Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

- 236 ORATIOtis, quam doctrinarum studiis liberalissimis. &viris doctis atque sapientibus Athenas nobilitatas Non pro te , SOphi st a Eunapi, cujus sententia fuit , iis , qui naiati essent Athenis, nobilitatem illam & gloriam patriae

ad doctrinae & eloquentiae splendorem multum Contulisse . Contra se res, habeti, Auditores. Nam . quod seti Menodotus, seu Galenus, verissime gravisti meque a1Γαmabat, compertum re ipsa & exploratum est. non ex patria doctos viros. sed ex doetis & sapientibus viris p . trias percelebres ac perillustres evasisse. Quod egregie Galenus comprobabat ipso exemplo Athenarum . Unde enim tandem existimemus, tantum , & tam celebre n men Athenarum per omnes late terras Pervasisse . easque omnino terras replevisse . nisi a summis & sapientissmis viris, qui, quum omni doctrinae atque eruditionis gloria Athenis maxime floruissent, gloriam , quam ipsi ex semetipsis acquisiverant , Cum urbe Athenarum Communicarunt ρ Namque inde profecto laudes illae Praecipuae atque ampli is mae Athenarum , quod Omnium doctrinarum magistrae atque inventrices Athenae, quod

summa dicendi vis & inventa & perfecta sit lithenis , Huod nobilissimum orbis terrarum gymnasium , Athenae, quod litterae & civilis distiplina suum veluti templum habuerint Athenis , quod non fruges modo , sed etiam humanitatem & doctrinam & jura & leges in omnes

terras distribuerint Athenae . O veram hanc nobilitatem lo gloriam immensam Athenarum s quam nimirum nobilitatem atque gloriam urbi Athenarum 1 ummi homines ac summis ingeniis praediti compkrarunt: homines, inquam , quorum vel unum ac ibium nomen ad omnem abunde laudem ac praedicationem suffecerit. Et de Poetis quidem Tragicis, pater ille Tragoediae Aeschylus, fren illa Attica, Sophocles , &. qui maxime Tragi-Cus . atque in sententa is tum mus hahitus est, Euripides; de Comicis, princeps ille vetulis Comoediae , Alino- i

272쪽

UE IMA TERTI A. 2 I

phanes , ut & novae Menander ῆ de Philosophis, maximus ille Philosophorum , idemque, Apolli uis testimo. nio , mortalium omnium sapient illi nus Socrates ,& Ρlato ille divinus, & Speusippus , & Epicurus , &, qui Philomphorum magis, quam historicorum , clais a censendus videtur , Xenophon ille Socraticus , de Scripto. ribus h stoliarum , Thucydides , & Dexippus Here unius ; de Oratoribus, pater ille eloquentiae, Isocrates,& Osatorum longe princeps Demosthenes , & Demosthenis adversarius acerrimus atque eloqucntii l. mus , Aeschinest de nostris tandem , hoc est. de Christianis hominibus , Dionysius ille Λreopagita, & Philosophus ille

Athenagoras . & Clemens , qui, tametsi vulgo audiat Α- lexandrinus. quod versatus cst docuitque Alexandriae , ubi & Origenem discipulum habuit ; tamen natus est Athenis, unde & alicubi cognomen ei Atheniensi. His tali jus ac tantis in doctrina Liris, quis jam non videat ac fateatur, tantum gloriae ac dignitatis uita Atheniensi

accessisse, ea ut uita urbs totius Graeciae decora atque ornamenta complexa esse videatur p Quare etiam veteres Poctae Athenas inter omnes Graeciae urbes Fr Pria singularique at pellatione inclytas vocitarunt, non tam ab ejus clxitatis lotentia, atque a rebus Fraeclare & fortiter gcstis , quam a claritate & splendore litis teratum. Quid p oucd egregia illa & praeclara Athen tantium facta, ut latis ampla & magnitica tuerint; tam . o muldo ea majora , quam tuerint . magno Script

res ingcnio reprae tantarunt p Quid ρ quod Atticniensium vitius tan a habita est , quantum in Genio S uloqucntia valcbant, qui eam verbis extulerunt 3 Quid p quod minima etiam Athenientrum s..cia milia nominum L loquentissimorum arti licio pio maximis per te malum Ortem di, uigatap Quid ρ quod maxima ctiam mariamcque glorioia Allienicillium tacta in Oblisionum jam Plidum PUGPucisam Fculdoiit , mu ua i criptis luis summi ac lither

273쪽

tissimi viri memoriae hominum consecrassent 7 Quaesi. verat olim Plutarchus, rebus ne bellicis, an studiis sa pientiae celebriores Athenienses atque illustriores extiati sient; ubi multa ille sapienter atque erudite. Et vere ille quidem assirmaverat, si nulli res gesserint , nullum prorsus historiae scriptorem futurum. Sed & illud peraeque verum , si multi res multas, easque praeelarim mas gesserint, & tamen defuerint . qui res eas, seu stria henda historia , seu carminibus pangendis, litteris Con-sgnent, omnem earum rerum praeclarissimarum memoriam quam brevi perituram. Quid p Romanorum res gestae magnitudine atque gloria praeciarissimis quibus

que omnium aliarum gentium atque populorum factis Plurimum praestiterunt: quippe quum res Romanorum non certis quibusdam locis, sed orbis terrae regionibus, definitae essent atque circumscriptae , & tam late quoquoversus Romani arma circumtulissent , Romana ut

historia non unius populi, sed generis humani historia

videri posci. Et tamen tot illae res ac tantae, quassi Romani gesIerunt, donec imperio orbis terrarum Po

tirentur , nullum vestigium sui reliquissent , nisi summi eas Scriptores & Graeci & Latini ad memoriam po- fleritatis propagassent. Quis enim nescit, quantum nominis atque splendoris , jam inde a temporibus vetusticsmis, rei Romanae attulerint antiqui illi seu historiarum . seu annalium Scriptores, ut nihil nunc dicam de Graecis, Fabius Pictor, M. Porcius Cato, L. Coelius Antipater. in Valerius Antias, L. Cornelius Sisenna , aliique bene multi, qui nisi extitissent, tota res Romana vetust.or , urbisque Romae primordia in tenebris jacuissent p At vero . Deus hone i quantum nobilitatis &gloriae rei illi Romanae carminibus suis Nevius S E nius Poetae adjunxerunt i quorum alter bellum Puni in Cum primum, S luculente quidem, cecinit I alter annales Romanos epico carmine conscripsit: qui & in Sci. pi . Diuitia by Gooste

274쪽

pione, Poemate suo, Scipionem illum Africanum supωriorem, aliosque fortissimos & clarissimos viros ita laudavit , ut illis eorum laudibus populum maxime Romanum decoraverit. Postea vero, quam, aucta & confirmata Imperii Romani dignitate atque potentia, Laistina ingenia polire se ac limare ad omnem Graecorum elegantiam atque subtilitatem coeperunt, & Roma , d mus illa virtutis . imperii & dignitatis, Graeciam, principem illam & sapientiae & eloquentiae , quam armis superaVerat, superare quoque voluit litterarum studiis S doctrinae , quantum inde splendoris & gloriae a litateris , & disciplinarum optimarum studiis rebus gestis

Romanorum aecrevit i Audeo dicere. Auditores, Romanos , victores illos orbis terrarum, non tantum ammis , quantum sapientia & eloquentia , valuisse ι quin etiam quod multo dictu mirabilius est atque grandius . magnitudinem Romanam, illam tantam, quanta , post hominum memoriam , nullius cuiusquam populi fuit , minimam ac fere nullam , visam fuisse prae magnitudine sapientiae & eloquentiae Rometnorum ; atque ade Imperii Romani majestatem & gloriam nunquam maj

rem atque illustriorem in oculos nationum , atque in orbis terrarum admirationem incurrisse, quam Cum loquentiae studia, & summa quaeque ac Praeclara i genia omnibus excellentis doctrinae laudibus in urbe Roma viguerunt. Neminem vestrum fugit , Auditores , quod vulgo notissimum ac celebratissimum est , exemplum historiae Romanae maxime omnium memorabile, quod ut viri eloquentissimi summis in caelum laudibus extulerint, atque ego etiam ex hoc ipso loco semel a

que iterum tertioque expenderim atque commen

daverim , sane non indiligenter ; tamen multo illud majus atque gloriosius est , quam ut unus alia quis verbis, aut etiam fortasse cogitatione, & animo , complectatur , de homine nimirum illo Gaditano , quem nurant T. Livii nomine ac gloria excitatum, ab ulti-Kk a m

275쪽

mo orbe terrarum ad eum visendum venisse, eoque vuso . inde statim abiisse . Mirum tibi videtur, Hierony- me . quem Roma ad Contemplationem sui minime Omnium traxisset, hunc eo famam unius hominis perduxisse. Videtur enim tibi magnum ea aetas omnibusiaque saeculis inauditum miraculum habuisse , ut, qui tantam urbem ingressus esset . aliud ab ea urbe quaereret. At enim ea est gloria , Hieronyme, eaque nobilitas Gruditionis ae litterarum, multo & mehercule mλjor a que admirabilior, quam omnes res gestae & maxima quaeque ac gloriosissima facta Romanorum . Itaque hominem illum Gaditanum Romam , non ipsa urbs Princeps orbis terrarum , tot trophaeis ornata, tot trium.

phis ditata, tot victoriis spoliisque omnium gentium lo-Cupletata, Cujus etiam urbis Senatus tot e regibus , quote Senatoribus, constare videretur , nou ipsa , inquam , Roma Romam , longe a parata , eum hominem attraxit atque allexit ι icd unus ille ac solus Livius , qui historiam populi principis terrarum jam inde ab urbe

Condita lactea prorsus eloquentia miraque ingenii ubem rate Per annos amplius septingentos usu ue ad tempor1 sua perduxit let Cogitabat enim . nihil esse in urbe Roma . atque adeo in toto Imperio Romano , quod eum T. Livii nomine atque gloria adaequaretur . Quod si Livius Patavinus rebus Romanis tanto decori atque hinmori fuit, ut homo Gaditanus nullum omnino urbis Frincipis atque Pulcherrimae ornamentum cuin Livio conserri posse existimaverit . quid porro censendum de

aliis summis S praestantii limis viris, qui eloquentiae Seruditionis gloria Livio longe antecelluerunt. aut Ce Ite nihilo , quam ille , inseriores fuerunt, quantum EOS DO- minis atque nobilitatis credendum est rebus Romanis ,

populique Romani majestati adjeciste ρ Non est meum, hoc praesertim loci. Auditores. de magnis atque eX- cellentibus veteris memoriae ingeniis justicare. Attamea scio sDiuili od by GO Ie

276쪽

DECIMA TERTIA. 26 et

scio, acerrimo olim viros judicio, rerumque istarum, quae ad studia humanitatis pertinent, intelligentissimos, Livio illi Patavino in historia Romana Sallustium longe anteposuisset quem etiam Sallustium Thucydidi audactur opposuerunt, ita ut, qua virtute Thucydides pO- tisismum valet, nimirum brevitate , hac eum a Sallu stio victum , superbe nonnulli jactitarent. Scio etiam , sexcentos alios, eximia viros sapientia atque doctrina ,

nomeu Romanum ingenii sui & eruditionis lumine mirifice illustrasse, itaque illustrasse , ut Roma , lux illa

orbis terrarum, litterarum magis & eloquentiae , quam rerum gestarum splendore, genus humanum ad magnam admirationem sui traduxerit. Quis enim non maxime miratus aut Romanorum omnium doctissimum atque eruditulimum M. Terentium Varronem, quem tam mul

ta legisse a)unt, mirum ut fuerit, aliquid ei unquam temporis ad scribendum vaca sse , & tam multa scripsiLse, ut tam multa vix alter quisquam legerit; aut sib-tilem illum de natura disputatorem , magisque Philosophum , quam Poetam , Lucretium , quem tanti fecisse M. Tullius dicitur , ut ejus libros emendaverit; aut ma gistrum praestantissimum atque copiosissimum morum &disciplinae , Senecam Cordubensem ἔ aut praeceptorem illum prudentillimum atque uberrimum ei, ilis doctrinae, ornelium Tacituni , patria Romanum ; aut C. Plinium Veronensem, virum temporum suorum facile docti ilimum , qui naturae totius historiam opere admirabili ac vario accuratissime ac diligentissime descripsis; aut etiam

C. Iulium Caelarem, victorem illum non exterarum

modo gentium , sed etiam ipsius Imperii Romani, ct

Tillimum atque celebratillimum , qui tamen multo celebratior ac Clarior ab eloquentia & eruditione, quam . a victoriis , fuerit, multoque magis ingenio , quam rebus suis maximis, nomen Romanum condecoraverit 3 Quid

in singulis moror, Auditores , excellenti viris ingenio atqui

277쪽

atque eloquentia , qui commentando & scribendo plus nobilitatis & gloriae nomini Romano , quam duces &imperatores sortissimi Romanorum agendo , Pepererunt quando omnium instar esse possunt , qui duo inter Omnes mortales omni ingenii dc eruditionis atque doctrianae laude maxime excelluerunt, M. Tullius dc Viro Ilus. Quem enim mihi inter omnes Graecos 3c Lati nos Poetas parem dederis Virgilio p qui omnem Poeti cae gloriam , qua Graeci maxime propter Homerum dc Hesiodum 8c Theocritum. aliosque optimos Poetarum circumguebant, videtur mihi unus ad Romanos

derivasse. Vel quem mihi de omnibus 8c Graecis & L, tinis oratoribus parem protuleris Marco Tullia . qui Demosthenis ita eloquentiam expressit, ut Platonis si. mul sapientiam perfecte adaequaverit ' Vere tu olim . at Caesar, de Marco Tullio, eum, quod Latine lo. quendi copiam in urbe Roma iuvenisset atque illustracset. bene de nomine ac dignitate populi Romani meri. tum fuisse. Quam plane splendidam atque magnificam Narci Tullii laudem cur non aequo nos jure cum Ut

gilio, Poeta maxime divino , communicemus' ut utramque illum , dc Oratorem de Poetam , de populi Romani nomine dc dignitate optime promeritos praedic mus , eo quia , quo uno Romani a victis Graecis vincebantur. id Tullius de Virgilius, in suo quisque

scribendi genere , aut Graecis eripuerunt, aut certe Romanis cum Graecis communicarunt ι itaque plasilli dignitatis populo Romano , quam omnes summi imperatores, propter victorias de hostibus reportatas . attulerunt. Ο immortalem hanc gloriam, dignitatem. O nobilitatem litterarum i O ceteros illos Oratores Romanos i ta delicias illas Poetarum Romanorum i O Lycea , O Academias, o tot summos Philosophos Romanorum I O leges illas Romanas , quae sapientia atquaauctoIitate vitae sunt omnia scita, ac decreta PhIlosopho Digiti rod by Corale

278쪽

DECIMA TERTIA. 16I

phorum longissime superasse i Ο jurisconsultos illos Rci

manos . summa viros sapientia& eloquentia i o Mutium Scaevolam I O Antistium Labeonem l o Λtteium

Capitonem l o Masurium Sabinum i o Aemilium Paulistum Papinianum , tutissimum illud & certissimum a sylum iuris Romanil O etiam de Medicis Cornelium

Celsum , magna virum doctrina , adeo ut Hippocratem eum Romanum vocaverintl o Roma, Roma, tandem illa Christiana, quanto tete major atque nobilior, Roma , a gloria atque nobilitate ingeniorum Christianorum 1 quanto plus tibi laudis, atque ornamenti a Gregorio itilo Magno , atque ab Ambrosio, Pontifice Mediolanen. si, utroque cive tuo, Priori etiam Pontifice I quam te,

Roma Christiana, scriptis suis & Clemens Pontifex, &Minutius Felix orator, & Boethius illustrarunti Ap ge eos, qui illustrium Clarorumque virorum nobilitatem nobilitate duntaxat & gloria patriae metiuntur. Nam , ne Roma quidem patria. ideo dom & sapientes viri a patria nobiliores . Neque tu mihi objicias Themistoclem , summum Graeciae virum ac faciIe pria cipem e quem ferunt Seriphio cuidam , quum ille dixisset, non eum sua, sed patriae glaria , splendorem esse assecutum , in jurgio respondisser nec hercule ego, si Seriphius e siem; nec tu, si Atheniensis , clarus unis quam ac nobilis suis Ies. Quasi vero ignobilitas patriae homini quidquam ossiceret atque obitaret ad nobilitatem claritatemque nominis consequendam. Atque ita sane esto , si ita vis, Themistocles. Ignobilis plane sit, per me licet, atque obscurus , qui patria eii Seriphio, insula exigua admodum atque ignobilia sed, nisi accesso

Tint ornamenta virtutis aut doctrinae. Nam ne Athenis quidem, hoc est, in urbe nobilissima, natus . in CIarum unquam ac nobilem virum , Themist les . evasisses , nisi virtute ceteris praestitisses. Quod si ornamenta illa adlucrint, quid tandem , quocunque quis loco natus sit.

279쪽

desuerit ei ad gloriam atque nobilitatem p Testor ego summa olim viros sapientia, atque a doctrina celebratissimos , qui quum vel humili atque obscuro loco.na ti essent, vel parva atque igni bilia oppida incoluissent: tamen, quod aliis dedecori ac probro ducebatur. ignobilitas nimirum & obscuritas patriae, id ipsum illis in nobilitatem celebritatemque nominis redundavit . quod patrias nimirum suas, suosque lares atque incunabula nomine illi suo illustravissent. Scytha fuit Anachai sis . At quanto Seb thiae decori atque ornamento . Cum Scythico illo suo tegmine , Anacharsis i quem si Seythia philosorhum minime genuisset, sapientiae ea nunquam nomine commendata a veteribus suisset. Eleates fuit Ze nO. At quantum Eleae, Lucanorum oppido. nobilitatis & gloriae ingenii sui subtilitate Zeno ille Eleates com Parasit i Stagirita Aristoteles fuit, oppido tenui & odis uro Macedoniae. At quid Stagiris propter Aristotelem celebratius p Aristotelem, inquam . maximum illum, secundum Platonem Philosophorum et qui non Stagira modo patriam nominis sui clat ita te exornaverit Ised etiam Athenarum gloriam ingenii sui ae doctrinaest lentiore, non minus, quam Plato iple Atheniensis auxerit atque amplificaverit. Thrax fuit Democlitus , Thrax Pi Otagoias, utcrque Abderis patria, unde & iplis appellatio Abdelitis. At quantum Thiaciae splendolis& glosiae Democritus, Philolopnus ille sapiemissimus,

S a i eiror eius Protagoias, impellive iunt i de quibus Democritus tam clato excelsoque animo fuisse dicitur , ut ne venetit quidem AllienaS, ut ne glOtiam , quam ipse dat et icco . in quo ucria rerur, a celenerrima illa urite aucus ait idum vulte videretur. Eiesius Tiae ΗΛr1stiis fuit, Sasino quoque Eretia ι oppido quidem ii in Iula Lest o satis io ita ἰle claro ab ubeitate , Rrtuita- e agrorum , at o quanta eodem clasiori atque notiori Proi ter 'Inechnialium illum es inum. ἐχ illam a Caris

280쪽

DECIMA TERTIA. 26s

minum suavitate decimam veli rei Musarum , Sapphonem Poetria mi Quis Samum , tametsi clarissimam olim illam& nobilissimam , tamen quis nunc Samum nominaret , nisi, ut nihil loquar de Samio Aristarcho , natus in ea fuisset Pythagoras ille Samius, a quo nomen ipsum Philosophiae δ Quis nunc Teon , urbem Ioniae , nisi in re vulgi, freqilentique hominum sermone vigeret Anacreon Tejus p Quis Prienen , urbem & ipsam Ioniae , Bisi eam urbem, patriam suam , claram & illustrem ad mendiriam posteritatis reddidi isset sapiens ille Bias Prienensis p Quis Nyssam . urbem Cappadociae, nisi famae etiam nunc celebritate floreret Gregorius Nyssenus Quis Phalerum, pagum quondam Atticae, nisi in lucem ibi editus fuisset Demetrius Phalereus p Quis Ceon,

insulam Aegaei, nisi maxime celebrem ac memorabilem eam fecisset inventor ille artis memoriae Simonides Ce-jus p Quis Coon , nisi eam insulam ortu ac domicilio suo prae ceteris plerisque insulis nobilitasset parens ille mediolaae Hippocrates Cous p Quid de pleritque aliis

urbibus, atque adeo locis, aliquanto nunc obscuriori-hus atque ignobilioribus, quae tamen doctrinae doctissimorumque hominum benefacto , clarissimum atque ampli irinum apud posteros nomen obtinuerunt 3 Quem enim nunc vestrum . Auditotes, Stridonis nomen Praetereat, oppidi jam pridem eversi , planeque nunc ignoti , n Isi nominis ei famam ac celebritatem Hieronymus Sti idonensis dedisset ρ Quem fugiat I agaste , municipium quondam Numidiae , nunc penitus olscurum , nili pater ille Theologorum . Augustinus Tagastensis ortu illud tuo illustral sit ρ Quis jam Uald iam ignoret ,

quam vulgo notam atque percelebrem Rcit Artemido rus Daldianus Z Quis jam ne iciat Nariangum , Oppidulum illud Cappadociae, quo tamen nullum Omnino OPPidum clarius atque celebrius . propter Gregcrium Naeianzenum p aut quis tandem Ascram, OPPidum te-

SEARCH

MENU NAVIGATION