Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

186 ORATIO

doque cognomine, felices appellarentur . Verum quid unquam bonorum atque felicitatum possit quis sibi eo gitare atque optare. quod non uberrime tu te Deus. atque copiosissime, Francisce Imperator, contulerit omisisto illa minora, quaeque, tametsi aliis quoque Regibus vitisque Principibus communia, tamen summa in te aeveluti propria laudantur. Omitto etiam illud, quod omnium bonorum tibi divinitus tributorum longe maximum videri potest . uxorem tibi obtigisse, seminarum omnium totius terrarum orbis iacile Principem , qua nulla plane alia ubivis locorum atque gentium , neque Pulchrior, neque sapientior, neque Prudentior , neque voLilior, neque opulentior , neque ab omnibus Corporis , animique honis. ab omnibus denique virtutibus ornatior atque instructior. Omitto praeterea beatissimi hujus & au spicatissimi conjugii felicitatem . quod conjugium Deus

ad praesidium ac munimentum Austriaci Imperii, maxima orbis Christiani. ac Etruriae praesertim nostrae laetitia, genetosissima prole fortunavit. Haec & alia pIu- Iima Omitto , Francisce, argumenta ce Itiis ma , &.l culentissima tuae felicitatis . Venio ad illud, propter quod tuam tibi nunc felicitatem maxime gratulor , Francisce Imperator , de regno Germanico, Imperio que Romano , quod unum tibi paullo ante dicebam . ad persectam , omnibusque numeris absolutam felicitatem tuam de ille . neque jam, ut dicebam, quod gradum altillimum summae dignitatis tenueris ; sed quod quum Rempublicam Romanam diis cillimo atque alienissimo tempore capelli velis , tibi uni contigerit, quod rebus turlatii limis nullo modo fieri polle videbatur, ut pacem dares Germaniae , & Imperium Romanum ex intestino & crudelissimo bello ad concordiam adducere Sr hoc est imperium Imperio restitueres. Fuit illa felicitas

Septimii Severi Augussi, de qua ipse moriens Eboraci in Britannia valde admodum gloriatus dicitur . ut rem

302쪽

DECIMA QUARTA. 137 ἰ

publicam , quam turbatam acceperat . Pacatam tandem moriens relinqueret. At longo tempore Severus ,& diu multum postquam Imperium suste perat, pacatam quietamque rempublicam reddiderat. Felicitatis tuae . Fran- elice , Imperio Romano accepto , turbas illas Germ nicas subito comprimere, atque compescere, & intestina illa , atque taeterrima Germaniae bella tranquillissima& beatissima pace commutare: adeo ut merito in dubium revocati possit, plus ne tibi , Francisce Imper tor, honoris & gloriae respublica Germanica; an vero tu reipublicae Germanicae plus bonorum & selieitatis attuleris. Quamquam id ipsiim , quod non per temporum intervalla, sed statim Franciscus Imperium Romanum , jamludum turbulentissimum pac1verit . atque ex tristissimo . & calamitosiissimo laetissimum atque beatissimum illico secerit, non tam, mehercule, Francisci selicitati , quam ejus virtuti adscribendum videatur . Nam profecto virtus Francisti incredibilis , ac plane divina tantuni ei fidei atque auctoritatis conciliaverat, ut spes unius illius hominis Imperium Romanum sustentaverit.& simul atque auditum est, creatum eum Imperatorem

Romanum, mirabilis Omnium rerum mutatio consecuta sit; soloque ipse nomine factiones male foederatas dissipaverit. hostiumque impetus continuerit, ac fregerit, totam denique, integramque Germauiam servave.

Quid autem hic ego singulas Francisti Lotha tingi

virtutes enumerem, quae tantam ei auctor atem universae pepererunt 3 Quid virtutem bellicam , quae itata eo excellit, ut praematissimi quique atque excellentissimi duces Germanorum ex eo uno egregia omnia tabellis administrandis & fortitudinis, & laboris, S industriae , & celeritatis . S consilii exempla sumenda sibi certo esse existimaverint Quid alias virtutes, quae nouin bello magis usui sunt, quam in pace, quumque eae

303쪽

Regem atque Imperatorem inprimis deceant, tum in Francisco maxime omnium splendent, ac relucent λ quia

omnium regiarum virtutum Principes, ac veluti Re nas , religionem, pietatem. justitiam, Clementiam. prudentiam , Constantiam , temperantiam , alias ejus ordinis Virtutes, quae regnare quodammodo, ac triumphare iaFrancisco Lotharingo videntur Nam de religione quidem , quae exordium est pietatis , quis nescit , quod publicis documentis est aperte testatum, Franci lcum religione , sanctissimo templo exaedificando , Imperii

sui initia conlecrasse p Quid jam dicam de justitia Z quum

justitiae fruendae caussa, & Franciscum antea Etrusci Magnum Ducem suum aceeperint ,&Imperatorem Pomea Germani constituerint. Quid de clementia. ejusque comite ac socia humanitate quum utraque haec Virtus, nativa utriusque gentis & Austriacae , & Lotharingicae censeri possit: Franciseus autem & clementia , & humanitate populorum ita sibi animos devin erit, ut , quod olim elogium dictum in Titum Vespasianum. 1ia mili nunc elogio in Franciscum Lotharingum omnes gentes ConsentIant, amorem esse Imperii Romani. Quid Vero de Prudentia ρ quum rebus Germanic:s implicatillimis, atque delperatissimis, xi rotum principum animis mire exacerbatis , justitia violata , fide labefactata , rePublica scre veria, ac prostigata, quae ad pacem , ct con

cordiam Imperii Romani redintegrandam opus erant sea omnia tacillime Franciscus expediverit, atque eXPlicaverit . Quid iam de constantia , perpetuaque animi universaeque vitae aequabilitate 3 quum Fr1ncilcum neque res uitae , ut in vita mortali quomodocunque adversae, unquam dejecerint, aut proposito dimoverint,

neque tot res 1ecundillimae atque selicissimae , ipseque gradus tum mus , atque amplis limus Imperatoriae dignitatis supra sese unquam extulerint; sed ipse unus, sem. Perque sibi aequalis, modum in utraque sortuna eum

304쪽

dem sei vaverit; neque tantum in adversis, sed etiam . quod multo rarius ac dissicilius est, in tanta illa prospe. ritate fortunae, atque in magnitudine illa tanta Impetii Romani ipse sibi inprimis imperaverit. Quid etiam de Fraucisci Lotharingi temperantia Z quum is non possit non esse temperantissimus, qui in maxima potestate i pse sibi imperet, hoc est, quum Possit omnia , tamen

in voluptates, impetusque animi nequaquam rectos ma-Xime dominetur; sic autem in conjugio cum sanctissima R honestissima conjuge sua Franciscus versetur, ut uisnus det alteri, vicissimque accipiat clarissima, maxime. que Praecipua exempla omnis continentiast , S eastita

tis. Quid ego plura de virtutibus Francisci p quum ita

ipse in omni virtute emineat, ut longissime eos superet. qui in unaquaque earum Virtutum Praecellunt. Hae igitur tot ac tantae, tamque admirabiles ac

divinae Francisci Lotharingi virtutes, quum ultro iaoculos totius Germaniae incurrerent, atque in admirationem maximam sui mortales traducerent et quis jam miretur, Franciscum, posteaquam manum ad reipublicae gubernaculum admovit, Germaniam brevi Germaniae reddere, imperiumque Romanum in integrum restituere potuisse, &, quod nemo quisquam alter armis Consequi, aut etiam sperare potuisset, Franciscum nominis sui auctoritate, virtutumque suarum gloria P cinitus perfecisse Nam , si antequam Franciscus Imperator fieret, dignissimus ille omnium erat, qui fieret cur Postquam factus idem est Imperator, non in ejus statim sinum universum Imperium Romanum Coniage-

Trip non in eo Germania & praesdium & salutem &dignitatem omnem suam reponeret non de summo e ius imperio omnes una ct mente & voce consentirent pno n eum vindicem puhlicae lihertatis , non Christi nae Pacis auctorem, non Imperii Romani defensorem, non d enique Patrem Patriae, salutarent eum ac Vene-

305쪽

rarentur ' Ac quanto jam id Germaniae bono, quanta que Imperii Romani felicitate factum est , Auditores r ut . quae intestinis civilibusque discordiis membra Germa

niae discissa erant, atque discerpta, in unum iterum rei publicae Romanae veluti corpus sub Francisco capite coirent, atque coalescerent s nec enim alias attes , quam quibus Imperium sibi Romanum Franciscus a Germa.

nis Optimatibus peperit , adhibendas sibi esse duxit ad

Imperium Romanum regendum, atque gubernandum :ut, quemadmodum nempe virtute imperium siti ab iis optimatibus comparavit ἔ sic etiam virtute ipse regat, atque administret. Scit enim probe Franciscus Imperium sibi Romanum non ad otium datum esse, sed ad laborem ; non ad remissionem, sed ad curam; non ad quietem , sed ad functionem muneris longe omnium maximi, atque laboriosi iii mi. Scit enim Franciscus , non suam esse rempublicam Germanicam , Ld semet esse Germanicae reipublicae ; nec caussa tui, sed populorum caussa Regem se Germaniae , & Imperatorem Romanorum es claratum. Scit praeterea Franciscus, quod regis maκime proprium Homerus facit, pastorem se esse populorum , eumque sibi sinem propositum esse debere, ut, se duce, ac pastore, commoda beataque vita populi fruantur. Scit denique Franciscus illud esse maximi r gni atque imperii, ut maxima i semper=illud cura aeiollicitudo comitetur. Ea go, quum haec magni regis , ma- imique Imperato iis munera probe teneat, ae cisti FraῶCiscus Lothai ingus, atque ad haec ipla monera ab ineunte se aetate ieetis studiis paraverit, & praeter meo omnia sciat, magnitudinem ubi Austi racam sustinenlam Pro dignitate esse , immo etiam . si fieri unquam P Test , pro vitibus augendam i quid aliud pro sapientia S probitate sua faciat nunc Franciseus Imperator optimus, ct sapientali imus , quam id , quod facit , ut sese ipse totum in commoda & salutem reipublicae im

306쪽

pendat, ut totam illam magnitudinem Austriacam . ad amplitudinem, dignitatemque Germaniae Convertatis ut eo Curas, Cogitationesque omnes suas reserat, Imperii ut Romani majestatem servet, defendat . tueatur λ Quae quidem omnia quum alter nemo qui Rhiam aeque Praestare potuerit, ac Franciseus Lotharingus : Cur non tandem universus orbis Christianus fateatur, quod tota jam Germania fere & sentit, & fatetur ; nemini cuiquam

alteri, neque omnino melius, neque ad summas quas que utilitates opportunius, neque ad rerum ac tem P Ium momenta Commodius, neque excelsus ad gloriam, neque certius ad salutem , neque tandem , quod ego

jamdudum demonstro, dignius quam Francisco trans mitti Imperium Romanum potu ille φ Αc fuerint fortasse, qui dicant, Franciscum , regno Germaniae , Imperioque

Romano obtento, omnis ante actae vitae, maXimaIum

que Virtutum suarum fructum amplissimum , atque honestissimum cepisse. Et bene ii quidem dixerint, quod dato Imperio Romano mort les id Francisco , quod resum humanarum longe maximum erat. dederunt , atque adeo, quod ad summam fortunam attinet, omnia videtur Franciscus. quae virtutibus eius maximis, Planeque divinis debebantur, in Romano Imperio cumulatissime , atque ubertime consequutus. Verum plus ego aliquid dico. Dico enim , quod multo majus est , atque augustius, atque ad laudes etiam Francisci LO-tharingi propius, & adcommodatius, magnitudinem illam tantam Imperii Romani .minorem quodammodo Visam esse Francisco, itaque amplitisimam illam S gloriosis limam Imperatoriam dignitatem multo plus orna- meatorum & gloriae, quam ipsa Francisco dederit, a Francisco accepisse. O fortunata, o felix, o beata Germania i O s lices, beataeque provinciae Imperii Romani l Quia iuenim ego vobis felicitatem ac dignitatem vestram , Pran-

307쪽

eisco jam primo Romanorum Imperatore constituro , pro summis ejus atque immortalibus erga VOS , atque Imperium Romanum promeritis , gratuler 3 Narrant Arrium quondam Antoninum, hominem gravissimum , summaque virum auctoritate , Coccein Nervae Impe. ratori ita gratulatum fuisse , ut diceret . non sese er,

sed & senatui, & populo, & provinciis gratulari, quod

Imperii nimirum Romani commodo, non suo, Imperium Nerva suscepisset. Sic igitur & ego tibi, Imperium Romanum, & vobis. provinciae Imperii Romani, &tibi in primis . Princeps provinciarum, Germania , de Imperio Francisci I. gratuIabor. Tibi enim ille , tuamque saluti ae dignitati, & tranquillitati, & gloriae Imperium suscepit. Ac jam vides , Germania , quo te selicitatis , & gloriae Franciscus provexerit, quantam tibi

apud mortales in conspectu orbis terrarum existimati nem Franeiscus reconciliaverit, quantum tibi honorum atque utilitatum , & quam large ac prolixe . Franciscus PePererit . quam te spes tua . & opinio de virtute simul & fortuna Francisci minime fefellerit, quam PrO- suse, & quam copiose Franciscus jam Imperator virtutem ac fortunam suam tecum com nanicaverit, quam

beate ac feliciter apud te per Franciscum omnes Prae elarae belli pacisque artes , & liberalissima omnium bonarum litterarum studia atque doctrinarum revixerint, ac refloruerint Quae quidem postrema, maxima P Rrs ac potissima est, Germania. tuae felicitatis. Nam hae quoque de caussa , A A. sapientiae nimirum , & littera rum caussa gratulandum inprimis est Germaniae : quando ea demum viris sapientissimis heata olim visa est xeipublica, quam sapientes, doctique homines regere coς Pinent. Quis autem doctrinae, sapientiaeque studiis praestantior Francisco Lotharingo p qui studium maSi'mum suam in sapientia & doctrina jam inde a pueritiae disciplina collocaverit. Fuit utriusque semper gen

iis o

308쪽

iis, Austriaeae atque Lotharingicae, maXime proprium ac singuIare, litteras colere ac fovere, industriamque in eo incredibilem ponere, ut honestissima quaeque Praestantissimarum artium , & litterarum studia promoverent, atque exornarent. Quid enim ex gentilibus ataque avitis utriusque familiae monumentis, aut Richvinum illum Lotharingicum repetam, qui tanti secit doctrinas, ornamento ut sibi atque honori esse duxerit, Magistrum liberalissimarum artium Publice genunciari, aut Ernestum filium nata minimum Leopoldi illius Ps hi, quod Leopoldo cognomen singularis vitae probitas comparaverat, Ernestum, inquam, Principem illum atque auctorem Austriacae ejusdemque Hahspurgicae stimpis, qui in vita privata traditur Bononiae egregiam litisteris operam dedisse , adeo ut non immerito dicere quis posse videatur, Ernestum suturae magnitudinis A

striacae fumissimum quasi sundamentum & initium in doctrina atque sapientia iecisse p Testis Academia illa

percelebris Lotharingica, Lotharingicae olim erga ho-nas litteras , liberalitatis perillustre ad posteros, aete numque monumentum . Testes Academiae illae Germanicae nobilissimae, & ubique gentium celebratissimae, quae Austriacam erga optima honestissimarum , & praeclarillimarum disciplinarum studia heneficentiam in totam Posteritatem loquentur. Testis Academia Viennensis,

tuam Rodolphus Habspurgicus atque Austriacus ἔ imis Friburgensis, quam Albertus, Ernesti filius, landa-Vit, certaque etiam dote locupletavit. Testes quoque tot docti, & litterati viri, & Oratores, & Poetae, &omni maximarum rerum lcicntia peritissimi , liberalitate Austriaca alti, atque sustentatii adeo ut minime mirandum sit, si nulla alia gens toto orbe Christiano, hoc est . meliori praestantiorique parte ortis terrarum , a sapientissimis, & eloquentis limis viris aeque laudibus o nata, ac celebrata fit, atque gens Austriaca, quod nub

309쪽

la alia gens aeque, atque Austriaca, beneficam se &liberalem erga litteras, & viros litteratos exhibuerit. Nam quid dicam praeterea, qua & quanta amoris significatione , quo , quantoque studio, qua & quanta, quamque incredibili benevolentia atque humanitate heroes illi, & Imperatores Austriaci viros excellenti se pientia atque doctrina praeditos excipere , atque Coma plecti consueverint 3 Commemorandum illud in omnem

aeternitatem maximeque admirandum exemplum Caroli

V. Austriaci. qui Rex Germaniae, idemque Rex Hispaniae, idemque magnus Imperator Romanus , tamen tantus & Rex & Imperator, regnorum suorum & Imperii fasces submisisse dicitur doctrinae t quem ajunt MCademiae Lovaniensis Rectori loco cessisse . & Carolo Seldio viro perdocto , & pererudito, quo Cum sermo

nem in multam noctem produxerat, lumen etiam ab

unti praetulisse. O cetera, eaque Plurima , magnaque exempla Austriacae simul & Lotharingicae, in litteras& doctri uas eximiae henevolentiae, & claritatis Quare , quum universae illae & Lotharingitae AAustriaeae laudes in te simul unum concurrerint, Fran ciste Prime Imperator, itaque majorum tuorum exem plo litteris ac litteratis hominibus patrocinere, ut in Publicis rerum curis nihil antiquius ac charius sapientia atque doctrina habere videarer quis jam non videat , PlZneque non sentiae, quam in communi orbis Christiani, Germaniae praesertim, atque Etruriae, laetitia tibi nunc Imperatori omnes bonae artes ac disciplinae Praeceteris rebus omnibus plaudere debeant, & de imperio

tuo, hoc est de felicitate sua secum ipsae laetarip Neque Vero jam dubito. quin omnes Academiae Germanicae , quae tanta cum laude studia liberalissima omnium bonarum artium, atque disciplinarum exercent , atquQin primis almae illae Academiae tuae , Germanicarum

iacile principes, Viennensis atque Pragensis, gratulatiu-

310쪽

DECIMA N ART A. 29s

ses tibi suas de tanto dignitatis tuae fastigio certatim sani fieaverint. Qui enim fieri potest, Francisce Auguste, ut, quum in tanto orbis terrarum gaudio nemo quisquam vel insans, atque elinguis, non laetitias suas

loquatur, de laudibus deinde tuis praeclara illa Acad mlarum eloquentia, quae est loquens ipsa sapientia . conticescat p Quod si haec tibi ah Aeadem iis istis Germanicis debita erant ossicia gratulationum , & gratiarum rquanto magis , Caesar , ab Academia hac Pisana . cui ad communem publicamque laetitiae caussam illae quoque accesserunt propriae , Peculiaresque Caussae , laetitiae , & gratulationis, quod tua, Francisce , proprie est, hoc est, proprio, Privatoque jure, Academia Pisana , quod tuis maxime omnium Academiarum beneficiis est ornata , quod aut Piciis unice tuis tota innixa est . atque sustentata , quod novis tot splendoribus ae luminibus doctrinarum, quot neque ullae aliae, neque ipsa unquam antea , tuo sub ductu atque imperio est illustrata. Itaque etiam nunc gratulatur tibi, imperator , Academia Pisana, non quantum ceterae; sed quantum nullae omnino Academiae tabi sunt gratulatae; illudque unum veretur, ut, quam animo ipsa laetitiam debitamque tibi gratulationem , concepit, potuerim ego cogitatione consequi, nedum verbis exprimere , atque explicare .

Ergo prae laetitiae magnitudine videtur jam Academia Pisana ex sedibus suiS quodammodo exsilire , gratulatumque ad te venire ; ipsique jam videntur hujus Academiae parietes laetitia , & gratulationibus , & gratiarum actionibus gestire; ipsaque haec medius fidius Academiae

hujus Gymnasia sua quadam voce laudibus tuis undique Pelionare: ut unde coeperat, in laudibus tandem tuis, maxime Imperatorum Francisce l. Auguste, haec per me Academiae Pisanae gratulatio conquiescat.

SEARCH

MENU NAVIGATION