장음표시 사용
281쪽
nue & miserrimum Boeotiae, cujus tamen tam diu nomen memorabitur, qi iamdiu nomen & carmina Heso
di Aleraei 3 Quis jam finis exemplorum quando post
hominum memoriam ea semper fuit gloria sapientiae ac litterarum , ut, qui in iis excellerent, quae loca obscura atque ignobilia erant, ea ii loca ingenii & doctrinae suae lumine illustrarent ; quae urbes maximae atque u hilissimae, iis illi urbibus magnam claritatis atque nobilitatis accessionem adjungerent; ipsi vero non aliunde , quam a semetipsis atque a doctrina sua , claritatem
nominis atque nobilitatem acciperent ac mutuarentur .
Quae quum ita se habeant, quis jam miretur , Auditores, celeberrimas quondam & nobilissimas urbes totius Graeciae tanta inter se contentione , tanquam de principatu & imperio, de Homero decertasse , quaenam eum sibi civem suum vindicaret ; neque urbeS modo Graeciae , sed etiam totas nationes, de Homeri patria inter 1ese acerrime pugnasse ρ Nam & Aegyptii Homerum , tanquam suum , sbi a Graecis repetebant . Tantum inde sibi ornamenti & laudis & nobilitatis ab ingenio illo divino , sonteque totius Graecae sapientiae Omniumque doctrinarum copiosissimo atque uberrimo ,
accedere existimabant. Quid λ ipsi illi , qui dignitate &potentia atque auctoritate dii veluti quidam inter mortales habentur, tum mi imperatores ac rege S, quorum etiam cst pro maxima sua potestate natalibus homineS restituere, hoc est, de plebe adsciscere ad nobilitatem, non ne ipsi illi, qui nobilitate celeios donant, a litteris S doctrina nobilitantur p Neque id modo , si litteras ipsi excolant; sed etiam si doctorum litteratorumque hominum consuetudine ac familiaritate utantur, &, quos eximia Praestare vident doctrina, singulari eos atque extraoidinario honore assiciant. Appello te , Sigismunde Imperator, summa vir prudentia atque peripi cacia, quem ad principes viros Germanorum , quum uili a by 0oste
282쪽
ab iis aliquando reprehenderere, quod doctos homines , humili loco natos, coleres , ac foveres , id responsi dedisse serunt: Ego vero illos observo , quos natura longe inter alios excellere voluit. Ac vere tu quidem, &praeclare, Sigismunde. Nam quae ab Imperatore oriadinis & conditionis prae reliquo vulgo nobilitas in vi ros quosdam principes atque erimios proficiscitur , quam plerique vestrum, Iurisconsulti , veram ac genuinam ducunt & praeclaram nobilitatem , ea certe , neque Vos mihi, Iurisconsulti, negabitis . tota posita est in more atque instituto humano et quae quidem no-hilitas & dari potest & auferri. Verum quae ab excellentia eruditionis atque doctrinae in summos atque egregios viros profluit, ea mehercule nobilitas non fortu nae est, sed naturae r quippe quum natura comparatumst, ut sapientia ceteris rebus humanis, iisque fluxis atque fragilibus, longe antecellat. Hinc pretium, hinc dignitas , hinc amplitudo & nobilitas litterarum . Hinciis, qui in altissimo rerum humanarum apice constituti erant , multo saepe minor regni & imperii majestas visa fuit , quam praestantia litterarum . Hine qui, propter rerum gestarum gloriam , summamque potentiam , aliis erant admirationi, ipsis maximae admirationi homines in primis docti & litterati fuerunt. Quid ρquod ne reges quidem maximique imperatores, rebus maximis gestis, in tanta illa fortunae gloria , atque in illo tanto victoriarum ac triumphorum splendore , ne Propter regnum quidem , quo nihil in rebus humanis sanctius atque augustius habetur, fatis sese prae reliquo hominum genere claros ac nobiles crediderunt, nisi ad cetera illa dignitatis regiae atque imperii ornamenta Iumen quoque doctrinarum ac litterarum adjungerent ΘAmbitiosissime Magnus ille Alexander ad Aristotelem iEgo vero, inquit, optimarum rerum scientia malim , quam opibus & potencia, ceteris praecellere. Et Prae-L I a cla-
283쪽
potissimum suam collocabat, ut doctrina & scientia ma gis, quam imperio, ceteros anteiret. Quid de nostris C. Iulius Caesar p cui non satis suit, tot & tam bar haras gentes. Sc tam late dispersas. domuisse , dci quod multo majus atque gloriosius fuit, Pompejum illum M
gnum memorabili pioelio victile , dc totam rempublicam Romanam unum tenuisse . nisi ipse semet litteraturae quoque laude nobilitaret, rerumque suarum commentarios tam eleganter dc ingeniose conscriberet, ut mmnibus, qui vellent iustoria n icribere. Palmam Pra ripuerit. liinc igitur a nobilitate illa dc quadam veluti divinitate litterarum tot illi hcnores, dc tanti , omni tempore habiti iis ι qui maxime in litteris excellerent. honores illi quidem celte tam magni, ut majoreS m ximis regibus atque imperatoribus nunquam deserre tur. Quid enim in litteras honorificentius , quam tauintum honoris tributum csi e Virgilio , quantum memoriae in Dialogo de Oratoribus traditum fuit, ut populus Romanus, auditis in theatro versibus Virgilii, universus surgeret, & praesentem l pectantemque Virgilium sic , quasi Augustum, venerarctur p Quid de praemiis liti rarum ρ Quid enim majus, magisque in omnem piastoritatem celebrandum , quam quod in historias Cimbriacas relatum est, Cimbros tanti litteras ac Poesin te cisse, ut Paucos quosdam versus, quos Hiarnus quidam Poeta in Frotonis , regis sui, tumulum composuisset , ipso Cimbrico regno remunerarentur p o Pliae, o Pisae, o urbs, princeps quondam Etruriae , quanta, o Pisae, prae reliquis Etruriae urbibus nobilitas tua i Di. Xi ego, minus Certe , quam de hui, atque etiam volui: at dixi tamen . quantum Potui, laudes tuas. Magnae laudes tuae, Pisae , quas tua tibi virtus, rerumque gestarum magnitudo , adiciverunt, tot bella gessisse, tot Provincias confecisse , tot barbaras gentes devicisse , Lot
284쪽
terras disjunctissimas Europa, Asia, Africa , victoriis illustrasse , tot de hostibus nominis Christiani triumphos egisse, tot utique tropaea erexiste , tot S tam opimis victarum gentium spoliis temetipsam locupleta CD . Attamen laus tua maλima , urbs clarissima Pilatum, splandor est ac gloria litterarum , quarum honeficio ceterae laudes tuae lupra reliquam longe Etruriam in communi nunc orbis terrarum luce versantur . Quae quidem laudes nisi a litteris & eloquentia eluxissent , universae jam pridem in oblivione hominum sempiterna , o Pisae, delituisicnt. Haec vela nobilitas est, cives Pisani, quae vestra etiam est ac fuit, nobilitas litterarum. Quod si maxima haec est , atque excellentissima. splendidissima que omnium no hilitas, videte , Cives Pisani, quantum civitas vestra litteris debeat, quantumque a litteris ceteris Etruriae civitatibus notilitatis gloria antecellat. VLdete hic etiam , optimi adolescentes ad vos enim , quorum caussa suscepta est , mea jam convertetur oratio Videte , inquam . adolescentes , verae solidaeque nobilitatis , hoc est, sapiantiae, & eloquentiae , omniumque doctrinarum, studiosissimi, quanta si dignitas atque gloria litterarum, quae hanc tantam tamque gloriosam nObilitatem principibus etiam urhil iis, ipsis quoque regibus atque imperatoribus , largiuntur, ipsae a nemine - quoquam mo Italium mutuantur. Id enim mihi unum
reliquum est . adolescentes, ut, qui generis nobilitate Praestatis, ad id vos excitem , quod praecipuum est ac singulare ornamentum nobilitatis; qui vero ingenio &doctrina consequi potestis nobilitatem , ad studia vos sit. terarum cohorter, quae est una via veri honoris, ve neque nobilitatis. IM
286쪽
PIO . FELICI . AUGUSTO PATRI PATRIAEQVOD. MERITO . UIRTUTiS. SUAE.ITA ELECTUS.EST IMPERATOR. ROMA NUSVT . VNUM . OMNIUM . ELIGI . EUM . AD PUBLICAM . FELIClTATEM ET . QVIETEΜ . OPORTUERIT. IPSEQUE. ANTEQUA MlMPERATOR. FIERET DIGNISSIMUS . ΟΜΝIVΜ . QVI . FIERET CENSERETUR OD . EX . EADEM . STIRPE . ORTUS . EX . QVAGENS . AUSTRIA CAVTRIUSQUE. GENTIS ET . LOTHARINGICAE . ET . AVSTRIACAE ITA . IN . SE . DECORA . OMNIA ATQUE.ORN AMENT A.EST. OMPLEXUS.VT.EA.ETIAMVE FiEΜENTER . AUXERIT . ATQUE AMPLIFICA UERIT QUOD . IN . EIVS . SlΝVM . DOMUS . AUSTRIA ASE . TOTAM . RECEPITA C. CREDIDIT EVMQVE . DIVUS . CAROLVS . VI . DIGNISSIMUMQVI . SIBI . IN . IMPERIUM SUCCEDERET . DATA . EI . IN . MATRIMONIUM
FILIA. IVD CAVIT QUOD . DCMO . AUSTRIACA . REPARATA PRAESTANTISSIMORUM . QVORUMQUE
IMPERIO QV EROMANO . COMM UNICAVIT
287쪽
QUOD . VIRTUTUM . SU ARVM . GLORI A . PERFECIT
PROMOVIT . ATQUE . EXORNAVIT QUOD . CVM. IN PUBLICIS. RERUM . CVRIS. NIHIL ANTIQVIVS . ATQUE . CHARIUS SAPIENTIA . FT . DOCTRlNA . HABUERIT ΤΑΜΕΝ . AD . COMMUNES . PUULICAE . LAETITIAE
288쪽
DE LAUDIBUS FRANCISCI LIMPERATORIS. od ab hinc octo annos, hoe ipso die , solle
mni & anniversario , Kalendis Novembris , ex hoc ipso su minae auctoritatis loco , quum Fran- cisco III. Lotharingo, Magno tunc Etruriae Duce Creato , laudes Lotharingicas simul & Mediceas dicerem , adflatu quodam , & instinctu divino ex Ora..tore in Vatem repente ego mutatus , certissime & constantissime, verbisque planissmis & disertissimis , praedixeram vobis, Auditores, maximum Francisco imperium esse divinitus destinatum, & qui Magnus tun DuX , magnum olim Regem , magnumque Imperatorem nominatum iri: id tandem Francisco I. Romanorum Rege, atque adeo feliciter Imperatore, sausteque eve
Meministis superiore anno, A A. ante menses tr decim , in communi illa Etruriae & Pisarum laetitia , quo quantoque gaudio Academia Pisana frequentissima.& gratiis agendis, & gratulationibus habendis , & supplicationibus & votis exultaverit, & quam mihi honorificum atque gloriosum tunc inter ceteros fuerit , Pr munere Oratoris meo, publico Academiae Pisanae nomine , Publicaque auctoritate , cuncta fere Academia audiente & plaudente. suam Imperatori Caesari , Francisco I. Augusto dignitatem gratulari , laudesque ejus M m Iin . Disitizod by Corale
289쪽
Imperatorias oratione Panegyrica praedicare. Eam ego orationem quum in angustis illis temporibus, quasi ex tempore, d. xv. Kalendas Octobres habuerim .& non nemo etiam vestrum a panegyri illa Academi ea abfuerit, cui tamen eam orationem probatam quam maxime cuperem, e dignitate Academiae Pisanae fore censui, s. quae erat a me, publica totius Academiae ad Caesarem gratulatio , rudis adhuc & impolita, ea aliquanto cultior atque concinnior, in hoc veluti Aca-dcmiae theatrum reduceretur; itaque justa illa ae debita Academiae Pisanae per me in Caesarem gratiarum , & pietatis ossicia memoria nunquam hominum dilabe
rentur; sed aliquod eorum exstaret monumentum ad posteritatem.
Quod enim ad me attinet, in communi gaudio illud mihi valde laetandum , quod primus ego Etrust rum Francisco I. Imperatori Panegyricum dixi nomine Academiae Pisanae, & quod eum nunc Panegyricum ,
Paullo limatiorem atque elaboratiorem , apud Acad miam Pisanam dico , die eodem anni vertario , quo studia haec nostra litterarum non instaurantur modo, sed etiam multo, quam antea unquam suerant Vegetiora , atque beatiora ad Academiae Pisanae . atque adeo universae Etruriae felicitatem & gloriam . majoribus jam
atque augustioribus Imperatoris tanti auspiciis renascuntur. interea vero Pro singulari vestra erga me benevolent a. gratias ego vobis ago quam possum maximas , viri excellentissimi, quod tam benigne de me, atque etiam ho norifice sentire volueritis , ut qua in re Academiae Pisanae summa dignitas agebatur, gratulationem ad Caesarem , Pu blico Academiae nomine, habendam mihi potissimum decerneretis. Utinam voluntati huic vestrae , Academiae Pisanae dignitati, ceterorum exspectationi, tanti argumenti magnitudini, oratio satis mea respondeat lNec vero, Francisce Imperator. nisi Academiae Pi.
290쪽
Pisanae gravissima auctoritas impulisset me . atque con firm a siet, tantum muneris, atque Oneris suscipere uno
quam ausus fuissem , ut de laudibus aliquando tuis Panegyricum cogitarem 1 quae res & ingenii mei, & qua liscunque eloquentiae meae, si qua tamen inest in me eloquentia, facultatem longissime superabat . Satis mihi pro virium mearum imbecillitate fore arbitrabar, si
capita tantum quaedam laudum tuarum attingerem, ac veluti delibarem. Sed qaando ad ceteras Opportunita tes summa quoque adjuncta est auctoritas Academiae Pisanae, habetque audacia mea excusationem: da mihi , Caesar, hanc veniam , ut laudes iterum tuas , tertioque, quartoque ingrediar, non quod sperem , eas me laudes perfecte unquam posse dicendo ex pii mere , ac repraesentare ; sed ut oratio qualiscunque mea aliquam sal. tem earum laudum speciem ac formam adumbrare UO-Iuisse videatur. . Ac primum omnium ΑΑ. illud statuendum , quod firmamentum est ac Caput nostrae hujus gratulationis , neminem alterum quemquam a Franciseo Lotharingo Imperatorem Romanum eligi oportuisse. Sic enim vos eκistimare aequum est, Principes viri, atque Optimates Germaniae , universae Germaniae non salutem modo ,
sed etiam dignitatem, salute , & dignitate domus Austriacae contineri, eaque potissimum re Imperium Romanum dissicillimis & calamitosissimis temporibus penes Germanos perstitisse, quod penes gentem Austriacam
steterit. Hic mihi. tanquam pro re nata atque OPPONtune , dicendum esset de laudibus Austriacis . Sed , si
eas ego laudes dicerem, quem tandem finem inveniret oratio δ Dicerem , nullam toto terrarum orbe familiam unquam fuisse, & Heroum , & Regum ,& Imperatorum secundiorem atque feraciorem Austriaca . Dicerem gemtem Austriacam, ut nulli ea alteii clarissimarum, celeberrimarumque gentium vetustate, ac nobilitate generis
