Cornelii Gemmae Lovaniensis medicinae professoris, De arte cyclognomica, tomi III. Doctrinam ordinum uniuersam, unaque philosophiam Hippocratis, Platonis, Galeni & Aristotelis in unius communissmae, ac circularis methodi speciem referentes, quae per

발행: 1569년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

ARTIS CYCLOGNOMICAECI. Casus & fortuna 2. Privatio Distingui.

tur caussa vel effectus

et Acci- li dens ab eo I 3. Caussa sine qua non,velluod per

Quicquid agit per intermediam caussam LExtrinsecam Subiecti Accidentalem ' Medij Rei sensitiuae Unde Galeni omnes regulae quas libro smplicium tradit,vel ad subiectum passibile , vel ad medij dispositionem, vel analogiam,r tione ordinis,loci,temporis,quantit.qualit. uniuersim sunt referendae Idem Persimilitudinem Per contrarietate Hue spectant maxime cibres illae sententiae Hillib. de alimentis & lib. i

Simpliciter ut Deus Quantitatis Qualitatis. Distinguintur postre li mo Medi' is& Philosophis

Totius substantiae. Est&non est. eontradictoria scilicet de eode esse vera. Salubria, insalubria

Pulchra, deformiali Omnia esse Bona,mala

in mundo i Alimentum,non alimentu. i hoc inferio. Medicina sursum deorsumi Omnia unum,& multa Dissonans, consonans Omnia diuersia & discordia . cum natura concordant.' Primus,ut rma. I Cum Relatione et Secundus, ut facultas. Tertius,ut operatio facultatis. Potentia absolute, ut Materies 3. Ens Actuatum sic nominant Metaphysici Compositum naturale. In actu quod facultatem simul habet& exercet. s Vel voluntate libera.

In potentia i CSubstantia quod facultate habet,non exe Quantitate quitur tamen: Idque Vel impedita ' Qualitatet contrario Si tu

Tempore.

242쪽

LIBER II. 7'Sicut autem in eodem composito qualitatum vires a diuersis qualitatibus vinctu tur, quo minus in actum continuo possint erumpere,ita liberantur per in icontrarias illis a quibus sunt praepeditae. In Hydrargvro calor a frigore concluta' ' 'sus per calorem nobis innatum tibique admotum proprius vel ignis externi

commercium excitatur. Plantaginis calor ab humidi copia vinctus a corporis siccioris attactu; calcis calor a siccitate nimia torpens affusa humiditate incandescit. Vbique videtur calidum actionis caussa,cum hospes sit congenitae lucis;caeterae qualitates innati calidi gratia datae,ut vel eXacuant,vel nutriant, vel certa in sede contineant, eundem velut incarcerant; sed a contrariis dissoluuntur, quod sane est mediis ex potestate in actu prouocari. Vnum praedi ictis adiiciam, inde ad alia progressiesus, nihil de sensus interni externiue sanitate vel morbis adeo absolute constatui posse, quin sicut unius vitio vel dese- 'M l. i. 'ctu; mox per sympathiam& alter imbuitur: ita profecto virius efficacia nun- quam ab alterius neccssitudine sit separanda;vt prorsus insulsa sit illorum opinio. qui se putant in facultate aliqua fructum posse facere, si vel soli meditationi vel praxi operam nauent:& quae natura inuicem iunxit, posse.humani arbitrii vi aut studiorum specie separari. Quin quosdam inuenias, qui putent a liud esse medicinam facere, aliud docere: quae qt stio ita periculosa est,ut non tam dissolui quam discindi celerrime debeat,& cum Sophistis eiusmodi ad Anticyras relegari.

Contemplationis nomen vel Theotiar in omni animorum habitu atq; scie- Ilia naturae vel artis imitatricis quietum sane spectaculum repraesentat; quo ι hinis vincula tamen Velut amplissimo seminario rerum agendarum irationes atque tu suo U illi sigillo communiore forniae particulares plurimae continentur. HuiUS reciproco flexu quem relativorum mutuam habitudinem Logici nominarunt)dicetur & actio rationis intinis simulachrum , mentisque a contemplationis

idea stabili ad eius propaginem tanquam a conceptu ad partum stimulantis

effectio;quare S iuxta necessitudine αγος τι veteribus appellatam, cum Vniu Sratio in forma alterius, non aliter quam in genero species,genus in speciebus, & diuersorum hominum vultus in conuersis mutuo Orbibus oculorum Clucescit, nunquam ab actione faciundarum rerum contemplatio,neque a con templatione poterit rerum contemplatarum actio separari

Circumferamus oculos aDeo usque ad materiem per intermedios gradus: habebitis sane ex Academi spatiis unum esse in mete opificis,agere cuncta&contemplari. Ab hoc principio quo quicquam in orbe magis diuinitatis consors existit, eo & reru comuniores species ac magis unitas sub uniuersali spectaculo trahit, quo magis ab ente vero & pulchritudine ad illa deflexerit materiς multiplice qualitate,eo rursus ceu marcescete coagulo sui ab ordinis Vni- Η , ΣΥ. 3 tate magis ad αταξιαν, a Vitae praestatia ad enervatione dissolutione propius seposωμμm exolescit Adeo ut huius aeterni colu gh ratione magnus ille Hipp. VOles diuina seriis , ius methodu constituere, multa quide praeclara breui coplexus oraculo sit lib. De dista I. statim in exordio, tria in arte medica,caeterisq; facultatibus,ceu prima

totius

243쪽

lis considerarιο ex Hipp. obiecit agentis. Analogia. Loci plures Hi p. unde Mεthodi

alio vinuersa

totius inuentionis de constitutionis capita consideranda proponens. primo quidem Subiectum passibile. Porro eum qui de victu humano scripturus est.

censeo primum quiae totius hominis naturam nosse ac diiudicare oportere, secundo vires agentis principit vel instrumenti quo operamur. deinde vero ciborum ac potuum omnium &c. tertio , utriusque analogiam, cum sic ait: Et non solum haec, sed etiam mensuram ac proportionem laborum ad multitudinem ciborum & hominis naturam,corporum staturas, aetates, anni tempora, &ad mutationes Ventorum ,regionum situs in quibus degunt,anni constitutionem & statum,ortus Moccasus siderum, ventorum &c. Quae omnia certe non sola obseruatione,non rationis unius subsidio perfici possunt,sed exerciti j meditationisque coplexu. Quare cum eadem omnino principia Methodi lib. De decenti ornatu, lib. De veteri medicina,lib. de locis circa finem, Malijs suis operibus constituisset, tandem paucis in lib. Preceptionum, sensius exercitationem a contemplandi cura prorsus indiuiduam facit. Hax sane nosse oportet, & non ratiocinationi potius probabili intentum aggredi curationem,seo exercitio cum ratione. Expreste deinceps de Mente disserit Ratione Phantasia, & Sensu exteriore, statuens naturam a multis omnigenisque rebus moueri, ut quaedam subsit violentia: concludit demum ex his,quae palam apparent, debere rationis exordium capi, fallacemque discursum animi fore ad praestantiam artis, nisi nitatur obseruatis & ἀυτοψιοι. Fallax, inquit,&ad errorem procliuis est affirmatio cum garrulitate, qua vel Empyricimeri, vel Sophistae inexercitati praestare ante alios maXime consueuerunt,

quibus obiici merito potest quod olim in belli tumultibus Dranci, quem gloria Turni obliqua inuidia 1 absque agitabat amam , Largus opum, lingua melio sed frigida bello Dextera. Hi sunt profecto Thrasones obstipo vertice

proiectae audaciae pleni, quibus omnis animi virtus effusa ad circumferentiam in linguam penitus exhauritur , Qui Martem in lingua pedibus ue fugacibin acrem Semper habent. Et quamuis Theorici multi variarum lectionum industriam referant, sententiarum inexhaustam memoriam iactitent, terra marique ad mercaturam saepe unius tituli se peregrinatos asserant: quis deo stupidus, ut mulos vel asinos nesciat redire spectabiles pos e in pellibus leoninis' Non illa fuit Homeri sententia, ut peregrinationem solius corpo ris , sed unius animae ex sensibilibus & obuiis rebus, quas omni in loco natura suppeditatin per uniuersitatem excurrentes unice Veneremur. Non enim tam refert hodie quam multa quis audiat auribus passim, aut oculis cernat, quam animo videat obseruotque, & ex paraterisi assidua stabilitas vetustate sententias scrutari penitius discat,vel nondum reperta veteribus adinveniens ipse integritatem artium elaboret.

Quod si qui ieiuni sint adeo sesse autem non dubito) qui putent unius animae vi praestari minime posse,Vtius aut medicinam faciundo simul docendoque sectentur,ij se scientiarum abuti nominibus sciant,& vim naturae facere, non minus quam si ab amore pulchritudinem,a pulchro utile atque honestu separenta

244쪽

LIBER II.

separent,ὶ luce splendorem,a splendore lumen calorem S generandi facultatem,quam si se interponentis terrae S Solis infandis deliquiis cuncta in tenebras vertant, S quae summo affinitatis iure deuincta sunt inuicem praeter fas omne diuellere moliantur. Credebam equidem Centauros S c lo semper infensos Gygantes suis olim oppressos montibus expirasse, sed video sane cu hac ςtate plumbea, vel figulina potius,eosdem mira quadam palin genesi auris vitalibus reddi,& bella denuo bella cum superis impia machinari. Sed quid apud irrationales animas argumetis logicis aut rationibus agam' credant saltem vel sensibus suis,oculosque non modo per illos caelorum aeterenos ambitus, per lunae ac sublunarium rerum periodos circumducat ; in quiabus &actionum maximarum,& si imma intelligentiae Virtus conexa aeternis inter se vinculis glutinantur,quin ea quae sunt in hominum genere praedictis

adiungant . Quod enim praestari id ipsum quod volumus possit, docent

exempla huius aetatis admiranda, si in facultatibus singulis suos hodie culto- nuimius ihω- res principes & lychinuchos antesignanos exempli loco propositerimus. 2-z: TSpecta animo tantum in arte medica Ioannem Fernelium,Hieronymum Fracastorium, B. Montanum, Andream Matthiolum,lac. Sylvium, Andrea i. v. . .. Vesalium, Iac. Hollerium, Ioan .Tagauitu, Rondeletium, Amatum Lusitanum, & inter caeteros celeberrimum praeceptorem meum Hiere. Triuerium, ac P. M. patrem Gemmam Frisium in Mathematicis aeque & medicina prinstantem, qui omnes prςter innumeros alios Vel hac aetate floretes, tum scriptis& professionibus publicis, tum consultando varie & faciundo reipublicae

profuerunt.

Habetis in facultate Iurisprudentiae amplissimum dominum Praesdem ta rurismatis Viglium Swichem. cuius diuina prudentia in rebus politicis expeditissime praxeos simul altissimaeque Theoriar indiuidua syngamia aliorum qui hactenus extitCrunt Iurisconsultoru prope nomen obscurat. Habetis stib eodem genere facultatis viros Heroicos plane, consili j simul & operum dexteritate praestantes D. ancellarium , D. Iohannem Scheyff, & Ioachimum Hopp sum, cuius de arte Iuris opus extat Methodicum, thesauro nulli, ne quidem Gyges anulo comparandum. Mittam caeteros hac aetate praestantes viros praesertim in V niuei litate nostra, pluribusque Hispaniae, I taliae, Franciae, Frisae,superioris S inserioris Germaniae locis, quos omnes satius est ex vivis illorum monumentis quam nostra oratione laudari. Quod si tamen ad sacre theologiae mysteria voles respicere , multa ubi--iii ε 'ue sunt exemplaria. sunt certe & in hoc literarum emporio celeberrimo, Viare' sunt apud nos grauissimi viri non minus sciliptorum stiorum & lectionum faecunditat .Quam vitae exemplis,sanctimonia, morumque religione conspi-Cui. Et qu .s omnes hic recensere superuacaneum putem, COS tamen silentio praeterire non potui, qui praeter innumeras diuinae sapientiae dotes, quas e sacrorum contemplatione & philosophiae fontibus imbiberunt, actu quoque dc operatione viva semper se vindices veritatis, patronos pau

i per um

245쪽

perum de affictorum hominu , iusti decori,& boni publici aestimatores aequisestinos praestitere. Horum alter est Reuerendus D. Praepositus Arrhic sis Maxi milianus Morillonius, in diuinis pariter & humanis versatissimus, cuius virtutes eximiae ab auis Sc atavis ceu iure quodam hqreditario diffusae in omnem familiam permanarunt. Alter oriundus Hispania & toto propedie orbe praedicandus B. Arias Montanus,sacrae Theologiae doctor eximius,mihi iam pridem notissimus propter humanitatem summam, sacrarum literarum, mathematicce ac totius philosophiae,praesertim tamen idiomatωn diuersissimorum cognitione mortalibus admirandam, quorum nomine munus illi commissum a Rege serenissimo intellexi, ut linguis e cusum pluribus volumen Historiae Sacrae posteris relinquatur; quo sane mortali generi nec salubrius quicquam hac aetate corruptissima,nec expectari posse magnificentius puto. Vobis autem quotcunque praediti meliori iudicio sitis, id paucis defixum' 'fi' ante oculos de circumferri in animis velim, non modo in Vita S praxi, SI Theoria dari coniugii vinculum indissolubile, sed & haec singula ipsorum Gnium ratione conuerti. Nam propter actionem suscipitur conte platio, propter contemplationem actio. Quare & re ipsa naturaeque consilio complicae. ta,non nisi violenta cogitatione dirimi possitata

DE DISCURSIONIS CIRCULARIS ARTIS EC clognomicae Causiis essectricibus fecundar' , ut sunt potentiarum animi obiecta singula,exemplari ilicet erum perceptibia

oncentu unisono ad cytharam pulsλ eytharae alterius ex sympathia moueri uni num constat,adeoque in quavis harmonia Ma sica, quae similem inter se tensionem obtinent, mutuo sese como tant per occursus circulorum scilicet in percusso aere iuxta parem sibi proportionem optime congruentes. Ita plane tum in rerum naturalium,ium diuinarum fieri spectaculis sblet quoru ordo siue connexus perpetuus aptissime cuiusque symphoniae exeplar existivi vicum de uno quouis principio distinctim sermonem aggredi velis absque cognati alterius d ctrina miscellanea,non possis tamen,quin ductu reciproco prorsa vorsa feratur oratio instar undantis aurae, atque per circulos obuios agitatae inter tensos ae insat' 'et' si qualiter neruos. Etenim de natura animi disserere quenquam vix posse autu-zr O-,4έ mo quin & obiecti naturam & circulorum atque discursuum, alterius illius νη ςt intuitu flexuque nonnihil obliquo simul attingat,& in huius contemplatio ne vicissim naturam animi conuersa velut radioru vicissitudine pulset. Nam

neque in similem sibi alterius oculum facile quis intuebitur,nisi & sui effigie oculi una consideret,utque per sinus seu chordas arcum circuli explorant ma

246쪽

MBER I r. 83

thematici, ita vicissim sinus rationem per circuloru peripheriam .Ergo licet de

facultatum obiectis rationem ferme Vniuersam tractatu superiore propter co- textum rerum ingressi sumu cum tamen obiecti ad potentia mutua sit qua, dam relatio, penes quam natura Unius ex alterius alternato intuitu clarius elu.cescat: conabor paucis & horum indolem aperire, locumque non insimum attribuere inter artis nostrae principia iuxta perennem symmetriam ad trini fontis atque unius processum ineffabilem. Musae Iouis ter maximi repurgate paulisper faecem terrenam exanimis nostris,liceatque in sacram hanc Idea rum arcem altius euolare, quam fluxa forsiitan nobis atque mortalis portio largiatur.

Caussam discursus cuiust ibet secundariam imprimis sic accipi Velim,Vino' D; .siis in stri magis intuitu,quam quo ad naturam rei esse talis intelligatur. Sunt enim obiecta, essicientes secundariae caussae ad ipsum animum atque discursionem ρ comparatae, quippe quam paulo propius coplectantur, priores tamen essentia iuxtaque natur seriem ad gradum intellectu superiorem merito referuntur. Obiectum Physici vocant agentis animae seu facultatis terminum,in cuius perceptionem scilicet veIatfinem virtutum radij ab anima proserantur,ac totiunt numero quot ipsae potenti quarum quasi correlativo nomine designari possunt, ut intelligibile scilicet ad intellectum, adsensum sensibile referatur. quemadmodum res visibilis visus obiectum dicitur, tactu perceptibile tactus ipsius, & sic de caeteris. Nos ad Metaphysicam contemplationem propius accessuri, atque in ternione quantum fieri possit S hic quoque persistentes,dicimus inter Ens Veru Eniis unuseu summum bonum, & non ens insimum seu materiem Aria Entis genera secundum boni ipsius continuam quandam participationem collocanda , quae quo ad cognitionem percipiendique facultates respectum inter se mutuum perpetuamque relationem sortiantur.

247쪽

ARTI

CYCLOGNOMICAE

Notiones activae. vl;cognitionis principia magis existuat in Iutellectu. ImehDei,

atq; mate

tione, inter

se deuincta Exemplatia sueusigilla activa lRes intelligibilis proin

appellatio-

Imagines siue fformulς passiuς l& ab alio intrin Seminales rationes passiuae,

ductae lSeminales rerum agendarum rationes activae,& ad L eine rerum magis per tinentes. Notiones pa suae, di in tutellectu superiore introductae

Intellectus purus. Angelus.

t Ahima rationalis.

Intellectus primi. 1 Angelorum S ab intellectu introductae a sormae priosis vinculum. Intellectus passivi I Rationis. cphantasiae. t Animarum rationalium 3 Brutoru perse ru. - .- Imaginatricis.

. & iriationalium 's Hominis proprie

fectorum Sensus. Appetalusa

Res obiectae igitur, etsi a plerisque cum rebus intelligibilibus confundan-Rnobi a/,ntur,in intellectu habent se potius per modum magis minusue communis Omnes enim res intelligibiles sub obiectarum rerum ambitu comprehenduntur,at non obiectum quodlibet intellectu est perceptibile sub ratione qua intellectus existit. Quin etiam in intellecta ipso, si accuratius loqui voles, res omnis intelligibilis siue Idea a subiecto distinguitur; in cuius gremio delitesscit: quamuis iuxta Platonicos notiones sensibilium rerum solae , nuper editae vel ab anima conquishaea rebus sensibilibus separentur: notiones vero intelligibiles in potentiam rationalem ab intellectu transmissas unum quodammodo cum robus intelligibilibus ipsis esse constituant. aes i. irae..- Ens Intellectuale Vt ex Plotini verbis elicitur , omne id esse coniicimus quod sit intellestus. atque intelligentiae particeps,ex forma intellectus formationem obtinens,sub eiusdem actu vitam atque essentiam. Sicut enim se habet visus ad lumen, sic ad summi boni lucem intelligentia, unde & intellis Mntiam Plotinus nominat actum reflexum essentiae vivae a bono dependentis,conatuque eiusmodi quaerentis se simul de causam sui. Atiliuiis sis, Intelligibile sit cum re ipsa plane coniunxeris, uti Plotinus in formis sua premis & maxime abstractis solet, ad intelligenti m naturamque intellectualem velut motor existit, natura prior atque antiquior. Venim si a r bus nonnihil separaueris secundum acceptionem propriam pulchre omnem ideae rationem tibi ob oculos atque in animo constitueris, quae nihil sit aliud qua forma formae effectricis interior, sic unita tamen sornaae principi atque inteu

248쪽

LIBER II.

intelligibili rei, uti lumen solis luci ipsit ;ac tantum per modum vel ordinem quendam differens in ea di manatione quae fit a rebus intelligibilibus in inteulectum. Apte itaque comparabis rem intelligibilem Soli, dc caussae effectricis superioris nomine designabis: Intellectum vero velut orbem es ementarem, atque solaris radij receptaculum appellemus: Ideam deniq; velut instrumem taliam formam atque effectricem secundariam in solaris luminis ratione si tuamus, ut nihil siit aliud quam rei intelligibilis emanatio in intellectum : vel si ad ideas quoque ignobiliores te conuerteris,radiorum specierumque defluxus a re perceptibili ad cuiusuis percipientis animae sensum. Ita enim & pam1-uas notiones sub diuisionis ambitu comprehendes, Sc mediam optime collocaueris rationalem animam,inter obiecta sensibilia atque intelligibilia omnis

cognitionis CXtrema.

De Intellectualibus rebus abunde diximus capite superiore: de rebus intelligibilibus praecedenti libro,nunc vero de id eis ipsis per quas proprie reS & in itaui dictilbutia tellectu perceptibies sunt,& dic utur tales sermonem compedio transigamus;

ne passim non tam earum naturam atque essentiam tractare Voluisse Videar; Methodicam m.

quam ordinem & consecutionem necessariam ad discursus illos triplices ante a nobis constitutos: quanquam,ut dixi, longe sit difficillimum in rebus seriem certam probe instituere, quin de natura quoque singularum cogitatio, deque ordinum caussis volenti nolentique interdum altius obuersetur. Ideam igitur rebus corporeis separatam Deoque insitam Plato ossiciendi u principium voluit, uti ideam alteram intellectui counitam cognitionis effectricem atque scientiae; formam vero rebus inductam effectum generationis illius,& partum potius quam caussam Hectricem, maluit appellare. Aristoteles contentus rei caussis proximiotibus,ideas rehcit, tanquam in nube, potiusquam in rerum natura, volitantcs; cum ipsus interim amictus nube densita cula vel inuitus tandem in harum hypothesim prolabatur: dum formam scilicet extra corpus constituit cuncta continentem , ut lib. Phys ausc. a. ubi Mformae diuinae mentionem obiter facit. De qua Vide Themistium atque Sim i. p., i,. . ..,

plicium . Sed cur non Peripateticos mirer Ideas atque eXemplaria contem- qui Idera rident

nentes tanquam nimis supra naturam atque in intellectu posita: cum diuinus σ Plato haec velut caussas superiores , minime proximas rebus ipsis constitutis adiunxit, ipsi interim Aristotelici praeter materiem ac formam inter caussas Continentes δc proximas priuationem numerent, non Ens verius quam sit species rei intelligibilis . Non enim forma,nec corpus existit,sed quiddam indivisibile potius inter ingressum unius formae alteriusque expulsionem, uti in angulo seu duarum linearum contactu communis punctus existit,diuerse penitus rationis scilicet quam sint ipsae in longitudinem diuisibileS iiDCV- e sauMerito itaque caussarum genera I. constituit Plato in rebus Vniuersi. s. s. id Pr, Mundum sane ut finem. 2. Materiem operis naturalis. 3. Detim ut com-k v munem efficientem caussam. 4. Ideam duplicem,unam Vt exemplar rerum

249쪽

86 ARTIs CYCLOGNOMICAE ossiciendarum in intellectu communi, seu mundo archetypo intelligibili priamo: alteram vero ut cognitionis exemplar,quibus totidem rcspondent gradatim in intelligent ijs inferioribus, sed magis distinctim atque secundum passibilem modum. s. Formam rei naturalis velut partum. Quod si magis interna principia voles, Formam atque materiem dices, quarum medio nos in si quentibus passim analogiam siue proportionem audacter constituimus, etsi latius principij rationem extendere cupientibus, vel nouem principiorum Ordines facillime referantur, I. Deus. 2. Intellectus communis. 3. Ideae. q. se mae essentiales. s. formarum accidentalium analogia siue proportio. 6. Privatio. 7. finis atque perfectio rei. 8. Rerum ordo &consecutio. 9. Materies. V rum haec paulo supra propositi metas. 3 6 ἐρωὴ- Quod autem Ideae re vera existant, prolixa demonstratione non indiget: ' nam ut 1ationes omittam longe pulcherrimas Max. Tyrij Philosophi sermone 28. quarum aliae argumento sunt a minori deductae atq; brutorum exemplo,alliae vero a processu prioris ad cognitionem principi, usq; in infinitum, postremae tandem ab actionum humanarum in somnis, actusque reminiscendi similitudine. Ipsae sane vel diuinae literae docent, Deum quodammodo exemplaribus usum ad uniuersi fabricam idocte lib. de mundi opificio demostr uit Iudaeus Philo. Quibus attestatur illud Mosaicum, In die quo fecit Dominus caelum-terram & omne virgultum agr1 antequam oriretur in terra,Omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Adde & Regis Psalmographialteru, Informem foetum meu viderunt oculi tui,& in libro tuo omnia meminis ovi φ- bra mea scripta erat,quq per dies formata sunt. Quemnam hic,quq librum

intelligat quisquam, uisi forte munda intelligibilem siue Archetypum atque intellectum comunem ' Nisi quod Plato intellectum comunem Deo inferiorem ponat, Christiani autem Dei filium intellectu quouis superiorem & patii

coaequalem. Neq; vero in rebus fidei tantopere Platoni est ausculiandu, quin vetus Ecclesia&Christusipsus hic multo sit audiedus prior. Tantum Verola cobiter quantum principijs melioribus visa sint consentire idcirco recensui, ex figmetis meris omnem hanc doctrinam nostram emtaxisse quis arbitretur. Nam siqua a nostra forte religione dissideant ex veterum monumentis huc translata sui sunt certe plurima ijs etsi non acquiescas, artis totius necessitati nihil osse ceris,cum illa non tam ut principia,sed operis quaedam quasi Embi mala intertexuerim, natura quide eiusmodi, ut vel transpositione, i Voculae quadam immutatione facillime in Christianum sensum transferantur: ubi tam en diuino spiritui atque ecclesiae sanctae scmper est auscultandum, quando horum interpretatio nec intellectum humanum nec rationem ullam in consilium vocet, nisi ab intellectu Vere comuni prius sit stabilitum,qui sane,qua tu in ego pro mei ingeni j tenuitate assequi possum,non tam in uno homine viget,quam plurium humanorum intellectu una unitate.

A. o Verum inquies) quid Deo exemplari opus fuit aut mundo intelligibili,qui

250쪽

LIBER II.

vel materiem e nihilo duxit per potentiae suae abyssum infinitami Certe non

propter Deum meplaria statuit Plato,Verum propter intellectu nostrum,cum enim hic naturaliter formas capiat,rationesque Vel separatas intelligat vel sep rando, cum & superiora pro suae naturae captu efficIedis inscrioribus aut conservandis saltem operam praestent,idque per aemulationem quandam boni opificis,a quo proficiscuntur, ipsum vero summu bonum loge superius intellectu nostro ab intellectu capi non possit, sequitur ut illae communes rerum atque amateria semotae rationes eius obiecta sint adaequata dc naturalia, quae quia intellectu mouet,formant,atq; perficiunt,ideo & intellectu nostro superiores in veriore atq; praestantiore uniuersi gradu sunt collocatae, Mundo scilicet exemplari atq; intelligibili intellectu c6muni,quem S: Dei filiu appellabat. Quare& procul a figmentis positae fulgent ne mens & veritatis index & sensuum castigatrix magis a veritate quam sensus ipse dissideat. Etenim,ut docte Platoni- o,do males ci reserunt, Mens illa sublimis primu velut informe chaos ex Deo nata ad sui principium ingenito quodam appetitu conuertitur, conuersa in Deum radio, eiusdem penitius illustratur,cuius fulgore creandarum rerum ratione plenissimo ille ibus amor accensus Deo totus inhaeret, inhaerens deniq; ad formam perfecti animalis exurgit, quem a pulchritudine Mundum appellant. Ita Πi--o is mirum Deus in mete sibi inhaerente creandarum rerum naturas effingit, pin-- M

gens modo quodam spiritali cuncta quae in corporibus hisce percipimus, ' ' 'Caelum terras camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque antra, Vnde hominum pecudumque genus, vitaeque Nolantum, Et quae marmoreo fert monntrasub aequore pontus.

Ex illa igitur reflexione mentis in Deum conuersione per appetitum, primae rerum ideae in mentem primam disseminantur,uti per reflexu mentis nostrae in intellectum superiorem,& ipsa rerum quarumcunq; notiones induens,

Ceu tumulum capit unde omnes longo ordine positi duersis legere, venientum discere Nullus.

Qualis vero habitudo metis primae ad Deum & ad ipsam metem primam nostri intellectus existit, talis deinceps reru quarumcunq; inferiorum ad superioris ordinis vitam: utque in hoc mundo materiali omnes omnium materiae in Unam tande intimamque materiem confluunt, magis multo in mundo formali formae omnes in unam principem, ac vel ut apicem summia totius theatri necessario reducuntur: omnis enim vita teste Ficino prolem sibi prius penes seipsam generat quam seorsim , quoque praestantior parens, eo & interiorem sibimet ipsi generat prolem. Oportet enim prolem eiusmodi squam Orpheus Palladem vocat, tanquam Iouis capite natam in Deo interiorem exister quam sit angelica notio menti angelicae . Nam in angelo cum sit esse aliud quam intelligero, notio quae in ipso per intellectus actum generatur,aliud est quam angeli ipsius essentia. In Deo cotra esse & intelligere Unum sunt,ac ΠΟ- rio quam Deus ex intellectus sui in seipsum reflexione producit tanquam sui imaginem

SEARCH

MENU NAVIGATION