Hippocratous Epidemiôn to prôton kai to triton / Hippocratis de Morbis popularibus, Liber primus et tertius

발행: 1717년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

FEBRIBUS

LIBRUM EPIDEM IORUM

PRIMUM & TERTIUM accommodati.

153쪽

Ιndex Commentariorum.

CoM. 1.I E Ratione Scribendi, quam iis Epidemiorum Libris tenuit Hippocrates. p. 3. COM. r. De Sangianis Missone, praesertim de Venarum Pugularium Sectione. p. I 8. COM. 3. De Sudoribus. p. 43. COM. 4. De Vomitione. p. 47. COM. F. De Excreatione purulenta: De Pleurit de item, , Peripneumonia. p. J a. CoM. 6. De Absces : Deque Col. N Vestae tacere. p. 67.

154쪽

COM. r. De Purgatione: aeuam vim habeat in febre putrida, quae Variolis confluentilo, supervenit, inq; capitis Er sipelate. uis dam etiam de Excretione intestinati. p. COM. 8. De Urinae prsuPist. p. II 3. COM. 9. De Vesicantibus, quae Cantharidas σecipium. p. I COMMEN

155쪽

COMMENTARIUS L

De Ratione Scribendi, quam iuuidemiorum Libris tenuit

HippocrateS.

HL qcro ei, uti omnia scripsit egregie, ita nihil his Didemiorum libris reliquit, vel ad lectionem jucundius, Vel ad usum aptius. Etenim in his tantummodo scriptis singulares morborum historias persequitur , quos quidem ita exquisite designat, ut legentes δί aegrotiSassidere, & quid in quoque natura indicet, quasi praesentes intueri videantur. Morborum in genere descriptio, ampla utcunque sit & accurata, conjecturis de me-

156쪽

dendi ratione sermandis eo miniis inservit, quod neque in una ali ust aegrotatione uni

versa reperiatur notarum Congeries, neque

in diversis eadem conjunctiis: id insuper in hac re judicandi dissicultatem auget,quod ipse

illae notae, quae in altero minime periculo: essent, in altero saepius mortem Taenuncient. Inde fit, ut praecepta, quae generatim demolbis histe curandis traduntur, mederi volentem aliquando vel non dirigant, vel etiam fallant. In aegrotantium vero hist riis, quae sigillatim enarrantur, secus accidit : hinc quippe non modo variam mali ipsius naturam, sed tum affectionis cujusque vim atque tempora, tum quo medicinae genere in toto morbi decursa utendum sit, perdiscimuS.

Id abunde probat in his commentariis Hippocrates: quem in hoc scribendi genere authorem ut antiquissimum, ita & accuratissimum agnoscimus. Nam erat vir

ille, Celseo judice, ' non arte modo, sed &facundia insignis. Galenus quidem haec de morbis popularibus ad memoriam no-

157쪽

elisse Hippocratem ratus , fatetur interim e animo composita fuisse, ut ederentur. Fuerunt certe, quae ederentur, dignissima. Sunt sortasse nonnulla, uti notat idem lenus ', quae non attigit Hippocrates, utpote

ad propositum suum minus spectantia : qui autem opus hoc cum aliqua judicandi soler tia legerit, nihil unde vel morborum signa dignosci, vel curandi ratio duci possit, intactum reperiet. Scripsit nimirum ut artifex artificibus, brevi quidem subtilique ditacendi genere usus, sed expolito atque intelligentibus noto. Itaque hoc nomine primus & tertias

Elide morum liber, qui ex septem soli progermanis habentur, nunquam satis praedicari queunt. Hos simul jungi volebam, non modo quod pulchre unoque styli acu mine sint scripti, sed quod, in eodem argumento Versati, unum quoddam idque perfectum opus conficiant. Nam qui duo- deo m aegrotantium historias in principiore et , expositas ratione animoque lustrarit, facile perspiciet eos eodem plane morbo,

158쪽

ac illos, qui in primo memorati sunt, laborasse; adeoque ad coeli constitutionem eam, quae illic describitur, referri oportere. Ita ut hi libri, submonente Galeno, obiargument, cognationem, mutuo inter se connecti debeant.

Est 3c alia ratio, quae medicinae curiosis hos libros praecipue commendet, quod in febribus enarrandis toti sint. Hoc etenim morbi genus, uti prae caeteris Vulgare est, ita propter atrocitatem casuum artem medicam impensius desiderat. Morborum nonnulli, peculiari vel loco vel etiam seculo ingravescunt: Febres fere solae sunt

omnibus aeque terrarum partibus, omnibus aeque seculorum aetatibus communes. Ita

ut Hippocrates huic de febribus sermoni, verissimo sensu D demiorum nomen indiderit. Etiam id observatu dignum est, quod ubi anni constitutio esset admodum diversa, ut in libro primo & tertio notatur, eadem prope fuerit febrium species, ean demque tractandi rationem suggesserit. Febres his, quas delineat Hippocrates, nequaquam absimiles, & ortae sunt omni

tempore, &, credo, orientur : quod ex omnium

159쪽

esum authorum, praesertim e Sγdenhami scriptis evincitur. Hic multa cum sua lau de, morem Hippocraticum secutus, febres, quae in quoque annorum statu increbuerint, diligenter atque enucleate descripsit; de quo tamen opere liceat mihi dicere, quod, utcunque, sive loci positione sive constitutione aeris, ab Anglia longissime discrepet Thasos inter febres & ab illo & ab Hippocrate

adumbratas minimum intersit discriminis. Id quoque vere mihi videor esse dicturus, febres ipsas, quas pro Varia annorum temperatione in distinctas species digerit S den- hamus, non multum a se invicem abhor rere. Etenim, si forte Petechialem' exceperis, gradu potius, quam genere sunt dissimiles. Nulla quippe unquam, in quacun que tempestate, apparuit febris, ubi ita constanter sibi invicem responderint notae, ut, quas in uno homine simul colligatas inveneris, eaedem pariter in altero convenirent :nec tamen ideo non eodem illos morbo assici dixeris. Haec ita se habere argumenti loco sit ipsa horum morborum tractatio :

. De Morb. Acut. 21 S. . nam.

160쪽

nam ad universas odis, quas Clarissimus vii distinguit, . sebrium species similem plane

medendi rationem accommodatam Video. Tantum abfuit, ut in diversas curandi via, processerit. Scribit quidem, febres continuas ita toto, quod aiunt, coelo differre, ut quamethodo, currente anno, aegrotos fiberaveris,

eadem ipsa, anno iam vergente, forsitan emedo tollas ' sed si metiodum, qua usus est idem scriptor in hisce febribus generis ut vult) dissimillimi curandis, quaque ille

maxime excelluit, contemplemur, nullum omnino hujus rei reperiemus vestigium. Ita fere supervacua est omnis, quae nimis curiose fit, distinctio: dc praesertim medicinae studiosos adeo parum juVat, ut potius in errorem agat; falso nimirum opinantes, cum certam quandam morbo cuilibet proprietatis notam affetam viderint, pr priam itidem esse & omnino sitam cuique medendi normam. Haec ideo a me dicta existimari velim , nequis' ea quae de febribus divine scripsit HSppocrates, ad nos minime pertinere aI-

e De Morb. Epid. cap. 2. .

bitretur,

SEARCH

MENU NAVIGATION