Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

312쪽

SENATUI . POPULOQUE . VOLATERRANO PRINCIPI . QVONDAM . CIVITATUM . DUODECIME T R V R I A EQVOD . ETRUSCI . NOMINIS . DIGNITATEM

Α . MAIORIBUS . ACCEPTAM ET . EGREGIE . OLIM . SUSTINUERIT ET . NUNC . ETIAM

SUB . FRANCISCI . I. AUGUSTI

EIUSDEMQUE . MAGNI . ETRURIAE . DUCIS IMPERIO VIRTVTE . SAPIENTIA . RELIGIONE . DOCTRINA BENE . MERENDO . DE . RE . ETRUSCA ET . BENE . FACIENDO AMPLIFICAVERIT

ALEXANDER. POLITUS

ORATIONE M. SUAM DE . LAUDIBUS . VOLATERRANIS . PANEGYRICAM PUBLICE. A. SE AD . ACADEMIAM . PISANAM . HABITAM PRO . SUMMIS. VOLATERRANORUM ET . VETERIBUS . ET . RECENTIBUS IN . ETRURIAM . PROMERITIS HONORIS . MEMORIAEQVE SEMPITERNAE. CAVS SAL. M. Q. D. D. D.

314쪽

ORATIO XV.

DE LAUDIBUS VOLATERRANIS. Q hqv m in Sapientiae studiis sollemni atque

anniversario risu auspicandis nullum magis proprium , & rei & tempori accommodatum , - rationis argumentum suppetere mihi posse videbatur, quam laudes Sapientiae; tamen nescio quomodo ex ipsis Sapientiae Iaudibus alia quoque subinde se mihi superioribus annis commodum laudanda obtulerunt, quae & ipsa quodammodo ad Sapientiam pertinere visa sunt, ideoque digna esse in primis, quae in hoc Sapientiae theatrum hoc potissimum celeberrimo atque auspicatissimo die inducerentur. Sic enim & primum a nobis laudata est schola & ossicina Sapientiae , Aeademia Pisana ; tum , quae stabilem veluti sedem ceristumque domicilium Sapientiae in Academia Pilana coI- locaverat, ipsa urbs Pisarum; postremo quae e X Perenis nibus Sapientiae fontibus uberrime fluxerunt, Imperatoris Caesaris Francisci I. Augusti, ejusdemque Mages Etruriae Dueis, laudes Imperatoriae , Pro munere meo, publicaque mihi uni auctoritate demandata . sunt milii Panegyricae concelebratae. Quotus autem quisque V strum est, Auditores, qui statim non videat, has omnes maxime laudes conjunctas esse cum laudibus Etruriae, dignissimamque esse Etruriam, in quam lau-

dindam omne ingenium nostrum, di , siquid inest in P p a n

315쪽

nobis eloquentiae, impendamus p praesertim quum Etruriae dignitas atque gloria ex Academiae Pisanae lata di bus veterique Pi latii m iplendore , ct Frantisci impe ratoris majestate ad sapientia existat uti ne is pii mis at que emorescat. Quod si Etruriae laudes praetermitte

re nullo modo pollumus , nisi Patriae, nisi nobis metipsis , nisi ipsi etiam Sapientiae, cujus nos studium profitemir, deeste velimus , unde tande in harum laudum initia meliora atque auspicatiora ducenda erant , quam

ab iis populis Etruriae, qui Etruriae olim populorum antiquisti mi juxta atque nobilissimi habentur p Sunt autem hi Volateriani principes quondam civitatum Etruriae , qui his etiam temporibus, virtute vi sapientia. , hene merendo de re publica & benefaciendo, ceteris tam longe Etruscis excellunt, nulla ut alia gans Etrusca praeserri cis polle videatur. Ergo, quod Pisis antea praestitimus, urbi nobilistimae, & civitatibus duodecim Etruriae multo vetustiori, ut justa eam urbem ac publica laudatione assicercmus, cur non id ipsum secundum Pisas Volaterris praestemus. principi quondam urbi, &Primae civitatum duodecim Etruriae, ut ejus quoque ui bis ex hoc ipso amplissimo atque oritatissimo loco , eodemque sisto atque anniversario die, laudes panegyricas dicamus p Quod eo gratius atque acceptius vobis futurum confido, Auditores, quod laudes urbis Volaterranae cum laudibus litterarum quam aptissime CO- haerent , magnoque nunc urbis Pisanae , atque adeo Etruriae, Commodo evenit . ut re, qua CivilI, qua sacra, Pisanorum , per cives duos Volaterranos, summa viros gravitate & prudentia, praeclare ac sapienter adiaministrata, Volaterrae jam de Pisis, atque adeo de universa Etruria , optime promeritae esse videantur. Atque ut ordine mea procedat oratio , Primum omnium dicam , quod ad antiquitatem nobilitatemque Volaterrarum attiuet, imperio primum Etruscorum e

316쪽

civitatibus duodecim constituto , quarum una Volateris rae, ceteris illis civitatibus Etrusci Volaterras & v trustate & dignitate longe antecelluisse l. Nam quod graves cumprimis scriptores Romani Vejos praeserre videantur, datum id Uejorum viciniae , quod nimirum Veii proxime ab urbe Roma abessent.. At Volaterras primas urbium duodecim Etruscarum exaedificatas , i Principatum quondam reliquae Etruriae obtinuisse , quod viri eruditi assirmant, quis non sibi ex eo facile persu deat, quod Volaterrani ipsum nomen Etruscum , quod Commune erat totius gentis , proprium sbi ac suum vindicarunt, iique, veluti ad notam quandam dignitatis atque excellentiae, Etrusci sunt appellati p Cito te, Cai Plini Secunde, maxima vir doctrina & cognitione antiquitatis . cui inter Etruriae populos Volaterrani ducti iunt cognomine Etrusci: perinde quasi , quum cet

ri Etruriae populi suo speciatim singuli nomine distinguerentur, ita inter eos Volaterrani excellerent , ut iadem, olim fuerit Etruscos dicere, atque VolaterranOS. Nec audire eos velim, Cai Plini, qui pro Volaterranis relcribere apud te Volcentinos minime omnium dubitarunt : Volcentini cognomine Etrusci . Nam qui, Deus bone, Volcentini isti in Etruria ρ Volcentanos lane nos novimuS, quos tute nominas in Lucanis ; Volcentinos nullos omnino novimus in Etruria. Nec enim plane Putaverim, vocari ibi a te posse Volcientes, ' quorum oppidum Cossa furebatur di quippe quo si P ullo' ante , tanquam populos diveisos, commemorasses. Maneat apud Plinium , Auditores , certoque maneat, ex omnium fere librorum fide , atque ex certissima doctissimorum virorum auctoritate , de omnibus quidem Etruriae PO-pulis unos ac solos Volaterranos Etruscos praecipue cognominatos . Neque vero quenquam vestrum vitio mihi daturum esse arbitror, quod in Volaterris collaudandis , ubi, pro antiquissimae urbis gloria atque nO-

317쪽

3ox ORATIO

bilitate , oratorem quam marime me agere, Omnihus. que eloquentiae copiis affluere oportebat , nova quadam & inustata dicendi ratione, Grammatici fere nunc Personam sustinuerim , & , tanto hoc hominum doctis smorum atque litteratissimorum conventu, tam diligenter atque anxie in veram ac genuinam Plinianam lecti nem anquisiverim. Etenim, quod quis fortasse valde mirabitur, nostra haec inde in primis apta est ac pendet Volaterrarum laudatio. Nam prosecto , si Etrust Tum plane nomine maxime omnium intelligendi venerunt Volaterrani, quis non statim etiam perspiciat ac fateatur , iisdem fere finibus Volaterranorum laudes comprehensas. quibus laudes Etruscorum p Quo vero

Patentiori uberiorique in campo mea exultare possit oratio . quam in celebrandis laudibus Etruscorum , quae tot olim ac tantae fuerunt . nulla ut alia tota Italia gens rerum gest 1rum magnitudine ac gloria Etruscos tune superasse videatur p Ac mehercule quinam tunc popuIO Tum terras ac maria longe lateque per Italiam fama

nominis sui impleverunt p Etrusci. Quinam Tyrrheno mari, quinam A dilatico nomen dederunt 3 Etrusci. Quinam terra marique maxime omnium gentium Italicarum dominati p Etrusci . Quinam terrestribus tunc nais alit usque copiis prae cetera Italia valuerunt 3 Etrusci. Etruscorum virtutis fuit, trecenta Umbrorum oppidae pugnasse; Etruscorum, coloniis Italiam munivisse ac frequentasse ; Etruscorum , Italiam universam non tam aImis, quam victoriis peragrasse. Ergo, quum tale ac tantum , tamque clarum & illustre Etruscorum quondam nomen extiterit, quantum inde splendoris & gl Tiae ex laudi: ns Eliuscorum accrescere Volaterranis existimabimus, si uni hi ac soli, Etruscorum piaecipue nomine censebantur ' Neque vero nunc ego inficiar , quod ex licc ipio summae auctoritatis loco alias memuni me, dum Pisas, principem quondam &nobilissimam

318쪽

urbem Etruriae publice laudarem , semel atque iterum

vehementer assirmasse. quodque etiam nunc tertioque

firmissime & constantissime assirmo, quae populis olim

Etruscis laudes a copiis praesertim navalibus, imperio que maris iunt in primis tributae , eas quidem laudes

proprie suisse Pisanorum. Certe id quidem quis enim neget 8 posteaquam Pisae in Etrusci nominis societa

tem venerunt. Antea vero, quam Pisae, urbs illa mul in omnium vetustissima ac celebratissima , stante jam ac florente republica Etruscorum, in nomen Etruscum transirent, cum Pisae nimirum in Ligurum, non Etruscorum, gentem contribuebantur, quis mihi dubitet ,

quin, ut praeclara ac sortia Ligurum facta ad Pisanos potissimum reserebantur; ita laudes tunc hellicae Etruscorum ad Volaterranos, Populos olim longe potentissmos ,& principes Etruscorum . immo & Etruscos Praecipue cognominatos . redundaverint Quid inquam

laudes bellicae 3 quum ex certo expilaratoque veterum

testimonio satis compertum sit, nou helli modo , sed etiam pacis artes praeclarissimas, & Iiberalissima quaeque bonarum litterarum atque disciplinarum studia apud Etruscos viguisse. Quid hic dicam de disciplina augurali Etruscorum p quum eam totam disciplinam Romani ab Etruscis nauserint, virique principes Romanorum filios suos ea disciplina & Musica aliarumque o. Ptimarum artium scientia, honisque etiam moribus imis huendos mittere iii Etruriam consueverint. Quid de ingenio clarisque inventis Etruscorum y quum tuba inde Tyrrhenica ab inventoribus Tyrrhenis sit appellata , &Romani a Tyrrhenis, hoc est . ab Etruscis , insignia quaeque atque ornamenta & magistratuum & imperii ,& falces . & secures, & lictores, & sellam curulem , &togam Praetextam , & paludamenta .& alia plura huius generis decora atque insignia & potestatis & dignitatis acceperint. Quid de ceteris laudibus Etruscorum ρ quum

319쪽

-O R A T 'I Ogo idonei quique antiquitatis Romanae scriptores non a po. tentia modo & opulcntia ; sed etiam a religione δέ se pientia , ceteris Italiae populis Etruscos longe antepo

suerint . Hae omnes laudes quum Communes sint V laterranis cum ceteris Etrus is tamen Volaterranis quam cae praecipuae ac propemodum singulares sunt prae ce teris Etrusi is p quam eae Volaterranis PrOPriae, quantoque eae magis Vol 4terr .nis. d irae , quam ceteris Etruscis p quippe quum V laterrani, ut Proprie ac prae cipue dicti & cognominati sunt Etrusci, ita communes illas laudes Etruscorum sibi praecipue adseruerint . Quid quod litterae Etruscae, quae & olim & nunc etiam

tantopere passuri celebrantur, non aliae certe fuerunt , nisi Volaterranae, neque aliunde , uisi a Volaterranis, sunt cae in universam gentem Etruscam propagatae pQuid quod ipsae illae litterae nusquam alibi freque

tiores, neque Pulchriores atque elegantioreS , quam apud Volaterras, conspiciuntur Θ Quid quod eae etiamnunc litterae, ut alia monumenta taceant, tamen satis loquuntur, quo quantoque studio Volaterraui, prae re, liqua Etruria , doctrinam ct politiorem latque recondutiorem cruditionem excoluerint, quamque ii diligenter atque ambitiose res suas posterorum memoriae tradendas curaverint ρ Quid quod non alibi tota Etruria neque plura, ncque vetuitiora, quam Volaterris, monamen ea Etruscae gntiquitatis apparent, atque etiam subinde in dies deteguntur ξ Argumento vetustatis ipse est situs urbis , conditaς in collo excello, valdeque natura munito, quo adicensus est ab ima valle perquam dissicilis atque arduus quindecim stadiorum ; quippe quum mortalium antiquisti mi, quo loca tutiora atque munutioia contra liolitiem aggrestionem haberent, oppida sua in montibus atque editis collibus exaedi i caverint. Plaec Volaterris a uatura munitio: quas , si loci naturam spectus, inexpugna Diles propemodum vocaveris. Nam &

320쪽

ferunt, Syllanis temporibus quatuor duntaXat Cohortes vel biennii continenti oppugnatione expugnari nullo modo potuisse ; sed ipsas sponte sua , fide publica accepta, urbe cessisse. Urbs ibi posita in loco ipatioso ac plano , moenibusque e quadrato lapide ita circumdata atque instructa, ut collibus quinque , interjectisque inter eos colles vallibus profundissimis , speciem quandam manus hominis cum digitis quinque porrectae atque e

tentae referre videatur. Aditur ad eam nunc urbem

Portis quinque, quam urbem & sontes aquarum purissimarum . & signa passim marmorea vetustissima atque elegantissima, & aedes nobilissimae atque magnificenti sesimae, & ipsa etiam vestigia, quae in media adhuc urbe extant, maximi olim amphitheatri , & domorum splendida atria, & pleraque alia perillustria monumenta Priscae venerandaeque nobilitatis in primis commendant. Quis enim omnia vel enumerando hic proferat

tum vetera, tum etiam recentiora decora atque orna

menta Volaterrarum y aut quis eam unquam urbem

satis pro dignitate descripserit , quam prisci illi populi Etruriae, veluti regiam nominisque Etrusci pro- Pugnaculum atque arcem habuerunt 3 Inde e summo montis jugo prospectus est multo pulcherrimus multoque jucundisiimus in subjectos late patentesque campos usque ad mare Tyrrhenum . Eo usque , Auditores , agrum jam Volaterranum pertinuisse, veteri est , eaque certa ac probata historia pervulgatum . Unde facile v bis promptumque si aestimare de prisca quondam UPulcntia magnisque opibus Volaterranorum , quos historiae Romanae testantur frumento etiam Pu lii Scipionis in ΑDicam proficiscentis elassem juvisse. Etenim quis tota tunc Etruria ager uberior ac fertilior , atque etiam amplior & spatiosior Volaterranop cujus tunc quidem amplitudo tanta erat, suis ut finibus Populonium quoque contineret . Quis enim nesciat, hoc ipsum Populo -

SEARCH

MENU NAVIGATION