetat copulari prispinquos, quales sunt parentes liberi, qui in illorum

nil mero sunt, item fratres & sorores, sciendum est, quinam inordine parentum, qui innum et o filiorum habendi sint. In ordine parentum sunt, 'ui sunt iugia parentes, seu ad latera parentum transuersa aequali linea, qui sunt recta linea supra parentes Ad late xa quidem patris mei sunt patruus lamita, Matris

Vero, auunculus is atertera Supra Vero parentes

sunt patris Matris respectu, auus auia, proauus proauia, abavus ab auia, c. De his tradunt regulam Trohibitio ascendentiumri descendentium in recta linea est perpetua. Adduntque facetὰ, Si hodie viveret Adam, in celibatu illi fore vivendum. Venim ali in quinto gradu redire ius contrahendi contendunt, sed potius eorum sententia probanda qui perpetuam prohibitionem esse malunt. In ordine filiorum sunt omnes, qui sunt in eadem linea descendente, hoc est: omnes qui recta linea a stipite descendunt, item omnes qui a fratre meo

sorore mea nascuntur. Nam ego, frater meus, 4o

ror Vna caro sumuS.

Similiter in transuersi linea ab Amita & matertera sursum ascende do, perpetua quoq; est prohibitio. Amitaeninari matertera, caeteraeq; deinde personae ascendentes, cum nepotibus, alijsque descendenti bus comparatae, eorum parentum, quibus aequali linea transuersa adiungutur, vicem obtinent, Id quod in patruelibus, amitinii consobrinis nullum loculiab et Similiter descendendo a fratris tororis filiaa

SEARCH

MENU NAVIGATION