Hippocratous Epidemiôn to prôton kai to triton / Hippocratis de Morbis popularibus, Liber primus et tertius

발행: 1717년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

Haec cum ita se prodiderint notae, nemo est in medicina Vel mediocriter versatus, cui non sanguis illico mitti debere videatur, si modo vires sinant. Interest enim uni ce, siquid sanguinis in hisce morbis detraiahendum sit, quantum sit virium: quarum etsi multiplex fit nota, tamen, an validae existant, certissimus index est pulsus. Adeo verum est quod Cetras notavit , Vim corporis melius ex venis, quam ex ipsa specie

aestimari.

Signa ex pulsibus simpla Hippocranes, licet primus nomen pulsus literis prodiderit, vel quia non calluit, Vel quia non magni usus existimavit, prorsus neglexit: quam laydem scientiam, eamque fere solam, medicinae Hippocratisae se adjecisse perhibet Galenus. x Certe ad sanguinis missionem plurimum momenti in hac pulsuum distinctione positum est. Itaque in hujusmodi febribus, qui sanguinis pulsum satis valentem, addo etiam & plenum, perceperit, abjecta omni

cunctatione venam aperiet. Acri siepius

judicio opus esse fateor, quando in febri-

172쪽

bus acutis sanguinem educere oporteat, quando secus: habet enim ea res multas cautiones ; hoc unum Videtur perpetuum

venaesectionis indicium, si ad caeteras, quae modo descriptae sunt, notas accesserit pulsuum robur. Et venam quidem in Acuti, circa initia maxime secari praestat, cum vires adhuc integrae sint: nam alias saepe, aut inclinante jam morbo nihil proficit,

aut inveterascente mortem maturat.

Caetera de venaesectione, quae latius fusa sunt, praecepta ex aliis petantur: mihi satis erit digitum ad fontes intendere. Id potius quaesiVerim, num peculiarem aliquam sanguinis mittendi rationem Historiae hae M ocraticae subjiciant. Quatuor istorum, qui aegrotaverint, caput & cerebrum ita a secta esse constat, ut in delisium omnes inciderint ; ejectoque demum per narium venas sanguine, morbo fuerint liberati. Et sane sanguinis hac ex parte eruptio, uti maxime naturale, ita & aliquando praesentissimum est vitae praesidium. Artis igitur cum sit naturae ductum sequi, in iisdem re-Tum angustiis easdem venas, Vel ex eodem saltem alveo derivatas aperiri sane conVenit.. Quaenam

173쪽

Quaenam autem scalpello tam opportunae sunt, quam ipsa , funde caeterae omnes per

caput dispertitae oriuntur,) gula es λ Id

adeo nequeo non adVertere, ViX unum aut

alterum, quos his febribus correptos scribit Hippocrates, delirio liberum fuisse: in qua quidem cerebri affectione, quoties ad febrim accesserit, quoniam ex Jugularium s ctione singulare levamentum deprehendisse visus sum, liceat de harum aperiendarum ratione paulo fusius disserere, & ut dilucidior sit eorum quae dicenda sunt explicatio, ex Anatomicis pauca assiamere. Vena Pugularis, est Vel externa, vel interna quarum haec multo grandior, uti

eam post Nicolaum Massam ' accuratissime descripsit Lallopius', licet in Brutis, a quibus

venarum harum figuras apud Vesal um' expressas habemus, contrarium prorsas reperiatur. Externae ramusculi extremi ab ore, a faucibus, a facie, ab oculorum tunicis, ab universa denique capitis cute atque musculis nascuntur. Interna, quae multo altius delitescit, quanquam Aiquando

partibus

u Introd. Anat. 62. ν Observ. Anat.

174쪽

partibus jam memoratis surculos aliquos, authore Frigopio, impertiat, ad imum cranii recta assurgit, inque durae matriῖ sinu, laterales immergitur. Ita ut 'ugularis externae propagines extremor, arteriae Carpti ius externae ramis inserantur: interna itidem gularis ac Carolis interna, Vasculis duri matris intervenientibus, conjungantur ac confluant. Cujus quidem fabricae artificio sanguis per cerebrum ac caput ultro citroque commeat. Structuram hanc distributionemque venarum si penitius contemplari libeat, facile assequemur, cui demum fundamento nitatur facta in capitis ac cerebri morbis Jugularium sectio.

Sanguinis ex hoc loco mittendi mos est est satis antiquus, utcunque inter paucos obtinuerit: de quo si perbrevis historia praemissa sit, & lucem aliquam huic argumento afferet, neque erit legenti forsan injucunda. Sunt qui Ga num secuisse Petulares tradunt: ille tamen, ni fallor, non sectionem ipsam imperare videtur, sed, si casu aliquo secentur, curationis modum praescri bere. In Visorum Anatome φ, Pugulare

i aperiri

175쪽

aperiri jubentur, in principio Leprae N -- ginae angustiqua anhelitus, in asthmate acu ro, in raucedine vocis, in abscessu pulmonis,

spirandi docuitate, , splenis , t

terum morbis. Sed perperam iste liber, qui sane perridiculus est, & ab Arabe quodam ut videtur confictus, Galeno ascribitur. Eadem prope memorat Soram Ephesi introductior sed cum hoc itidem opusculum plane Commentitium sit ; cumque Caelius Aurel anus, qui se in omnibus fere Soranum sequi profitetur, de hac re omnino sileat, nihil hinc,quod hujusmodi medicinae antiquitatem probet, colligendum est. Suffciet itaque has venas secandi originem ab Alexandri Tralliani temporibus repetere, qui 'Pugulares a se sectas esse scribit, maximeque profuisse. Hanc ut quibusdam familiarem aevo suo curationem refert AH uarius, quam itaque in Catocte & Phrenitide depraedicat. Eam in omnibus capitis morbis adhiberi jubent is rabes; neque in iis soliis, sed in lepra acutisque thoracis affectibus : unde forte eonsuetudo illa ad Ag Usus manavit, quam

a Lib. 4.. h. Lib. 3. cap. I.

176쪽

apud eos etiam tum, cum Alexandriae esset, viguisse perhibet oculatus testis Alpinus . Post Arabum tempora, nisi in Bertrucio ' &Arnoldo Villanosano L squi hoc ex iis ad

Verbum exprimunt, uti fere ex Graecis Arabes ) vix ulla est de hujusmodi venaesectioia

ne mentio : donec anno circiter I Joo Anatomes studium paene intermortuum revoca

vit Iacobus Carpensis, modumque incidendi' Jugulares susius descripsit. Quo quidem seculo a pluribus pleno ore laudatur hoc curandi genus: sed longe abfuit, ut in

consiletudinem venerit. Quippe Botallus, qui circa annum I 17o scripsit, diserte dicit se neque hoc unquam a medico praescriptum neque a chirurgo tentatum vidisse, adeoque aut nunquam in usa fuisse, aut esse tum penitus exoletum: & quanquam ipse primus venaesectionis ustan in Galliam induxerit, Venamque quamlibet in quocunq; fere morbo secuerit, fatetur quod in f D-gularibus id experiri minime ausus sit, reformidans ne propter illius magnitud nem , magni trunci vicinitatem, non satis cito nem

177쪽

que tuto sanguis cohiberi pust. Imo Rio- Ianus pater, qui recens a Botalti aetate fuit, de Apoplexia locutus, in haec Verba prorumpit, Jugulares ausi sunt quidam scare pro extremo remessio. Etiam Fabricius ML dantis, qui Opthalmiis, Hemicraniis cerebrique inflammationibus hanc a se medicinam cum e caci Himo sub id o saepius adhibitam esse praedicat, in Epistola, quam ads Doringium I 614 exaraVit, perpaucos tamen medicos, qui sectionem harum venarum

approbarunt, hactenus sibi innotuisse scribit, eamque periculosum agnoscit, nisi expertus assuerit Chirurgus Quinimo in scriptis

eodem anno editis Julius Guasavinus, professor Pisanus, has Venas non sine periculo secari posse pronuntiat. Ita plerosque ab hoc auxilii genere deterritos fuisse constat, sive quod Jugularium vulnera aliquando lethalia esse observaverint, perperamque per suaserint sibi idem ex earum sectione eVenturum ; sive potius quod, ut saepe fit, facta haec a manu imperita sectio parum felicitercesserit, notamque infamiae eXperimento in-

D usserit

178쪽

usserit. Hoc nimirum usu frequenter vetanit, ut, quod remedii genus ignominia se mel notaverit unius inscitia, dignitati suae

vix restituere queat scientium uniVersa com sensio. Utcunque vero ea res se habuerit, nullum est in Historia Medica exemplum, ubi rite peracta sectio aliquid mali attulerit: imo sepissime usus ostendit morbis compluribus, iis prae sertim qui caput attingunt, nullo modo melius succurri. Certe in Phrenitide, quae febribus supervenit, medicinam

hanc quam maxime essicacem esse expertus sum, cum alia remedia minuS commode responderint : neque escacem tantummodo, sed & adeo tutam, ut valde mirer aliquid de essiciendi dissicultate, nedum periculo apud scriptores inveniri. Nam haec vena, uti nullo fere labore secatur, ita & secta facillime omnium sanescit. Haud itaque opinor erravero, si quam demum in morbos vim exerceat Jugularium sectio, paulo altius investigare conatus sim, quo certius & rationes & tempora secandi intelligantur. Jugularis adeo vel derivandi vel reve,

179쪽

lenaei gratia inciditur; ut copia majore in partes affectas Veniat sanguis, facit derivatio, ut minore, re pio. Quae quidem vocabula, licet satis antiqua sint, tamen nemo unquam intelligere poterit, nec proinde secandi leges in alterutro genere recte statuere, nisi accesserit accurata de vasorum structura motuque sanguinis cognitio. Hocetque verissimum esse facile agnoscet, qui scriptorem qualemcunque Hai et ei, aetate superiorem perlegerit. De qua re qui dubitat, evolvat unum instar omnium librum Renati Moreli, de vena secanda in Pleurituri, qui omnes omnium authorum sententias de hac derivandi revellend que doctrina congessit. Itaque in morbis, qui partes illas, unde gularis extimae ramuli oriuntur, assiciunt, V. gr. in Amina, opthalmia, & faciei Tu moribus, quando hujusce venae truncum in cidimus, deri tionis causa nos hoc facere

manifestum est, si modo quid hac vocula intelligi velimus, quod a reoupione sit distinctum. Hoc enim aditu patefacto, cum tollatur renixus, quem sanguis in extremis

vepulis positus ab eo, qui in Iugularium

180쪽

trunco conclusus est, sustinuit; sanguis eae arteria Carotide, quam hujusce Venae sum mis verticibus committi diximus, liberius fluit, perque affectam partem Velocius decurrit : ita ut in eam sub ipso sectionis artiaculo major copia sanguinis derivetur, quam vena nondum incisa. Igitur in hujusmodire apertis Pugularibus, eas a celeritate vires acquirit sanguis, ut materiam aliquam in minimis ramusculis haerentem arteriolasq;

obstruentem perpellere atque abigere possit :eodem plane modo ac Saphaenae sectio Menses deducit. Ex quo illud intelligitur derivationis es-fectum subitum esse de maxime expeditum et

in quo statu id advertere profuerit, si quan

do hoc consilium bene cesserit, in recenti obstructione valiturum : alioqui, si ea obfirmata atque inveterata sit, sanguis graviore impetu incursans Vasa fortius premit, facitque ut humores in iis pertinacius subsistentes iter penitus claudant. Idem frequenter accidit ex Saphaenae sectione, quae aliquando inconsultius facta Menses potenter supprimit: pari ratione ac medicamenta

sutientia, quae tempestivius adhibita tu

morem

SEARCH

MENU NAVIGATION