장음표시 사용
361쪽
mercatura est aliqua sapientiae, tanto ea quidem illustrior atque gloriosior, quanto sapientia pecuniis ceterisque rebus fluxis atque caducis praestantior est atque excellentior. Vestrurn quoque est, adolestentes ornatissimi , scientiae & doctrinae agere hic mercatores: unde cetera vobis hona ad vestram . patriarumque vestragum, Etruriisqne totius utilitatem & gloriam facile parabuntur .
362쪽
SENATVI. POPVTOQUE. SAMMINIA TENSI
VETERI . LANGOBARDICAE . ORIGINIS. SPLENDORE CERMANICI. ΙΝ . ETRURIA . IMPERII . DOMICILIO CAESAREI . IURIS . VICARIA . DIGNITATE CIUIVM . NOBILITATE . SAPIENTIA RELIGIONE DOCTRINA MILITARI.GLORIA. CETERIS. ORNAMENTIS. OMNIBUS IN . ETRURIAE . CIUITATIBUS . PER ILLUSTRI
364쪽
DE LAUDIBUS S AMMINIATENS IBUS O
Fuit consuetudinis meae, quum anniversario hoc
celeberrimo die, doctrinisque instaurandis consecrato, veluti auspicandi eaussa , pro munere meo , Orationem haberem , ipso statim orationis initio rationem reddere , qua de caussa haec & illa mihi argumenta pertractanda explicandaque proposuerim νpraesertim si qua sorte argumenta, quod non semel a c. Cidit , peregrina , atque etiam a sapientiae & litterarum Iaudibus, hoe est, a sollemni hujus diei instituto, paullo alieniora viderentur. Nunc , quando iam Constat, Viri excellentissimi, Auditores ornatissimi , aptas quam minime connexasque esse Etruriae laudes eum landibus sapientiae, neque ad adolescentes sapientiae amore i flammandos atque eXcitandos magis quidquam Valere , quam si suarum iis, hoc est Etruscarum, urbium Ia des celebrentur, non ego jam utar consueta ratione dicendi ; sed statim ad rem ipsam aggrediar, ni, hoc frequentissimo florentissimoque Pisanae , hoc est Etruscae sapientiae Conventu , urhem Etruriae maXime memora bilem atque illustrem Samminiatensem Panegyrica oratione , pro loci hujus dignitate atque amplitudine eX. tollam . Etsi enim urbes sunt in Etruria , quae antiquitate , quae civium multitudine , quae murorum ambi tu , quae descriptione aedificiorum, quae prolati P
365쪽
sine ii magnitudine, suae copia etiam divitiarum , Samiam inlatcnti iribi longe praeserti posse videantur ; tamenni GO , ullam omnino esse in Etruria urbem , quae civium nobilitate, atque splendore, quae vitae .cultioris atque liberalioris instituto, quae humanitate civilique eleg;ntia, e , quod caput est nostrae laudationis, si pientiae ac doctriuarum studiis Samminiatensi oppido qua dantenus antecellat. Quare nulla etiam alia in Etruria est civitas, quae cum Sapientiae Pilanae laudibus, non tam locorum inter se Propinquitate, quam similitudine & aemulatione studiorum , coniunctior esse videatur. Itaque Miniatum grande mihi S iusigne in pri
mis exemplum vitum est, quod vobis, adolescentes ., ad omnem nobilitatem atque virtutem proponerem. Sisi enim exilii mare debetis, Auditores, quidquid unquam dignitatis atque ornamenti in ceteras dispersum eisseiarninatumque est urbes Etruriae . in una id urhe Sani- minia tensi, veluti in summa quadam , comprehensum quodammodo esse, atque inclusum. Quod me breviter clamonstraturn m conlido , si, quas aequissimas aures PLsanis , Volaterranis, Liburnenti is, Cortonensibus iam dibus . superioribus annis, tilbuistis, easdem etiam mi hi aures, Miniatenses nunc laudes persequenti , accommodetis . 'Age vero, si qua est, ut certe est, urbium Iaus ab antiquitate, quis non etiam ab antiquitate Collauia dandum sibi Miniatum arbitretur, quod oppidum nar sant a Langobardis , rerum tunc in Etruria potientibus, ab hinc mille annos exaedificatum p Namque id primum a vobis pro certo statuendum est, Auditores, quod alii conjecturis ek cavillationibus suis frustra in dubium revocare conati sunt, Desiderium , anteaquam , Aistul-pho rege demortuo, in Langobardorum regnum in vinderet, dum Langobardicarum copiarum dux, Etruriae Cum imperio Praeesset, Miniatum oppidum loco & G
366쪽
tu & natura Perquam munito , ad Etruscos in ossicio continendos . condidisse. Quod cur quis vestrum non credat ξ quod non in Annii alicujus, vani nugaeisipiescriptori l , auctoritate nixum est , sed in certis exploratisque vetustae Langobardicae historiae argumentis, atque in veteri constantique hominum fama, quae jam inde ab antiquissimis temporibus de Langobardica castri
Ninia tensis origine ad haec nostra tempora pervenit . Testem cito te atque auctorem hujus famae, quo ne minem quemquam alterum certiorem Iocupletiorem cue
Proserre unquam positim , Caelestine Tertie , Pontifex Maxime , cujus in epistola ad Gregorium Genesanum Pracsulem , gravi lii .num atque praeclarissimum exstat de Langobardis Samminiatensibus testimonium o Antiquitatem hanc tantam suam quum ab urbe sua condita viri Samminiatenses virtutis gloria factorumque nobilitate omni semper tempore illustraverint, quid est tandem , quod homines quidam inepti, certe quidem parum justi rerum aestimatores, civitati Minimi novitatem Objectant, quod oppidum Miniat ense , patrum dunta Xat nostrorum memoria. Pontificem suum a Pontifice Romano, & jura, quae vocant civitatis , obtinuerit 3 Quas scilicet nulla jam apud nos esse possit neque urbS, ne
que civitas, nisi cui Romanus Pontifex Pontificem suum Proprio peculiarique jure praefecerit. Quod tamen jurisconsultorum nostrorum nonnulli sunt, si Deo placet, opinati. Quod si verum esset, hoc est, si tum primum
urbS quaeque constituta , civitatisque jure ornata atque munita intelligeretur, quum Pontificatus in eam hon rem Pontifex Romanus conserret, quot & quantas , quamque nobiles in primis atque illustres seu urbes , seu civitates, in discrimen antiquae nobilitatis vocarentur l Itaque actum jam esset, Auditores, de an liquitate , atque adeo de veteri nobilitate civitatis inter Etruscas facile antiquissimae atque nobilissimae Corto nensis,
367쪽
Quam ab annis duntaxat paullo amplius quadringentis plerique omnes fatentur Sacer/otem tandem suum a Rc ano Pontifice aeccepisse. Quod si Cortona multo etiam ante, quam Ponti ficem suum, aliumque ab A
retino, Consequeretur, civitas fuit, si fuit una ea civitas de primariis & principibus civitatibus Etruriae , ujure ea civitatis, & quidem nobilissimae , plerisque praestitit nobilibus civitatibus Etruriae , cur hunc istum civitatis honorem Miniatens bus, viris peraeque honestis atque honoratis, tum etiam , cum Pontifice ipsi suo destituebantur, invideamus p praesertim quum quae in viris Miniatens bus Gregorius Quintusdccimus Ponti sex
maXime omnium commendat , Cum jus eis Civitatis Pontilicium concedit, civili eos civitatis jure , eoque Certo plane ac legitimo , egregie jam pridem Perfunctos fuisse ostendant. Quae enim pars est bene moratae beneque constitutae civitatis , quae superiori etiam tem Pore , vel ante adeptum ius Pontificium civitatis . non
perinde in Oppido Miniatensi, atque in cultioribus quibusque & elegantioribus Etruriae urbibus, eluxerit atque triumphaverit Z aut quid est , quaelo , civkas , jurisconsulti id enim a vobis posissimum quaero, qui decernendi de rebus omnibus humanis summum Penes vos arbitrium , plenamque potestatem esse voluistis quid est, inquam , civitas, nisi civium multitudo certis I gibus , certisque inter se distinctisque hominum ordinibas , ad hene felicitorque vivendum congregata p Perspecta namque vobis est atque Cognita . quam quae maxime estis enim Iurisconsulti, hoc est , iuris cujusque humani & publici & privati, scientissimi atque Peritissimi γ civitatis & urbis differentia, quarum altera moenia atque aedificia , altera conjunctionem inter se ac societatem civium proprie ac praecipue designat . Haec .gitur species , haec forma, haec notio civitatis: quam 'ego speciem cum mecum cogito Cogito autem ne
368쪽
pius videor ipse mihi in ea, vel sine Pontificio civitatis jure , Samminiatensem olim civitatem intueri. Iam vero qualem & quantam ab ipso Miniatensis urbis primordio fuisse hanc eivitatem oportet, cujus siquis jura civitatis teneret , magnae id nobilitatis argumentum
habitum fuit i Testis tu mihi, gens nabilissima atque
clarissima Borro maea. Quae enim tota Italia gens te nobilior atque illustrior, cujus vel uno ac solo nomine non Mediolanum modo atque Insubria ; sed univemia etiam Italia, mirifice illustratur Namque ea sane est, Auditores , gloria atque amplitudo gentis Borro maeae , ut magnae quaeque potentesque familiae Italicae ma jus quidquam atque gloriosius sibi esse ducant, Borro maeam gentem assinitate ac necessitudine attingere , quam
uocunque alio decore , ceterisque omnibus nobilitatistiae Ornamentis praefulgere. Atque illud quidem quam magnum & mirabile, gentem hanc Borromaeam, quae splendorem eximium dignitatis Mediolano. urbi maximae ac celebratissimae , afferat, tamen ipsam singulare nobilitatis suae insigne , civitatem patriamque Miniate sem habuisse, atque ad originis suae gloriam vetustatemque indicandam , Miniatensem se genere magnifice inscripsisse , & hac se patriae appellatione magis, quam ceteris quibuscunque honoris & dignitatis titulis, Ostentasse i Nimirum magna illa antiquitus fuit nobilitast atque gloria civitatis Militatensis , quae tam Praeclarae notam nobilitatis civibus suis conciliaret. Quid enim nunc ceteras persequar Harissimas familias Ni malenses ,
quarum etiam Postea nonnullas eommemorabo quid
Nalpighiam Z quid Mangiadoriam, quae ipsa eli Palla
vicina p familiam utramque potentissimam, virisque bo nis ac fortibus forentissimam , atque in primis iacile I taliae numerandam . Quid de Miniate Osibus familiis B
369쪽
ciam , & Miglioratam , & Tellucciam , & Turriam , &Stephaniam . & Cardici golam p quid plerasque alias in-sgnes cum primis & illustres familias, quas Miniatum .
veluti quasdam nobilitatis suae colonias, Lucam, Florentiam , Mediolanum , atque in alias nobilissimas principesque Italiae urbes, transmisit Θ Quominus miremur, si Florentini, homines, quam qui maxime, verae laudis & nobilitatis appetentes, civitatem suam cum MLniatensibus Communicaverint, honorique sibi & gloriae duxerint, loco se civium . & nobilium Miniatensium
censeri. Et quisquam dubitabit oppidum Miniatum jam
tum tum Pontificem nondum suum acceperat, in numer
Civitatum prave, quando Florentia , civitas nobilissima,& nobilitatis studiosissima, dignitatis suae esse judicavit, pari se jure olim nobilitatis atque Oppidum Miniatum haberi Quid ni vero antiquitus Miniatum praecipuo
quodam jure in principibus Etruriae civitatibus adnumeraretur quam urbem Desiderius, Dux tum Etruriae Potentissimus, a fundamentis exstructam , sedem genti suae Langobardicae certam atque stabilem in Etruria ,
loco totius Etruriae maxime opportuno , atque ad Conjungendas disjungendasque Etruscorum vires accommo dato , collocaverat atque muniverat; deinde Otho Primus , Magnus e Germania Imperator, muris atque ae
dificiis heneficiisque omnibus ita ornaverat, atque auxerat , ejus ut urbis originem aliqui non ignobiles sane scriptores ad Othonem illum Magnum , Germanici Im-Pe Ii1 auctorem , retulerint . Haec urbis Miniatensis a Des derio Langobardo auspieia, haec ab Othone Primo , Magno Imperatore, incrementa ψ qua quidem urbe, tanquam comPede, ut aiunt, Langobardi primum , deinde Germani, Constringere Etruriam voluerunt. Est inveteri historia , Philippum Macedoniae regem , nobiles tres urbes, Demetriadem Thessaliae , Chalcidem Eu
boeae, Corinthum Achajae , solitum suilla Graeciae
370쪽
compedes appellare . quod iis ad Graeciam veluti vi ciendam uteretur. Quod Philippo tunc Macedoni tres smul urbes ad Graeciam comprimendam, hoe fere ipsum una plane solaque urbs Miniatensis primum D sderio, deinde Othoni ad Etruriam continendam Praestitit: unde vos , Auditores, coniicere facile possitis . quanta ea olim, & quam potens urbs exstiterit, quanis tumque ea sibi iuris ac potestatis in reliquam Etruriam, ae praesertim in vicina quaeque oppida, vindicaverit . Quid enim dicam de urbis Miniatensis dignitate 3 quum eam maxime urbem ad Imperii Germanici dignitatem in Etruria sustinendam Magnus Otho Imperator delegerit; qua in urbe, tanquam in sede ac domicilio Imperii , Vicarii sui residerent, hoc est , ii, qui vice Im- Peratoris Romani in Etruria fungerentur; unde & ipsi jurisdictionem atque jus Caesareum in totam late Etruriam exercerent. Quae sane ratio Gregorium Quintum- decimum Pontificem Maximum potissimum impulit, ut, quae jure suo & publico humanarum gentium civitas erat, hanc Pontificio etiam jure civitatem esse deceris neret , hoc est , sancta ei etiam atque Pontificia cirit, tis jura largiretur. Hic ego quid cetera percurram de-
Cora atque Ornamenta, quaeque magis memorabilia visa sent, tum antiqua, tum. recentia, Civitatis Samminiatensis p quae omnia oratione persequi neque est huius loci, neque temporis. Quid enim de antiquis tem- Poribus commemorem , Miniatenses Gregorium Qui tum , Pontificem Maximum, genere illum Saxonem.& de inclyta magnaque Saxonum natione Praeclarissime
meritum, a Romanis atque a Crescentio tyranno Pr
fugum , solos ex omnibus Etruscis in urbem suam recepisse , eique hospitium ab hostibus tutum , maximeque liberale, religiosissime praebuisse λ Quid Miniatenses, coacta cum Volaterranis & Pistoriensihus manu , Pisas
