Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

326 ORATIO

sanarum maxima atque amplissima erat, Liburnum , portum nunc Pisarum Celeberrimum, neque Etruriae modo , sed etiam totius Italiae, nobilissimum , praetermisisse. Atque equidem fatendum est, tot illa ac tanta decora atque ornamenta Pisarum , quot ac quantis recensendis nostra vix par esse potuit oratio, nosmet longe a nobis distraxisse, mentemque alio nostram avo acie; nec vero in tanta illa & tam immensa Pisanarum

laudum multitudine quidquam facilius fieri potuisse ,

quam ut unius alicujus earum quis laudum oblivisceretur. Quis enim laudes Pisarum universas enumeraverit, quae una urbs complexa in se suisse videtur omnes lau

des Etruriae 8 At enim ea est gloria ac dignitas & urbis & portus Liburnensis , ut Liburnum non in ceteras urbis Pisanae laudes quadam veluti coacervatione Conia geri ; sed ipsum per se celebrari, propriamque a me quali suo jure laudationem repetere dubuerit. Ergo , quod ad Etruriam , Pisasque persecte collaudandas restare unum videbatur , orationem Panegyricam , qualem jamdudum debebamus, damus nos hodie ac dedicamus Liburno. Aequum est, Auditores, ut, quemadmodum Pisanas antea a me laudes accepistis, ita me nunC in tanta omnium doctrinarum luce ad sapientiae Pisanae

gloriam de Libitinensibus laudibus dillerentem benigne

attenteque audiatis.

Nam qui civitati nunc Liburnensi novitatem objicit , nae ille vehementer sallitur , atque ille etiam tota longissime ratione aberrat. Quid enim in primis dicam de antiquitate, atque adeo de nobilitate Liburni ρ quod apud homines eruditos in confessb est, Labronis quondam nomine appellatum. Unde etiam metito probari posse videatur, quod viri plerique docti valde a firmant,

detorto , ut fieri plerumque tolet , vocabulo , nomen postea factum esse Liburno. Nec enim plane videtur ,

quod alii prodiderunt, Liburnum id nominis ab Arno

342쪽

DECIMA SEXTA. 327

flumine, a cujus longius ostio abest , accepi iser ut neque unum aliquem vestrum , Auditores , inducturum ecse animum arbitror, ut, quod in fabellis Annianis peta vulgatum est, sibi persuadeat, vocitatum esse olim Ligurnum a Ligure conditore, filio Phaetontis . Fuit quidem, scio , sollemni in more veterum Positum , Oririgines suas consecrare , urbiumque suarum primordia , quo ea augustiora atque sanctiora facerent, ad deos, vel heroes auctores ac principes referre. Sed quid tu mihi Liburni gloriam in tot ac tantis veris ejus laudibus ab origine aliqua ejus fabulosa ac commentitia aucupere pCujus quidem nomen adeo celebre atque illustre evasin se ferunt, Graeci ut nonnulli scriptores appellationem inde navium Liburnarum aliquando arcessiverint . Et fallebatur me hercule hac in re, quam qui maxime, Zo- simus, scriptor historiarum Graecus: quippe quum in ter homines vel leviter eruditos nemo quisquam igia ret , Liburnicas naves a Liburnis Illyricis, qui eas primi naves celeritate ac levitate mirabili excogitarunt , ita se i sie nominatas. Attamen quis non inde etiam vestrum perspiciat, magnam olim de Liburno Etruscosamam in Graecas late atque in alias nationes emanaiast y Neque vero frustra credendum est, Cosmum Tertium Mediceum , Magnum Ducem Etruriae, virum multo sapientissimum atque prudentissimum, nobilitatis avitae Liburnensis tum aliunde argumenta, tum etiam

ex splendore & vetustate clarissimae gloriosaeque in Primis originis repetivisse atque confirmasse . Dicere hie ego si velim laudes navales Etruscorum , non ne laudes simul etiam dixero Liburni, quem olim portum Etrusci situ opportunissimum ad maritimas in quamcunque Partem expeditiones habuerunt ρ Sed antequam mare hoc immensum laudum Liburnensium ingrediar, s nite, me, Auditores, errorem quendam illorum depellere , qui portum quondam Pisanum cum portu Liburno sa-

343쪽

iis inscite atque imperite confuderunt. Nolite hic eris rare . homines pereruditi . Per studiosique antiquitatis .

Portus hodiernus, idemque gloriosissimus Pisarum quis enim neget Liburnum : quo facilis est ac lenis perfossam ab ipsa urbe Pisana, qualis ab urbe Alcxandria

sui sie olim Canobum dicitur, ad centum Sc viginti stadia navigatio. Non ita antiquitus fuit, Auditores. Noa ita, ut recentiori, antiquiori etiam me molia Pisae Li-hurno, tanquam Portui suo , navalium unquam usum atque Commoditatem attulerunt. Potius vester, Pt Iani,

qui Pilanus a vobis dictus est, longe alius antiquilli mis temporibus suit. Fuerat plane portus ille vester . Pisani. urbi vestrae multo propinquior, ad ostium fluminis Arni, emporium sinus Pliani percelebre . atque oppido ditillimum: ubi & villa , quae vocata fuit Tri-

turrita r quo nemo unus appulius olim traditur, quinoc portus commoditate mirabili, & summa rerum Gmnium copia atque a fila tia magnopere obstupuerit .

Eo siquis navibus veniret , venire atque appelli Pisas ;& , si ex eo portu solveret, solvere is aut conscendere Pisis dicebatur. Quippe junctus sere ille erat po I tu S ipsa urbe Pisarum, certe, si terrestri quis itinere proficisceretur, multo propior Pisas. Contra vero , Auditores , veteribus suit, Labronem navigare, aut Labr ne conscendere . Non fuit id profecto navigare Pisas , aut Pisis solvere . ideo quod nimirum portus ille La-hronis longius a portu Pisano, atque adeo a Pilarum urbe, ad quindecim sere passuum militi, distabat. Sed neque idem , qui nunc est . fuit olim situs urbis vestrae , Pisani. Non urbem tum vestram Arnus amnis mediam intersecabat . Erant tum Pisae inter amnes duos, quibus eae veluti cingebantur , Auserem & Arnum . Non recta tum Aufer alveo & nomine suo in

mare ferebatur, neque in mare, ut nunc , octo& quadraginta ab Arni ostio stadiis, exibat. Hi ad Pisas a

mnes

344쪽

DECIMA SEXTA. 329

mnes inter se confluebant; jamque ibi Auser , totus in Arnum essulas , amisio nomine suo, in Arni nomen transbat; jamque ibi Arnus, suis & Auseris simul a quis auctior atque superbior, magna vi & concitatione undarum , inde a Pisis in mare paullo amplius duobus patitium millibus erumpebat. Eo tum spatio mare ab urbe Pisarum recedebat. Ibi igitur ad ostium Arni primitus fuit portus nobilissimus & vetustissimus Pisanus . Quod quis in dubium revocet in historia Romana, aut

in Romanorum , Graecorumque scriptorum Commenistariis paullo eruditior 3 Nam quod in consuetudine veterum fuit dicere , Pisas navigare, Pisas appelli , Pisas Classe, aut navibus venire, id ipsum aperte declarat , Proximum tunc urbi Pisanae, atque adeo ad fluminis Arni ostium, portum Pisanum exstitisse. Quae de antiquissimo situ portus Pisani quum tam certa, quam quae, maXime, esse videantur, neminem quemquam vestrum

Velim ego , Auditores, de antiquissimo illo portu Pisano idem judicium serre, quod de recentiori quando horum locorum facies longissimo annorum cursu ita tota immutata est, ut, siquis forte veterum ab inferis ad superos rediret, neque Pisas, neque Aulerem , neque ostium Arni, neque portum Pisanum, neque ipsa etiam portus Pisani vestigia esset facile agniturus. Non enim jam Pisas urbem , ut prius , inter Confluentes positam , sed Arno flumine divisam, neque Ausorem , mnem , ut prius, in Arnum influentem , sed alio ad mare proprio alveo derivatum, neque Arni ostium, ut Prius, urbi Pisana e proximum, sed . reducto inde mari, longius remotum , intueretur; ille denique, quum PQrtum Pisanum ad Arni ostium , ubi prius erat, nullum deprehenderet, alibi eum postea, vel in sinibus Liburnensibus, ubi scilicet eum sibi postea portum Pisani

Paravissent, quaerere cogeretur . Ac novus quidem Por

345쪽

33o ORATIO

deinceps temporibus multo celebratior, unde Pisani arisma nominisque late sui gloriam per Europam , Asiamque & Africam circumtulerunt: quem etiam Portum narrant superiori memoria captum a Genuensibus nicis, & , necui unquam commodo esse posset Pisanis, nerariis navibus Caemento calceque onustis, ibique demersis, oppletum atque obstructum . Sed non est hujus

loci, ubi Labronis , seu Liburni, antiquitas agitur, de situ portus Pisaut recentioris prope a Liburno, longius disputare. Ergo quum portus ille Labronis , qui est ipse portus Liburni, temporibus Romanis. suo se nomine a portu plane Pisano discerneret atque distingueret. suoque se splendore assereret ac tueretur, quis jam

novitatis notam objectare audeat Liburno, & non ceriato sibi potius persuadeat, quod est multo verisimilius , atque ad historiae fidem probabilius, quo tempore Etrusci imperio maris potiebantur , & 'maria & terras

Etrusco undique nomine replebant , portum quoque Labronis re navali plurimum valuisse, atque in gloriae maritimae Partem Cum Ceteris Etruriae populis venisese p Verum haec ista multo sunt antiquiora , quam ut in ea longius mihi ac diligentius inquirendum esse Censeam : quae propter vetustatem obsolevisse dudum videntur. Neque enim negari potest, clarum illud prius atque illustre nomen Labronis, longissima hominum oblivione , temporumque postea injuria obscuratum ac Paene obrutum , ita tandem desecisse , ut , mira & r rum & temporum mutatione consecuta , Posteaquam res Etruriae, quae veluti in tenebris diutissime jacuerant , ad meliorem sortunam surrexerunt, non jam Li hurnum ad pristinum splendorem revixisse; sed , tanquam si nullum antea hisquam exstitisset, de novo Prorsus exortum suisse videatur. Nam quam varia etiam tunc fortuna Liburnenses exercuerit, quid attinet dicere Θ quum Etrusca supellorum temporum liistoria Palam

346쪽

DECIMA SEXT A. 33 et

iam testetur, Liburnum, portumque simul, quem vo- earunt , Pisanum , in Gallorum etiam , mox Florenti norum , Potestatem atque ditionem pervenisse. Quod si ita novum Liburnum arbitratu nostro Ponimus, quale utique non fuit, ut antiquioribus illis temporibus ,

aut omnino nullum , aut certe Perquam obscurum &ignobile fuerit, putabimus ne, hac ipsa ratione aliquid nos gloriae & dignitatis civitati Liburnensi esse unquam

detracturos p Minime omnium . Immo vero tantum ata est , ut ex hac ista novitate, siqua tamen ea unquam fuit, civitatis Liburnensis laudes ullo modo imminutae, aut obscuratae censeri possint, ut inde Potius nova mihi atque uberior earum laudum materia suboriatur. Sic enim tandem de Liburno cogitatote, Auditores , tanquam de hominibus novis, quos egregia aliqua virtus, ac fortuna supra antiquam nobilitatem erexit, civitatem hanc novam , si novam forte vultis , Liburnensem eo jam magnitudinis ac potentiae & felicitatis vel intrahreve tempus adspirasse, ut maximas quasque atque antiquissimas & opulentissimas civitates vel superaverit , vel certe exaequaverit. Et quid est, quaeso, quod nonnulli temere ajunt, nova haec civitas Liburnensis p Quasi scilicet ulla esse possit in orbe terrarum civitas tam Nobilis atque antiqua, omniumque gentium historiis &constanti temporum fama ita celebratR., ut ea nunquam antea nova exstiterit . Soleo ego saepe oculos per omnes longe lateque terras circumfer . Soleo etiam mente Praeteritorum temporum longissima spatia in annalibus atque in generis humani historia respicere, &hominum memoriam ultimam repetere. Regna & Imperia & nationes maximae , & populi tum Graeci, tum Barbari fere innumerabiles, & civitates amplissimae a que florentissimae in oculos ultro meos atque in mentem incurrunt. Maxima & nobilissma quaeque jam inde ab orbe condito ad nostram usque memoriam vide- Tt a re

347쪽

332 ORATIO

re licet jam mihi, a parvis tenuibusque initiis per quosdam paullatim veluti gradus ad tanta illa rerum incrementa, tantamque magnitudinem excrevisse . Quid hie Commemorem, quae vestrum cuique maxime in promptu sunt, atque obvia 3 quid reginam urbium Romam pquid aemulam illam Romae Carthaginem p quid imperium Poenorum ρ quid Romanorum 8 antequam ea nimirum imperia adolescerent atque corroborarentur. Quid translatitia illa, hominumque sermonibus trita totius e-Xempla antiquitatis p quae utique exempla, quasi digiato ad fontes intento, aperte commonstrant, civitvibus saepe & rebvspublicis maximis atque potentissimis exigua atque obscura etiam principia exstitisse. Sed antiquiora illa omitto. Venio, quo mea festinat oratio , ad exempla duo multo recentiora, eaque i a re nostra longe omnium clarissima, atque ad res Liburnenses illustrandas prae ceteris accommodata arque ΟPPOrtuna.

Quid enim clarius ac nobilius Venetiis p quid notius atque celebrius Amsterodamo p atqui eae duae in primis sunt urbes maritimae , quibuscum Liburnum & oppo tunitate loei, & multitudine navium , & peregrinarum

Omnis generis mercium varietate , & omnium rerum

affluentia , & divitiarum copia , & publicarum Privatarumque aedium splendore,& civilis vitae cultu , Omnibus denique rebus laudandis, merito comparandum et se videatur. Quibus tamen olim urbibus quis nesciat , Pariter atque nunc Liburno, objectam aliqu1ndo fuisse novitatem p An vero, si utriusque illius urbis tum Primordia , cum earum fundamenta urbium Ponebantur , praesentes adspexiliemus, suspicati unquam essemus, tam tenui parvoque initio, eo illas tandem tempore Proincessit ras, ut altera mari longe lateque Adriatico dominaretur, altera emporium totius terrarum orbis Cel

bcrrimum atque locupletissimum ferct y Videre erat , Auditores, urbe Aquileja excita, populos Adriae finiati

348쪽

DECIMAS EX TA. 333

timos, Hunnorum metu , e sedibus semet suis praecipites proripere , pavoreque consternatos , Tecessum , quo se abderent, quaerere, &, quando locus ab hoste tutior , quo se Teciperent, non erat, in parvas insulas quam plurimas , quas stagnantes ad littus aquae maris modico inter se spatio discretas reliquerant, tumultuaria manu transire , &, quam quisque sibi poterat, domum exaedificare , & insulas inter se conjungere , &, palis in terra sub aqua defixis , urbem superstruere. Haec Venetiarum aedificatio: quae etiam multitudinis numero Venetiae sunt appellatae, quod ex insulis amplius sexaginta, tanquam ex parvis quibusdam urbibus,

in unam urbem maXimam Coaluerint , quae nimirum

urbs ab his initiis prosecta, in tantam magnitudinem excrevit, ut nulli prorsus maximarum urbium secunda esse videatur. locumque inde fabulae illi Poetarum dederit, eam deos urbem, non homines, posui illa; certe quidem eam homines in maximis mundi miraculis numeraverint. Quid Amsterodamum , Batavorum uribem , ipsa in quoque maximam atque potentissimam pCernere erat, Pagum piscatorum ignobilem in urbem Paullatim , eamque palis superstructarn, mirifice assura gere : quae tamen urhs brevi eo & magnitudinis &magnificentiae & opulentiae & splendoris evasit , ut &ipla in miraculis mundi habita fuerit, ct nobilissimas

quasdam atque amplissimas totius terrarum orbis civitates longo post se intervallo quadamtenus reliquerit . Haec, Auditores, utriusque tandem illius urbis fortuna et quam utramque urbem , tanquam in expressa quadam veluti imagine . videor ipse mihi in oppido ac portu Liburnensi palam intueri. Nam , sive Liburnum , quum gloria olim & dignitate, stantibus rebus Roma.nis floruisset, a pristino illo & antiqnissimo gloriae ac dignitatis statu postea defecerit, quod ego omnino sentio , sive , quod plerique nune omnes opinantur, Liburnum

349쪽

334 ORATIO

num in tenebris atque obscuritate oblivionis antea pe. nitus latuerit; certe quidem, Posteaquam ex tenebris superiorumque temporum flentio in lucem Italiae, atque adeo orbis terrarum emersit, novae fortunae suae

Principia, Venetiarum atque Amsterodami instar, Li hurnum habuit tenuiora: ex quibus tandem principiis

ita sese tandem extulit ac confirmavit , ut utriusque tandem illius urbis magnitudinem simul & felicitatem complexum suisse videatur. Quid enim nunc aliud , quid tandem, per Deum immortalem, aliud , urbs ista Liaburnensis, quam utraque illa urbs & Veneta & Amst TOdamen sis , utraque , inquam , illa urbs & pulcherrima ,& nobilissima, & opulentissima in unam simul civitatem Liburnensem contracta atque collecta, ut quod in una quaque Illarum ornamenti inest ac laudis , id in se totum una haec civitas Liburnensis includat atque comprehendat 3 Age vero, quam uber hic & copiosa, ac Propemodum infinita seges mihi ac materia nascitur laudum Liburnensium t quas in Iaudes si mea se diffina

dat atque explicet oratio , nullum jam exitum inveniat. Nam cum Liburnum, portum Etruriae munitissimum ac celeberrimum dico, cum Liburnum , urbem egregie conditam , duplici portu clausam, sex arcibus, aliisque atque aliis undique propugnaculis defensam celebro , cum Liburnum, omnium nationum atque gentium receptaculum tutissimum , & navium plenissimum,& mercaturis faciendis commodissimum, & omni hominum genere frequentistimum describo , cum Libum num . commune Orbis terrarum emporium appello , cum Liburnum a mercium simul multitudine & varietate , ab armamentariorum copia , ab ornatu aedium ,

a splendore civium , ab opibus, & divitiis ; ab omni

laude extollo, cum denique insignia quaeque atque Ornamenta Liburni oratione mea sngulatim persequor, nolim , putetis , Auditores , qualescunque me laudes de

350쪽

Liburno praedicare; sed eas quidem laudes, quibus ego nullas ne cogitatione quidem majores unquam assequi possim . Ac spectaculum quidem ex aIto & portus &urbis Liburnensis, quam illud magnificum i quam theatrale , quamque ad hominum admirationem excitandam accommodatum l ubi sese navigantibus in conspectum statim dant longeque ostentant turres ingentes duae, in ipso mari iactis molibus topere mirifico extructae , ac veluti pelago objectae , non ad praesidium , & munitionem modo, sed etiam ad ornamentum Liburni r quarum etiam turrium altera, ad exemplum Phari Alexandrinae , Pharus & ipsa Liburnensis est appellata, quod pariter atque illa olim Alexandrina , accensis noctu ta- cibus , navibus ad longissimum intervallum praeluceat. Ipsa autem urbs spectatu quam digna, adspectu quam pulchra i quae Venetiarum ita pulchritudinem repraesentat, ut novarum quoque Venetiarum appellationem si hi merito vindicaverit i ubi & canales structiles elegantissmi, & pontes lapidei pulcherrimi, & viae latis simae, optimoque inter se ordine dispositae , aliae aliter , aliae etiam in quincuncem directae, & sora amplissima, & aedes picturis varie ac mirabiliter exornatae , & palatia sumptuosissima atque magnificentissima,&, quod admirationem maxime omnium movet, Opus

in ipso portu , artificio singulari ac prorsus stupendo , factum est aere , Ferdinandus Mediceus , Magnus ille Dux Etruriae, qui muro & Asia Liburnum , post Franckscum Mediceum fratrem , eundemque Magnum Etru .riae Ducem , circumdedit, cujus quidem Ferdinandi propria ac praecipua laus fuit, ut rem navalem Liburnensem ipse in primis restitueret atque instauraret, itaque Tyrrheni maris dominator vulgo haberetur. Qua de caussa ejus ibi stat celeberrimo. in loco statua regalis , in eXcelso posita, prementis veluti pedibus atque calcantis mancipia quatuor , catenis constricta, atque ad Pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION