장음표시 사용
181쪽
morem prorsus dissipant, serius admota excitant atque attollunt, dc in pus demum resolvunt. Unde fit, ut in Angina, V. gr. venaesectionem Vel scalpello, Vel cucurbitis, vel hirudine factam in lingua, in mento, in faucibus atque cervice, apud Cael um -- rei anum exoriente jam morbo imperari vi deamus, Vigente prorsus prohiberi: idem
que Author qui sectae suae, hoc est Methodicae, vestigiis insistens in morbis quibus
cunque venam non nisi semeI secuit, in hoc post quartum diem incidi vetat quanquam ante tertium diem, contra praescriptam ab omnibus quos sequitur in omni morborum genere formulam, id fieri licere concedat. Recentiores itaque medici, ut Tumoribus hujusmodi cum Inflammatione subortis me
lius occurratur, ordiendum esse a revellentibus praecipiunt i, ut scilicet humorum impetu atque ardore jam elanguescente, obstructio his auxiliis labefactata leviore tandem negotio a der et antibus funditus tolliqueat. Eadem gubernari ratione, ad eandemque plane regulam dirigi debet curantis
182쪽
eonsilium, cum deri Ventur humores ex Pugulari, a qua Veluti radice omnes istae vetanulae propagantur. Hinc in illustri illa hi storita, quam de gravi oculi dextri inflam matione ad hunc modum sanata narrat Fabricius Hildanus, primo die vena in brachio dextro secta dicitur, proximo exhibitum Catharticum, tertio demum Pugularis aperta. Eodem fundamento nititur consaetudo
illa, qua, ingravescente Angina, post revellen ita felicissimo saccessu Jugularem internam, circa inferioris maxillae angulum, incidimus: nam quiequid contradicendi studio opposuerit Riolanus L coram Chirurgis Londinensebus in Theatro Anatomico haud ita
pridem demonstravimus hujusce Venae ramum ad maxillae glandulas, & ad fauces exporrigi r qui quidem non modo cum arteria extima Carotide, sed etiam cum externa Pugulari concursat : adeoque cum premente, uti diximus, Angina, pertunditur, idem escit, ac si revera esset externae
Iugularis propago. Quod de venis etiam Mammariis in eodem morbo secandis scri
183쪽
bit Hippocrates ', haud utique irrisione tam dignum est, quam Caelio Aureliam videtur'. Nam &listae, quemadmodum primus do cuit Fallopius originem aliquando a Pu-guiaribus ducunt. Haec ex Jugulari externa sanguinis missisio, non modo obstructiones atque inflammationes extra Cranium obortas tollit, sed iis etiam, quae cerebrum membranasque ejus Corripiunt, optime medetur. Et sane in his tutius multo adhibetur, illi utpote periculo minime obnoxia, quod nonnunquam a derivatione metuendum notavimus. Quippe in orae , morbis cum evacuentur Jugulares, fit a parte affecta revulsio: quam rem paulo distinctius explicabo, quoniam non nulla contra disputari audio ; quasi cere brum tac evacuandi via non omnino levari possit, quia scilicet externa Pugularis nihil inde deferat, nec cum interna Carotide, quae cerebrum irrigat, quicquam habeat commercii. Argumentum sane speciosum lSed Anatomes perito facile ostendam, utut ratio illa, quae a vasorum structura petitur,
m De Morb. 3. II. η Lib. 3. q. 0 Obs Anat.
184쪽
st verissima, tamen quod inde colligunt
ita longissime a veritate esse alienum, ut ob ipsissimam hanc rationem conclusio in contrarium duci debeat. Hoc ut clarius eluceat, ex antedictis r petendum est, Carotidem Arteriam in duas dividi propagines, externam internamque: quarum haec cum interna Iugulari, illa itidem cum externa si imma ora conjungit. Cum itaque internae Carotidis ramusculos
obsederit inflammatio, nisus sanguinis, Visque vasorum Elastica, tanquam paribus exa- 'ainentur ponderibus, in aequilibritate quadam quiescunt: diminuto altero, alterum augescit: quod si venam secando sanguinis, qui in cerebri vasa illabi consaevit, portionem aliquam detrahimus, Vis illa, qua moles sanguinea arteriolas premit, minuetur,& proinde calor, quaeque eum sequitur raritas, decresceret ; ita ut vasorum tunicae quasi in libertatem vindicatae fortius se contrahere valeant, & si quid minutissimis angustiis inhaeserit, exprimere. Id etiam hac via consequimur, ut eVa cuatione ex Pugularibus facta, debilitetur illa, qua sibi invicem humores adhaerescunt,
185쪽
tenacitas: ita ut sanguis fluentior factus per vasa more solito facilius deseratur. In quibus quidem duabus rebus potissimum
posita est revellentium Omnivmi Virtus.
Sed quo melius ea quae dicta simi huic
argumento fatisfaciant, rationem se ineamus. Arteriae Caroli is externae intern aeque, si inter se conserantur, sere aequalis eth capacitas i, itaque a trunco par sangu nis mensura in utramque immittitur: G- rosidis porro tam dextrae quam sinistrae truncus, si res ad calculum eXigatur, horae parte qualibet sexagesima accipiet uter quusanguinis uncias viri cum in Aortam, ut plerumque fit, influant unciae 66. Qua titas autem sanguinis in vas quodvis deriva ta hoc modo definitur. Scilicet mclinento sanguinis, si renixum omnem excluseris, respondet. Unde cum exterior Petularis,
quae cum externae Gνotidis ramo coit, se
Catur, Renixus, qui sanguini obsistit, in interna Caro iis major est quam in externa; visque tunicarum Elastiea impedit, quo minus in hanc propaginem sanguis libere defluat, qui ideo in alteram, nempe externam, propellitur. Ita ut hac ratione, cum ad ora E internae
186쪽
internae Carotidis minuatur sanguinis pres.ssio, fibrarum motrix facultas vim sanguinis, qua unice distenduntur vasa, eXcedat,& reseratis arctioribus viis amotaque materia obstructionem expediat.
Hoc verum esse clarius patebit, si modo exquisitius de hac re ratiocinari libeat. Ita que sanguinis momentum, si ad Renixum conferatur, sit ut 1 ad quae sane, ut parcissime dicam, minima reperietur proportio : in hoc statu si aperiatur Pugularis, copia sanguinis in interna Carotide fluentis, ad illam, quae externae illabitur, eandem rationem obtinebit, quam 4 ad 1. Quocirca aperto foramine, si, eum pars horae tricesima eluxerit, ab externa Carotide in
yugularem externam deriVentur unciae I 3, eodem spatio interna Carolis recipiet uncias Io l. Tantillo temporis intervallo erit differentia unciarum et t. Hinc satis liquet eam esse revulsionum omnium non modo maxime compendiosam atque expeditam, sed earum etiam, quae a cerebro fiunt, fortissimam. Si quid ergo auxilii alia quaevis venaesectio latura sit, haec prae caeteris pollicetur. Infirmissimum itaq; est illud argumentum,.quo
187쪽
quo contendunt nonnulli, hoc sectionis genere caput minime leVari posse, quod cum exter na Jugulari nulla internae Carotid intercedat conjunctio: quod longe secus est , nam si quid illae commercii haberent, nulla prorsus in hujusmodi re efficeretur Revulsio. Concedamus enim internam Jugularem, quae cum illa Arteria copulatur, aperiri posse: ex calculo, quo jam usi sumus, plane liquet, plus sanguinis, suncias nempe a 4sin internam Carotidem fluxurum, quam qui vena nondum secta se ingesserat: inde vis illa, qua sanguis cerebri Vasa comprimit, aduncias 1 pertinget, si loco externae Petularis interna inciditur. Supervacaneum videtur pluribus docere, quantum sit in hoc auxilii genere momentum, quoties quid a cerebro retrahendum est. Id ratio satis ususque ostendunt. Etenim quod in cane omni accidit suspendium passo, Anatomes perito satis indicat, quantum opis in his cerebri affectibus latura sit libera sanguinis ex Jugulari externa eductio: hujus quippe venae interclusio cerebri canini vasa sanguine obruit, mortem'
que more Apoplectico infert. Ita facile E 1 ab
188쪽
ab his experimentis, uti primum tracta est, sic & in majus provehi potest medendi via. Id tantummodo adjiciam, unum hinc idque illustre exemplum depromi posse, quana longe medicam artem pro Vere queat de sanguinis circuitu doctrina, si modo lucem illam, quam immortale hoc
inventum largitur, in medendi usum accommodare velimus. Nam apud eos, qui antea vixerunt scripserintve, nulla certa aut vera de hoc medicinae genere poterat es
se cognitio. Illos quippe latuit omnino, cur in aliis capitis affectibus humores deriset, in aliis autem revellat 'et larium sectio : quod nisi penitus perspectum fuerit, vix fieri potest, ut in alterutris vel tuto sanguis mitti queat, Vel tempestive. Itaque Marcus Gatinaria, sectioni huic maxime insensus, qui anno circiter I o scripsi, quemque centum fere post annis exscripsit Pacobus S lvius, eam omni quidem in morbo, insoplexia 'Praesertito, prohibet : hoc potissimum argumento fretus, quod sanguinem in cerebrum uberius trans
189쪽
fundat. Hollarius autem, qui in eodem morbo Jugularem secari jubet, in eum opinio nis errorem incidit, ut derivandi causa id esse faciendum dicat. Etiam Horatias -- gemus, qui grandi Volumine omnes venae-1ectionis vias explicavit, diserte pronuntiat fieri nunquam posse, ut eadem vena simul la revellinias humoribus & derisanias inserviat. Ita late in omnem universae medicinae ambitum Anatomica notitia pertinet: sine qua illa aut nulla omnino in , aut Empir ca.
Perpetuo quippe fluctuat artificis sententia, nisi artis fundamenta exquisite percipiat:& si cui casi aliquo res bene cesserit, nulla alia is laude dignus est, quam quod omne consilium in fortuna posuerit. Liceat haec, quae de ragularibus secandis dicta sunt, exemplo illustrare; quod e multis ideo iumendum duxi, quoniam, eXperimento altera vice repetito, morbus tandem
modo plane singulari abactus est. Hippocratis itaque ut institutum sequar, morbi formam paucis Complectar.
Anno 17o 1 in ea, quae ad Hispaniam facta est, expeditione tam classem quam castra Britannica
190쪽
Britannica invasit febris, continua quidem, fere tamen interdiu remittens : & ad Si tionariam, quam Annis I 68s & I 686 adumbravit 1 3denhamus, proxime Visa est a
cedere ; nisi quod in illa frigus calorem
per vices exceperit, haec caloris tantum remissione deferbuerit. Ineunte Dbo, ΡΟ- tissimum increbuit; nescio an in causa fuerit praecalida illa, quae modo praecesserat, tempestas. Accessio morbi subita & atrox: nam praeter Vulgares notas, uti sitim, inquietudinem, oculorum & praecordiorum gravitatem, linguae scabritiem, artuum dolorem, corporis imbecillitatem, alvi desidiam, cerebrum etiam ingruentis mali indicia ferebat a neque quenquam n i se bre hac laborantem, qui vel capitis dolore vel vertigine vacaret. In quamplurimis etiam ventriculus male se habuit. No
nullis lumbi, quasi instantibus Variolis, dolebant. Interdum levi quodam horrore febris accessit. Quando ad statum pervenerat, spirandi molestiam, tendinum subsultus, &deliria fere semper intulit, nisi arte tempe