장음표시 사용
321쪽
nium , tametsi oppidum per se satis illustre ac clarum ; ta men , disterentiae veluti caussa , appellatum fuisse Etrusco rum , quod Volaterrani, quorum erat Populonium , proprie speciatimque Etrusci vocitarentur ξ O Volaterrani, o qui cognominati estis Etrusci, ubi , ubi vestra illa ad mare urbs , nomine Etruria p Hac de urbe quondam ve stra, Volaterrani, quam prisca diaria vestra diu vos adoram possedisse commemorabant, sentiant alii, per me licet, ut volunt. Ego equidem opinor, Etruriam hanc vestram nullam esse aliam a POpulonia Etruscorum :quandoquidem . si tales vos estis, Volaterrani , quales Vere auditis , Etrusci, immo & principes olim Etruscorum , certum ei iam mihi ac ratum ex auctoritate minime dubia idoneorum ac nobilissimorum scriptorum , unum ac solum de omnibus Etruscorum oppidis, iu, littore situm suisse Populonium Etruscorum. Quid hujus jam agri memorem Vada Volaterrana ρ quid Theramas Volaterranasy quid Salinas Volaterranas P quid loca quaeque multo illustriora atque insigniora agri Volaterrani δ quum, quod de veteri Graecia Poeta quidam
non Oblcuius dixit, nullum ibi sine nomine laxum exstitille , ut ursari similiter possi de agro Volaterrano ,
nullum fere agit Volaterrani lapidem nominis, hoc est, celebritatis Sc gloriae , expertem inveniri. Quid alia quaeque Iaaiora atque admirabiliora agri Volaterrani p quum
ipsi etiam lapides, qui plures pluresque in dies ex agro
Volaturrano refodicndo eruuntur , reliquiae quaedam Pretiosiores, & clarillima quaedam monumenta luPerioris memoriae eruditaeque antiquitatis cile videantur . Nam,
quod ad agri Volaterrant ubertatum ac fertilitatem attinet , . quid tandem , bone Deus i profuit tota Iuliqua , no a dico , Etruria , sed Italia ν vel eximium ac singula-1e , qu cd una regio Volaterrana, ipsa liti per se beata,five ad vitae ulus nece flatios, & commodi. atem , live ad obluelatione in & voluptatem , non abunde sup P db
322쪽
tet ac largiatur Hic vis ingens metallorum , hic salis& aluminis copia, hic fructuum omnis generis mira varietas, hic pastionum bonitas, hic percommoda vel in collibus clivosis aratio . Denique quae ali hi atque alibi terrarum ad vitae humanae & necessitatem & utilitatem & jucunditatem singula desiderantur, ea ager Uolaterranus assatim impartitur universa . Iam vero quantus ibi olim & quam uber atque copiosus vini optimi& praestantissimi proventus i qui tantus protecto vel
antiquissimis temporibus fuit, ut Volaterrae vino totae fluere viderentur. Atque inde sane, nempe ab as- fluenti vini, nomen huic urbi iuditum a Graecis accepimus Oena reae. Quippe Oenaream Volaterras Vocat
Aristoteles in Admirandis. Nec dubitari posse videtur ,
Auditores, quin eo vere nomine summus ille philosophorum Volaterras designeti quam urbem in Tyrrhenia, seu Etruria, valde munitam, atque in alto Colle, leviterque ad triginta stadia assurgente collocatam repraesentati quandoquidem ab ea parte, quae est ad meridiem , faciliori utique planiorique via, ab agro campestri adscensus est Volaterras ad stadia sere triginta . Neque hic ego eos probo. viros scilicet pereruditos , qui nomen urbis Oena ream corruptum apud Aristotelem arbitrantur: pro quo, qua sunt illi scilicet doctrina atque auctoritate , Volaterras audacter reponunt. Cur enim id nominis apud Aristotelem depravatum , quod apud Aristotelem omnino olim Stephanus ByZantinus legebat p Testis tu mihi certus ac locupletissimus , Stephane , cui urbs illa eadem , decurtato plane ex oena- rea nomine , Oena ex Aristotele in Ethnicis tuis est appellata . Ubi etiam apud Aristotelem videre est, quam sedulo ac diligenter Volaterrani jam inde a principio in republica sua administranda quanquam id obiter ac veluti per transennam Aristoteles in libertatis retinendae studium incubuerint. Varia postea sortuna , stanti-
323쪽
hus jam ac vigentibus rebus Romanis, Volaterranos
exercuit: quos etiam narrant auxilia Latinis contra Ro
manos misisse . Deinde , Syllanis dissicillimis temporibus, quum Volaterrani municipali jure uterentur, quod partes Marianas sequuti, contra L. Syllam stetissent, memo rant eis Syllam agrum ademisse, Romanam etiam civitatem eripere eis voluisse; sed hanc minime potuin se. Fuit quidem magno tunc decori atque ornamento municipibus Volaterranis, summam eis cum M. Tullio intimamque necessitudinem intercessisse . Sed ad cetera illa ornamenta quantus veluti cumulus , M. Tulli,eX commendatione tua accessit, atque eX gravissimo tuo
maximoque testimonio de fide & probitate Volaterranorum i Non cives modo vocas Volaterranos; sed e jim optimos civest de necessitudine tua cum Volaterranis magnopere gloriaris r perpetuum te Volaterranorum defensorem fore, nullumque te ossicium nullumque Certamen, in quo illis prodesse posses . praetermisisurum profiteris i gratissimum tibi fore praedicas . fi Volaterrani omnibus rebus integri incolumesque serventur. Volaterranos denique summo studio populi Romani defensos ahs te in Consulatu tuo ais, & hanc actionem tuam ita Caium postea Caesarem comprobasse, ut Sagrum & oppidum Volaterranum omni periculo libet. raverit. Dicam ego. quod sentio, Marce Tulli. Tu , qui princeps , immo & pater Romanae es eloquentiae, nunquam mihi mehercule eloquentior visus es, quam in Volaterranis commendandis atque desensitandis adeo te sibi Volaterrani heneficiis suis obligaverant: quorum etiam maxima in te promerita ultro ipse gloriosissime depraedicas: quippe qui nec in honoribus tuis . nec in laboribus . tibi unquam defuissent. Nam profecto quianam unquam de populis Etruscis ad gratiam referendam promptiores paratioresque Volaterranis p quorum Prae tota Italorum gente eximia semper ac singularis
324쪽
no a suit, erga homines bene de se meritos & re ipsa& animo esse quam gratissimos . Fuit inter cives tunc Volaterranos Ciceronis intimus familiaris C. Curtius , homo honestissimo loco natus, eaque vir dignitate atque auctoritate, ut eum Caesar in Senatum legerit. Haio etiam , quum in Syllanae injuriae calamitatem incidisset, ad jumento Cicero suit, ut, quam in agro Volaterrano possessionem habebat, ordinem suum tuendum retineret. Quid Curtium y quid unum aut alterum hominem Volaterranum in medium profero p quum toti municipio Volaterrano adjutor Cicero atque auctor &salutis & dignitatis extiterit. Veruntamen lege postmodum triumvirali Volaterrae ex municipio in coloniam Romanam transierunt. Hac , quam diximus fortuna , ante & post Imperium Romanum Volaterrae sunt Con nichatae r donec tandem in ea, quae subsecuta est, Imperii Romani, Italiaeque totius eversione , contigit V laterris , quod aliis plerisque omnibus civitatibus Etruriae , ut res Civitatis quondam florentissimae & claris simae, veluti in obscuro ac tenebris jacerent . Quantum caligo illa & temporum & rerum patitur, Auditores , icimus, Vandalos, Gein serico rege, Leonis I. Imperatoris temporibus, Populoniam ex Africa appul-1OS, eo usque Volaterras excurrille, urbemque Volaterras obsedille , indeque divinitus repulsos, re infecta, abiisse. Scimus etiam, Longobardos, imperio harum regionum Occupato , urbem in primis Volaterras coluisse, eamque ex urbibus Etruriae unam, sedem sibi aedomicilium tulisiimum delegisse , unde iidem dominationem late suam in Etruriam amplificarent. Quo quidem loci, Auditores, nollem tempus illud calamitosissimum recordarI, cum Volaterrae incensae vastataeque sunt a Pannoniis , qui ab Aymerico in Italiam vocati, primum omnium in Etruriam iacio & igne hostiliter in valerunt . Verum aliarum quoque magnarum beatarumque urbium
325쪽
vicis studo ea fuit, ut ingentibus nunc cladibus assee. riantur , nunc ex illis cladibus meliores ac feliciores , certe quidem aliquando nihilo, quam antea fuerant , deteriores existerent, ac reficerentur. Sic igitur scimus, paucis post annis Volaterras ex clade illa & calamitate Pannonica, ab Othone I. Imperatore , civibus rursus coactis , tametsi aliquanto breviori restrictiorique murorum ambitu , restitutas, novisque etiam e Germanicae nobilitatis flore civibus adauctas, multo porro vegeti is res atque florentiores, majoribus jam atque augustioribus Othoniani nominis auspiciis, resurrexisse. Iam Volaterrani , peraeque atque potentisiimi quique populi Etruriae , erigere sese in libertatem coeperant, jam movere lacertos. jam revirescere ac reflorescere , jam libertatem atque imperium suum per Consules duos regere ac tueri, jam denique sortuna Volaterranis ad O .mnem felicitatem & gloriam savere coepiste videbatur. Ac sane. eum Etruria universa erat in armis , principesque populi Etruriae acerrime inter sese de provinciae hujus principatu dimicabant , ea potentia atque auctoritate Volaterrani erant, ut, quocunque ipsi Pro
Penderet, maXimum rebus momentum allaturi elle viderentur. Nihil tunc Florentino optatius, quam Uold- terranum in partes suas pertrahere. Sed Volaterranus savere. magis visus Pisano , quam Florentino . Hinc bellum inter Florentinos & Volaterra nos . Caussa & initium helli a Florentino, dum nulla lacessitus injuria, agrum Volaterranum depopulatur . Superatus est Volaterranus; led ita superatus , ut vel sub Florentinorum imperio animi sui magnitudinem , & liberi populi dignitatem servaverit. Visum est Florentinis, ex urbis V laterranae dignitate, cum Volaterianis , tanquam Cum populis foederatis, aequis conditionibus agere. Non. Vacat hic, Auditores, per singula ire tempora Volaterrana , nec dicere, quam sapienter Volateriani rem
326쪽
publicam suam , curia exaedificata , duodecimviris populi defensoribus creatis, quindecimviris aerario curando praesectis, consilio civium sexcentorum adhibito , samiliis patriciis quadraginta & amplius in album relatis . ordinaverint atque disposuerint, nec referre de civibus Volaterranis, quantum inter eos cives gratia atque opibus apud omnes valuerit Octavianus , Belsortis filius , eques splendidissimus , atque nobilissimus , ad quem, quum Bel sortem filium sollemni ritu equitem faceret ,
legationes e tota Etruria gratulatum cum donis venisse Volaterras perhibentur . nec sexcentos alios summos cives Volaterranos recensere, maxima viros sapientia nominisque celebritate , quorum prudentia atque consiliis multum utique incrementi res Volaterrana capere , &libera permanere potuisset, si per factiones civiles licuillet. Quo vero te loco commemorabo , Ioannes Ingeranne , vir sortissime, tanta erga Patriam tuam charitate, tantoque libertatis avitae studio, ut , dum duodecimvirum , hoc est . populi de seniorem , ageres , contra nimiam potentiam dominatumque Paucorum , a dior princepique civibus fieres recuperandae libertatis, libertatemque publice conclamares . Tempora ego illa conlulto praecureo, Auditotes, ac venio tandem invi- tu S ad eam orationis meae partem , quae elt de clade Volateriarum a Florentino . Qua tamen clade tantum abeit, ut aliquid ego Volaterrarum laudibus detractum Centeam , ut in ea potius clade, o cives Volaterrani, vestrA n Florentinos promerita , caussaeque vestrae summa honitas S aequitas elucere magis atque enitere videatur. Sed tamen o bima olam atque acerbam memOriam temporis illius & calamitatis, cum videre erat , militem, hona fide intra moenia receptum . contra jusfaique nobilillimam Etruriae urbem foede ac crudeliter diripere , rebus iuxta lacris ac pro sanis manus inferre, templa violare, in omnem aetaxem ac sexum sae viro :
327쪽
ad haec, victores Pontilicis tribunal atque aedes dirue.
Te, arcemque ibidem cons Iuere; agrum ratiotim adiis
mure, & de clatissimae urbis capti. itate , tanquam devictoria aliqua Scythica, missis lauicatis quoquoversus epiliolis , intolenter exlultare. Quae tanta uri IS VOlaterranae calamitas eo dolentius de Plotanda atque lamentanda vita fuit . quo plura antea atque majora Volaterrani fidei suae in Florentinos documenta dedissent . Quid enim dicam , Volaterranum nullam unquam Florentino injuriarum caullam dedille quum Volateriani fidem . quam Florentinis semel obstrinxerant , nunquam prodiditient, nihilque tunc aliud postularent, quam ut ex iure & aequo tecum ageretur. Quid e Non ne ut tidem ha ac Volaterrani sancte ac religiose Florentanis teris varenc . amicitiam primum Sigiimundi Imperatoris semel atque iterum tertioque conflatilillime recula . erant p. Non ne in summis deinde angustiis, quum ab AlphOnso Aragone Palle agri privata essent; tamen, ne fidem
Florentinis frangerent, oblatas sibi ab eo rege condi Il nes amplissicias & lautissimas repudiaverant, et utque regis amaeittae amicitiam S iidem Florentinorum longiLsime Praetuleranti Atque ea lane luperio ia Volate Irais norum P, Omel ita in Florentinos. Quid tum pollea pNon Re etiam Postea Volaterrani. etiam poli agros suos amisso1. fortunalque suas remitas ac Publicatas a Caroli VIII. regis Braneolum S Caularis Boigiae tem-Poratius. Cum tDIa reliqua Etruria tempore commod L simo , atquου ad deiectionem faciti am maxime OPPOr tuno, a Florentinis desciti eret, uni ipsi ae loli in Et rentinorum sci manserunt, reique eoi um publicaς Periclitanti qualecunque ultro auxilium miserunt 8 Namque alia longe posteriorum temporum ratio tuit. Cum sPropter ejectos Florentia Mediceos , itato pacitae tuae Clemente UII. Mediceo , Ponti ce Maximo , missis Cian ira Florentiam Caelarianis, qui caullam Mediccam u.
328쪽
tabantur, ac propugnabant, his se etiam Volaterrani dediderunt. Namque alioqui prae omni Etruria Vol terranorum semper fuit, amicitias non ex commodo suo, sed ex honestate, metiri, fidem colere , eamque sartam tectam servare, & foedera sanctissime custodire . Ac profecto constat, Auditores, Florentinos calidioris
consilii sui valde postmodum poenituisse , principique tunc viro civitatis Florentinae, qui id consilii adversus
Thomam Soderinum , civem Florentinum , virum Clarissimum atque sapientissimum, dederat, rem postea vehementer displicuille , eundemque iub exitum vitae manifesta & clara poenitentiae suae signa patefecisse; itaque
Florentinos talem illam ac tantam injuriam suis postea in Volaterranos heneficiis compensare , aut certe quidem levare omni ratione studuisse . Et quisquam dubitabit, quin Magni Etruriae Duces Medicet, ut reliquam Etruriam , ita prae multis Etruriae urbibus Volaterras tanquam in oculis gestaverint, qui tot tantisque & honoribus & ornamentis & commodis urbem Volaterranam , hominc Lque Volaterranos affecerunt, ut, collatis tum in In ghiramios , tum in Guidios, tum in Incontrios , tum in alios plerosque summos viros, patricios Volaterranos , maximis praefecturis atque dignitatibus , in unam urbem Volaterras veluti congesta singularia quaeque &clarissima beneficentiae , atque etiam liberalitatis Mediceae exempla fuisse videantur. Sed reservatum divinitus erat Magno Etruriae Duci, eidemque maximo Imperatori Romanorum , Francisco I. Lotharingo , ut Volaterrae, urbs illa Etruscarum civitatum antiquissima pariter & nobilissima, in pristinam suam dignitatem ac
gloriam restituerentur. Quod enim antiquissimis quondam temporibus fuerat, republica primum Etruscorum e civitatibus duodecim ordinata, ut totius tunc Et su-riae Principatus penes Volaterranos resideret; id etiamnunc, auspice atque auctore Caesare, fieri quodammo-
329쪽
do videtur, ut, re & civili & sacra . Etrusca maximam partem & Pisis & Florentiae & Aretii & reliqua Etruria per homines Volaterranos rectinime & felicissime
sustentata, quidam veluti sit inter civitates nunc Etru scas Volaterrarum principatus. Id dedisse Deus vide tur tum ceteris eximiis Volaterranorum virtutibus , tum maxime pietati eorum ac religioni. Quis neget, magnam hanc, quam diximus. laudem urbis Volaterr nae milia , quod Ceteras civitates Etruriae tempore ac vetustate antei verit 3 Magna mehercule haec laus. Attamen laus illa multo major , multoque divinior urbis Volaterranae, quod omnium ea civitatum Etruscarum prima , sacra Christiana veramque in Christum religionem si iste perit. Esserant alii , quascunque volunt , Civitates alias Etruriae et eas a viribus hellicis , a navalibus copiis,
ab artihus helli & pacis, ab opulentia & potentia, ab
urbium pulchritudine & ornatu , ab amoenitate locorum , ab hominum frequentia, a nobilitate & antiquitate . ab alia quacunque re , vel eximia ac singulari , summis ad caelum laudibus extollant. Si cuius alterius urbis Etruscae, certe quidem & hae olim laudes suerunt Volaterrarum. Itaque hae etiam laudes sint Volaterris cum aliis Etruriae civitatibus communeS: dummodo Volaterris haec praecipua & propria laus concedatur , quod eis civitatum Etruscarum primis lux per Christum divina ac salutaris affulserit. Ferunt enim, quod est vetussissimis monumentis . constantique superioris memoriae fama exploratissimum , Petrum , quem
Christus vice sua in teriis summo secundum Deum jure singi jusserat, dum Romam proficisceretur . Volaterras venisse, ibique primum in Etruria Christi nomen ac religionem disseminasse , primumque ejus urbis antistitem Romulum constituisse, quem inde etiam Feiulas ad Christum praedicandum misisset. Quis jam hoc
etiam religionis nomine non ceteris Etruriae civitatibus
330쪽
Volaterras longe anteponat, quod e rum civitatum priamas Volaterras Petrus ad lucem Christianam vocaverit , quod primae Volaterrae ex ore Petri rudimenta Christiana hauserint, quod eaedem primae ab ipso l'etro Romulum virum sanctissimum , magistrum ac Ponistiscem acceperint p O laudem hanc singularem & amia mortalem , dignamque plane , cui in laudibus Volaterranis primas facile deseramus t O laudem etiam illam multo maximam atque praestantissimam Volaterrarum ad memoriam aeternitatis , Volaterras orbi Christiano
Linum Pontificem Maximum , qui beatissimo Petro in Pontificatum statim Romanum successerit , dedisse , & lLeonem postea Magnum , ipsum etiam Pontificem Romanum , virum memoria dignum sempiterna , veritatisque Christianae vindicem acerrimum atque fortissimum, protulisse, & religionem semper Christianam, quam a
Petro perdidicerant, puram postea atque intemeratam, firmiter ac constanter retinuisse i An tu mihi importune objicias labem nominis Volaterrani Arianam , quam labem Volaterrani Vandalicis potissimum temporibus contraxissent p kgo vero minime omnium seram , maculam hanc turpissimam Volaterrano nomini inuri , ut Volaterrani religionem unquam in Deum suam Arian Lsmo contaminaverint. Nego igitur, & praecise nego , Volaterranos ad Arianos unquam descivisse; nego, Vo- , Iaterranos lue se unquam Ariana polluisse ;in ego V laterranos pestilentem unquam a Vandalis Atianorum doctrinam percepisse ; nego denique, id , quod contra sertur de Arianismo olim Volaterrano . ullo idoneo nixum esse veterum testimonio, ullaque fatis certa explorataque auctoritate. An tu mihi putes , Volaterranos partibus Aria ais faville . quorum urbem Vandali Ariani Obsederunt, omnique opere oppugnarunt 3 an Iustum , summa virum adversus Deum religione & sanctitate, una religionis caussa , unoque in Arianismum
