Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

des suos abjecta. Quod si ego velim portum & urbem

Liburnentem exacte accurateque describere , ejusque urbis pulchritudinem vobis dicendo ante oculoS Ponere ,

idem mihi accidat, necesse est, quod pictori, qua Pulchram faciem. pingere aggressiis exprimere nequeat &eiungere penicillo , quod ipse oculis intuetur e quem vulgo dicere solemus melius facturum fuisse , eam si culis iaciem spectandam reliquisset. Nam ut Liburni a natura & situ & aediliciis pulchritudinem quibuscunque

eloquenIiae coloribus depinxerimus; tamen ejus urbis Pulchritudo multo illa major , multoque admirabilior videbatur, eam siquis postea eum portu urbem oculi Sspectaverit. Iam vero quantae illae orarum & littorum Libui nensium ad omnem delectationem prospectrumque maris amoenitates t quam probe tota illa littora Liburnensia crebris turribus & propugnaculis, non ad Liburni modo , scd etiam universae Etruriae defensonem de securitatem munita i quam diligenter & caute publicae totius Italiae atque adeo Europae saluti a civibus Liburnensibus provisum duobus illis amplissimis atque ad

omnem avertendae luis usurri R. commoditatem OPPOr ruitillimis veluti valetudinariis, quilius non omne modo

Importatae aliunde pestilentiae periculum . sed vel minimam etiam hujus periculi suspicionem longe a se Pro Puli aram Voluerunti Age porro, quam illa iacilis a que e XPedua mercaturae exercendae ratio in portu Li-urnensi l Hic autem sentio , me imprudentem in eam Orationis meae Partem devenisse , quae , si Iurisconsulto Tum quoddam audimus, civitatis Liburnensis luminibus obstruere , hoc est , ejus urbis nobilitati officere non Parum videatur . Quem enim fugiat, quod in scitis ve-tris, Iuris conlulti, positum atque constitutum voluistis, mercaturam derogare nobilitati ξ Sed, quod bona venia vestra dictum sit, Iurisconsulti, minime id omnium U-mverse verum est.; sed tum demum verum, cum tenuis

352쪽

DEC IMAS EX TA. 737

atque exigua cst mercatura. Sin magna illa & copio se , & multa undique at portans, & multis sine vanitate impertiens, sententia Marci Tullii est, non esse mer Caturam admodum vituperandam . Quid , Cicero , non admodum tunc mercaturam vituperandam ρ Immo vero , quod viris olim sapientissmis atque prudentillimis,& recentiori etiam memoria suminis jurisconsultis merito videbatur , & abhinc paucis annis sollemni ac publico pro Liburnensi nobilitate decreto, a Magno illo Duce Cosmo IlI. mirifice prohatum est, magna illa &copiosa mercatura, Propter maximarum rerum usum , plurimasque eius & communes utilitates, novasque etiam necessitudines, quae inde saepe cum maximis gentibus maximisque regibua conjunguntur , est cum primis collaudanda r quam & antiquis temporibus viri nobilissismi & celebratissimi, Solon & Plato & Thales apud Graecos, & Cato Censorius apud Romanos , magna cum laude , citraque ullam dignitatis suae familiarum.

que suarum maculam, extircuerunt; & nunc etiam nobilissmi & elarissimi quique viri inter Venetos & Ge. nuenses & Florentinos honeste & laudate , sine ullaque

imminutione, aut detrimento avitae nohilitatis suae, eXercent . Mercatores autem Liburnienses , homines optimi & honestissimi, pro modestia & sapientia sua, salis habent, eodem plane loco nobilitatem suam duci, quo& Veneta & Genuensis & Florentina nobilitas censitur. Quod si apud hos populos, totius Italiae nobilissimos

atque generosissimos, tantum abest, ut magna illa & copiosa mercatura generis nobilitati aut personarum dignitati ulla ex parte obsit aut Osticiat, ut Potius ad nobilitatem splendoremque nominis multum coni sat , & quo quisque inter eos longius nobilitate excellit , eo mst ille a mercatura celebrior atque laudatior , quanto magis ad nobilitatem nominisque amplitudinem & gloriam apud Liturnenses conferre putanda est , quae tan-V v to

353쪽

ORATIO

to major atque Copiosior apud eos est , negotiatio &m creaturas Nam, Deus hone i quanta vis mercium omnis generis pretiosissimarum ex omnibus terris atque maribus in portum quotidie Liburnensem invehitur , neque solum rebus Europae pacatis , Cum mare est in pace , & libero inter se commercio diversae vel Bar harae gentes utuntur; sed etiam belli tempore, cum, negotiatione impedita , fides mercatorum omnibus sero locis concidit, refertoque praedonum mari, nullus ad perfugium relictus portus videtur l Namque illud proprium est , fuitque semper Liburni , commune esse omnium nationum, quamvis S locis & studiis disjun ctarum , perfugium , idemque quovis tempore quibuLcunque navibus cum mercibus, atque Oneribus, ex quibus clinque oris partibusque ultimis maximeque diversis terrarum , adventantibus, portum tutissimum atque parati irimum praebere. Qua in re fortasse nescias, utrum

magis mirere . an numerum navium atque mercium exoris distinctissimis advectarum, an civium Liburnensium opes, quae tot illis ac tantis mercibus coemendis sunficiant. Unde etiam est, quod reliqua Italia, aliaeque etiam regiones ex portu Liburno , tanquam eX COmmuni quadam orbis terrarum ossicina , rariora quaeque atque pretiosiora, quae frustra alibi terrarum desideres, sta expetant atque exquirant. Quibus civium Liburnensium in Etruriam . atque adeo in Italiam universam, reliquumque terrarum orbem promeritis quum insignia quaeque atque Ornamenta nobilis in primis urbis accesserint, armorum & litterarum gloria, de quibus Paullo post dicam , ordinum & classium civitatis distinctio, patriciorum & plcbis secretio , munerum publicorum atque dignitatum inter cives differentia, cetera nobilitatis indicia atque argumenta , quorum maxime ratio in civitatibus quibuscunque nobilissimis haberi solet, mirabimur ne , tantum haec omnia apud Magnos Etruriae Diuitiaco by COOste

354쪽

D EC IMAS EX TA. 339

riae Duces valuisse, ut in iis permagnum ad veram civitatis Liburnensis nobilitatem momentum collocandum , indeque eam sibi civitatem, nobili ilimarum quarumque urbium instar, omnibus honoribus atque titulis ornandam atque augendam esse judicaverit Θ Neque vero cum Magni Etruriae Duces nobilitati Liburnensi suffragati maxime sunt, fuit illa per eos nobilitatis apud Liburnenses veluti creatio , quasi non etiam antea Liburnenses nobilitate inter Etruscos praestitissent; s ed fuit illa certe antiquae nobilitatis Liburnensis quaedam veluti declaratio S confirmatio , quum quam sibi jam inde a vetusta origine nobilitatem Liburnenses virtute clarisque factis pepererant, Magni illi Duces ratam ac firmam ha buissent. Cito te prae ceteris, qui Ceteris Mediceis heroibus sapientia longe & virtute antecedere visus es , Cito te, temporum tuorum multo prudentissime, Cosme Tertie Medicee, cujus ea fuit de Liburno , ct tam praeclara, existimatio, ejus ut civitatis nobili ratem cum IIobilitii mis quibusque & antiquisiirnis Etruriae tuae urbibus exaequandam duxeris, &, qui optimo cuique nobilistimo viro tota Etruria honoris & dignitatis aditus semper patuit, hunc eundem aditum nobilii limis quibusque civibus Liburnensibus, qui amplissimo eius urbis Vexillarii magistratu functi fuissent, Peraeque patere volueris, adeo ut per leges jam ac scita tua , CCC- me Tertie, nobilissimo cuique Liburnensi civi, qui urabis suae Vexillarium egerit, fas sit ac liceat O .dinis tui equestrem dignitatem , tanquam jure avitae nobilitatis sibi debitam, exposcere, &, qui altissimus apud nos

gradus est verae praeclaraeque nobilitatis , vcluti suam, repetere. Quod s natalibus unum aliquem restituere , Principis est ac regiae & impuratoriae auctoritatis, si ii Vere ac proprie nobiles, quos Rex, quos Princeps , quos Imperator nobiles s cit, si ea demum vera , ac germana , & genuina , dc eximia no ilitas est, quae a sum-

355쪽

mo Principis jure, veluti a fonte legitimo ac suo, de rivatur , quod prudentissmis Iurisconsultorum responsis atque decretis sancitum est . quid ei vitati tandem Libur nensi deesse existimaudum est ad summam & excellentem

nobilitatem , quae non ex se modo Civitas , atque ex

civium suorum splendore nobilitata est; sed etiam ex singulari Magnorum Etruriae Ducum commendatione , gra xiis maque auctoritate ρ Et quisquam mirabitur, tantum nominis atque celebritatis Liburnum toti Etruriae attulisse, ut ipsa jam provincia Etruria, ipsa, inquam, celet, ratistima ubique S laudatissima Etruria , nomen se. re suum apud exteras & remotissimas nationes amisisse, Liburnique nomine commutasse videatur p Nam & qui Provinciae longe lateque Etruriae Magnus Dux dominatur, non jam Etruriae, sed Liburni Dominus, apud Barbaras vulgo ultimasque gentes vocitatur , eo quod hoc ipsum nomen Liburni ubicunque terrarum atque locorum multo celebrius ac divulgatius sit , quam n men Etruriae, unoque illo Liburni nomine , tanquam Partis omnium optimae atque praestantiis mae, tota regio Etrusca significetur. Ac prosecto si urbem ego POrtumque Liburnensem cum reliqua universa Etruria diligenter Contulero, unum ausim Liburnum toti reliquae Etruriae , duodecimque illis Etruriae populis , quibus eluti ex partibus magnitudo Etrusca coalescebat, longe ante Ponere . Etruriae nos scimus permagnas hodieque esse & olim laudes suillet quas ut ego laudes saepe alias ex hoc iplo loco diligenter vobis exponere at

que eXplicare conatus sim , tamen eas nunquam Verbis

allequi & adaequare potuerim . O heatam. O felicem, O sortunatam Etruriam i quae ipsa per se regio suih-cere sibi ad omnem selicitatem videtur . & fertilitate

agrorum , & multitudine ac varietate omnium earum rerum , quae tum ad vitae humanae usum sunt , tum

d hominum voluptatem, ceteris iacile totius Italiae

356쪽

DECIMAS EX TA

regionibus antec*llit. Laudes has Etruriae maximas ataque amplissimas quis non palam ultroque praedicet a fateatur ρ & tamen quantulae eae sunt , si ad laudes umquam Liburnenses comparantur 1 Etruriae tandem sui sunt fines ; nulli fines Liburno , nisi quibus orbis terrarum finitur. Etruria non nisi Etruriae est, Liburinum est totius terrarum orbis; immo & orbis universus est Liburni. Patria est Etruria Etruscorum ; Liburnum , generis humani. Itaque Etruria bene fietum hoc debet Liburno , quod sibi jam undique patet totus te rarum orbis , & quae provinciae amplissimae sunt or-

his terrarum , & Britannia, & Gallia , & Hispania , &Sicilia, & Africa, & Aegyptus, & Arabia, & Asia ,& India , ceterae denique orbis terrarum regione S ma ximae & opulentillimae, provinciae jam suae censeri postlint, unde tanta res copia atque ubertate in Etruriam importantur. Atque hae sere Liburni laudes a memcatura . Quid deinde de laudibus bellicis p quid de reaigionis Christianae promovendae dilatandaeque studio apud Liburnenses p Nolite enim existimare, Auditores,

cives Liburnenses tantas illas opes suas, quas eX me caturis faciendis compararunt, ut solet alibi mercatorum genus molle plerunque esse ac deliciosum , ad luxum atque ad voluptates retulisse . Immo vero nulli

hodie Etruitae populi bellicosiores, atque ad expeditiones maritimas promptiorcs & alacriores, quam L Lhurnenses . Ea demum, post portum illum Pisanum clausum atque obstructum , rei militaris ac navalis gloria ad urbem portumque Liburnentem transvit. Itaque divino consilio factum videtur, ut Magni ii Etruriae Duces Medicet, de quibus paullo ante memineram , pro sapientia & prudentia sua & regendarum atque administrandarum civitatum scientia, Liburnum eκ 'mni Etruria potissimum elegerint , non munimentummodo, & praesidium validissimum Etruriae; sed etiam

357쪽

3 1 ORATIO

perfugium tutissimum atque expeditissimum , quo se vel cx ultima barbarie, non tantum ex Graecia, homines, neque mercimonii solum, 1ed etiam Christianae religionis exercendae causa , undique reciperent; atque unde etiam triremes, & Liburnicae, aliaeque naves Liburnentes , optime instructae atque ornatae, lectissima militum manu, in Christiani nominis hostes excurrerent,& mare in primis Tyrrhenum , deinde alia etiam maria , libera ab immanissimis praedonibus redderent . &magnum Captivorum Christianorum numerum eX jugo servitutis barbaricae eriperent, rei denique Chrisianae quoquoversus dilatandae atque amplificandae pro viri-hus inservirent. Etenim, quae laus inter omnes Etrum riae populos propria olim fuerat Pisanorum, mercaturam simul & militiam ita exercere, itaque quaestui &rebus simul bellicis studera , ut tamen ex negotiatione non quaestum suum , neque ex re militari maritimisque expeditionibus dominationem suam ; sed ex utrisque simul & belli & paeis artibus rei Christianae incrementa , & reipublicae Christianae salutem & dignitatem quaererent ; utraque haec tandem laus communicata Cum

Liburnensibus videtur , ut ii etiam & negotiationis &militiae studia , quam qui maxime consectentur , & fructus eκ mei Catura uberrimos atque amplissimos Percipiant , & clarissimas ex navalibus expeditionibus de impiis barbatisque hominibus subinde victorias reportent;& tamen uni ac soli religioni Christianae lucrentur, etiaque soli religioni militent, quaestuique suos & victorias

navales ad eam unam religionem cohonestandam atque augendam convertant . Quem tandem sibi fructum. qua industilae , qua virtutis suae, maximum atque honestissimum cives semper Liburncilies Proposuerunt . inoe X r

ligionis studio ubi tota Etruria res Chri iliana atque Orthodoxa nolentior, quam Liburni 3 ubi Christianae pietatis o Lficia cultiora atque frequentiora , quam Liburni ' ubi

358쪽

DECIMA SEXTA. 3 3

reverentia atque observantia in res divinas sanctior, atque religiosior, quam Liburni ubi denique in conspectu sere omnium populorum totiusque terrarum orbis virtutum Christianarum exempla clariora atque illustrio. ra, quam Liburni y ut ego jam minime omnium v rear exteris quibuscunque, seu Graecis, seu Barbaris , seu Romanis ac Latinis nationibus, quae ex omnibus terris eo frequentissimae confluunt, & virtutis & religionis Etruscae exemplar persectum atque germanum Liburnum proponere. Quod si verae sinceraeque in Deum religionis certa veluti tessera semper apud Christianos habita fuit eximia pietas ac veneratio erga Matrem Dei, quis in hoc etiam pietatis & venerationis studio Liburnenses antei verit 3 quorum prae ceteris Etruscis tam insignia & singularia in Virginem Matrem studia fuisse seruntur, ut & ipsa Mater Dei pignus &argumentum amoris & patrocinii sui exstare apud Li-hurnenses imaginem suam voluerit, eo divinitus ex Euboea importatam. Ac stat quidem ei templum in rupe prope a Liburno, magnificum & augustum , maximoque populorum omnium concursu sane religiosum adeo ut, quum toto orbe Christiano complures Virginis Matris imagines omni cultu & honore assiciantur ;tamen post Virginem Lauretanam ., maxime omnium celebretur Liburnensis . Et quis Virginis Matris enumeret & vetera recentia in Liburnenses beneficia ξ cujus pra*sentem opem & olim experti sunt , cum Maximilianus Imperator oppidi oppugnatione desistere divinitus coactus est, & nunc etiam quotidie in tot ac tantis & terraemotuum , & pestilentiarum , & bellorum periculis experiuntur. Quid jam dicam de studiis litterarum & sapientiae apud Liburnenses Z Quid jam miramur , Auditores, viros olim doctissimos & sapientissmos mercaturam secisse , quales certe Athenis & Solon & Plato suerunt, quorum alter leges Atheniensibus

359쪽

dedit , atque in sapientibus Graeciae est adnumeratus alter vero in sapientiae sudio adeo profecit , ut quidam veluti Philosophorum deus visus sit, certe quidem di, inus , & Philosophorum Homerus sit appellatus ; quid, inquam, jam miramur , doctos olim ac sapientes viros doctrinae & sapientiae studia cum mereaturae sudiis consociasse atque conjunxisse , & de sapientibus viris Graeciae mercatores duos exstitisse, Solonem Atheniensem , & Thalutem Milesium p quando jam Liburni. quo quisque magna illa & copiola mercatura , opibusque

inde ex ea mercatura comparatis, florentior est atque lautior, eo etiam est ille in omni doctrina & sapientia exercitatior , atque eruditior. Quippe laus vestra, maximeque vobis propria, haec est, cives Liburnenses , mercaturam ita colere, ut doctrinam atque eruditionem quibuscunque negotiationibus , omnibusque quaestibus &lucris longe anteponatis, idque in lucro deputetis, mne otii tempus in litterarum & sapientiae culturam impendere i ita ut urbs vestra non mercium modo omnis generis , sed etiam omnium bonarum artium atque disciplinarum commune esse emporium vide2tur . Unde enim tandem urbs vestra tot & tanta sapientia& doctrina viros ceteris Italiae urbibus, Romae in primis ac Florentiae & Piss , atque adeo ipsi Academiae Pisanae Etruriaeque univeisae suppeditaret, qui eas umhes, ipsamque adeo Etruscae sapientiae matrem S magistram , Academiam Pisanam , rerum maximarum scientia augerent ac locupletarent, nisi maxime apud vos doctrina , certe quidem magis, quam mercatura , eX- coleretur ρ Unde etiam sit , ut, quum universa fere Etruria huc Pisas, tanquam ad portum omnium bonarum artium , confugiat ἱ tamen adolescentes Liburnenses , & frequentia & studio assiduo sapientiae , inter ceteros Etruscos excellere facile videantur : qui & ipsi omni hic rerum lcientia comparata, tanquam mercem omnium Disit iroo by Cooste

360쪽

DECIMA SEXTA. 3 s

omnium optimam & pretiosissimam, doctrinam atque sapientiam , Liburnum in patriam suam invehant, atque ut opibus ex mercatura, ita & sapientia ex omnium praeclarissimarum artium studiis cumulent atque adaugeant . Hinc illa vestra , mercatores Liburnenses nobilissimi, optima & pretiosissima supellex, ut d

mus vestrae non auro modo, argentoque & ebore, ceterisque rebus pretiosis niteant atque resplendeant; sed etiam sint a bonis utilibusque libris in muctissimae: quorum quidem librorum tanta apud vos copia est atque multitudo, ut vel una unius vestrum tabliotheca cum Etruriae totius cunctis hil liothecis & bonitate & raritate librorum certare facile possit. Quid ego plura de Liburnop quid de ceteris ejus laudibus, quae tot sunt, ac tantae , ut praestet quodammodo de laudibus omni-ro Liburnensibus tacere, quam eas dicendo laudes imminuere Θ praesertim quum Magno jam Etruriae Uuce, Imperatore Caesare, Francisco I. Augusto, magno illo mercaturae simul ac nobilitatis Liburnensis patrono, eo tandem & magnitudinis & selicitatis Liburnum p e Venerit, unum ut solumque Liburnum laudes in se universas Etruriae, immo & totius Italiae, comprehcnderit. Atque hae quidem , Auditores, laudes a me qua- Iescunque urbis & portus Liburnensis: quae quum laudes urbem Pisanam, atque adeo Pisanam Academiam, Propius contingant, videtis , optimi adolescentes , eas quoque laudes prae reliqua Etruria , proprio quodam& peculiari jure, ad vos pertinere. Nec vero ego dubito , quin auribus vestris qualecunque hoc de Libu nensibus laudibus acroama multo jucundissimum atque gratissimum acciderit. Velim, vos, adolescentes honestissimi, eas laudes, ut sunt, vestras esse ducatis, atque inde, veluti quibusdam stimulis. ad veram solidamque gloriam, quod virtutis ac sapientiae Praemium amplissimum atque uberrimum est, excitemini . Nam &

SEARCH

MENU NAVIGATION