Anatomia hepatis cui praemittuntur quidam ad rem anatomicam universae spectantia

발행: 1654년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

efformata suerit. Respondeo comissa interim di-mν, - laePtatione de Venarum Origine9 venae cavae iis tum suum cessariam insignemque cum deXtro cordis ve a tarde mu- triculo assinitatem intercedere;parti scilicet hepate

κοιμη, longe nobiliori debuit itaque illa sic collocari, ut cordi quam aptissime inserviret. Enimvero aequum est,ut hepar potius cordi,quam hoc illi sese accommodet Et ut verum sit, hepar dignitate venae cavae praecellere; tamen necesse est, ut ambo de suo jure concedant, ubi cordis res agitur , cujus utiliblati utrunque obsequitur. Ad primatum autem hepatis quod attinet, praeterita impraesentiarum, ut diximus,quaestione de venarum origine)assero,

Venas ratione γενεσεως hePati saltem coaetaneas esse;

neque hujus formationem praerequiri, ut illae ab eodem oriantur. Quinetiam, licet id concedatur,

Congruum tamen erat , ut Vena cava situm cordi

Conformem obtineret, utpote quod in naturae saltem intentioned utrique Praecesserit. Quippe non modo situs, sedia existentiae eorum haud alia ratio fuit , quam ut cordi adminicularentur: ideoque hepar & vena cava, situm suum a corde Potius accipiunt, quam ut huic legem aliquam statuant. Debet itaque, cui situs harum partium veram rationem reddere est animus, hepatis posituram, ad illam cordis; non autem hujus legem, ad illius normam exigere. cordis ps - Si quis Porro quaerat, cur praecipuus cordistam, ventriculus in sinistro latere, sequior autem in dextro locetur haud statim ad jecur recurren dum est, circulusque in causarum assignatione

instituendus; sed penitius potilis inquirendum,

Dum-nam aliae laterum corporis differentiae repe

riri queant, quae situm cordis diversimode respici-

112쪽

Cap. 4' Hepatis.

ant , idemque huic quam nunc obtinet positurae praefiniano Debent tamen istae differentiae esse ejusmodi , quae non plane a praesenti cordis situ deia

pendeant: alias enim Positio eorum potius a corde petenda esset , quam cordis situs ab eorum positura definiendus. Ideoque si finxeris, sinistrum cordis ventriculum in latus dextrum,pariterque dextrum

in Iaevum latus transferri , cogitandum una necessario est, arteriam magnam,venam cavam,hepar, ventriculum, lienem,Pancreas,omentum,&c.simul

de loco in locum transisse. Quod ubi feceris, nulla ratio ab iis deduci poterit , cur ventriculi cordis, in primo homineo ad eum modum estbrmari non Potuerint. Quippe partes hoc pacto transpositae, haud minus belle,commodεque munus suum quo

nunc funguntur obiissent. Nam reliquae corporis Partes geminae cum sint, in quocunque latere ven triculum cordis alterutrum constitueris, eodem Prorsus modo easdem resipiceret.Concludo itaque,

nihil fuisse in protoplasto discriminis,quo minus

cor, dictaeque partes in utrolibet latere collocari potuerint ; nihilque in animali extitisse , cujus gratia Creator ventriculum cordis Praecipuum sinistro potius lateri , quam deXtro attribueret, Praeter ipsius beneplacitum, voluntat&nq: liberam,

qya sic fieri volui c. Si quis hanc situs cordis in protoplasto determinationem , casui fortunaeve potius, quam Creatoris voluntati adseripserit ; is secum cogitet, cunctis omnino animalibus quorum corda bifariam excavata sunt ) ventriculos istos eodem modo, quo in homine reperiuntur , obtigisse :ςritque id plane contrariae sententiae stabilimen-xum. Fieri enim nequit, it incertus casus tot tamqI

113쪽

diversorum animalium corda ad eandem normam fabricaverit. Fortuna igitur ab hoc negotio eXcludenda, adstruendaque est unica imini Creatoris voluntas. Haud equidem mihi in more est, neque etiam aequum arbitror, quenquam, in rerum naturalium indagine, ubi secundae causae in promptu int, ad primam statim confugere 2 verum in quaestione proposita, ubi de protoplasto agitur, lin quo nulla ratio inveniri potuit, quae Creatorem ad hunc potius ventriculorum cordis situm, quam ad illum fabricandum impelleret,mera ipsius voluntas assignanda erat.

CAP. V. Quaeritur 3' Cur in homine se, ad ejus nommam, in aliis quoque animantibus) hepar semper in dextro h pochondrio

s tum sit '

O Uaestio haec oritur ex eo, quod novissime a nobis dictum est ; nempe perinde fuisse, in

utronam latere dcxter cordis ventriculus, vena ca va,hepar c. in protoplasto sita e sient. Quoniana autem hepar, vena cava, e Xteriorque cordis ven triculus in dextro latere semper reperiuntur, res

que similiter in aliis animantibus sesse habet; quaerat merito aliquis, utrum immutabilitatis, D militudinisque huius ratio aliqua reddi que itLicet enim ut diximus9 causa nulla esset, cur dictae partes in protoplasto situm hujusmodi obtinerent ; possit tamen sorte ratio aliqua invcniri, cur hoc in Poltc ris ejus Perpetuo contingat, caeterraeque

114쪽

raeque animantes Omnes eandem normam sequan-

Primu itaque, quoniam genus omne humanum, hos rei similitudine quassam ab eo derivatum est, qui ἔς .prior extitit ; necesse est, tam expressa haec prototypi vestigia, a Patre in filium continue transferri ; nisi forte vis plastica casu aliquo sive ab impedimento externo, in situ partium constituendo turbetur. Quod si evenerit, partes a communi naturae regula desciscentes, anomalae saltem atque imperfectae, fi non ia monstrocae, aestimandae sunt. Petitur quidem haec ratio a causa efiiciente; suntque etiam aliae a finali deductae, haud negli gendae tamen, siquidem sapientiam & providentiam Creatoris in hac rerum gubernatione de

monstrant.

Σ1' Estque ratio finalis9 partes isse situm su- f qum uno Perpetuoque tenore servant, ut tam in vivis, quam demortuis, facta corporum disse stibone, de partium omnium situ indubitate constet. Enimvero si istae sortuito, modo in dextro, modo in sinistro latere collocarentur, situs earum haud adco certo cognosceretur, atque artis Medicae interest:; ipsaque Anatomia de situ harum partium

in viventibus, ia nondum disiectis 'nihil cxplorati nobis relinqueret. Γertia ratio, situs partium in brutis cum ho- Nema, , mine analogiam praecipue respicit. Quam-Primum enim Creator partium harum positionem iah mine praefinierat, aequum erat ut earundemutus in bi ut is quoque ad consimilem normam ad-δptarctur; quantum saltem ipsarum partitim na Iura Permitteret. Nam licet bruta ante hominem ςrtata fuerint, Naturae tamen intent one homa

115쪽

prior eκtitit, eidεmque illa amulantur : ac pro Pterea' quanto propius ad domini sui imaginem accedunt, ejusque usui inserviunt, tanto quo- ique nobiliora ia perfectiora habenda sunt. Inter alia vero commoda, quae situs partium in brutis cum homine conformitas secum apportat, haud leve sessimandum est, quod arti Anatomicae plurimum conserat. Quippe cum cadavera lhumana nec omni tempore, neque ubique locorum in promptu sint, potest hujus artis cupidus obeam, quam diximus, partium animalium conformitatem inter se, ipsa brutorum dissectione, ad imperfectam saltem aliquam sit is partium in Corpore humano cognitionem pertingere. Eoq; validior haec ratio est, quod omni fere aevo nonnulli superstitiosi adeo reperti sint, ut nefas esse crederent, cadavera humana discindere. 8alla. q ' Ista situs partium immutabilitas, ceu fundamentum a natura constituitur, quo latus dextrum a sinistro distinguatur. Quamvis enim ex

decreto humano, latera illa fatis distingui potu- lerint ; quoniam tamen diserimen hoc a solo hominum consensi natum esset, non autem ab aliqua ipsorum laterum differentia) potuisset idem temporis tractu, ia in dissitis longe regionibus,

Prorsus aboleri, aut immutari adeo, ut latus dextrum forte sinistri nomine aliquo loco aut temporre veniret, & termini illi dextrum, sinistrum)eatenus incertae significationis redderentur. Id 'que certam hanc u definitam partium in homine pariter atque aliis animalibus positionem, di me laterum nomenclaturae inservire arbitror, Et cum hepar, Praecaeteris partibus, latus Unum

ab alio disdriminet, idem quaestionis hujus in m Pe

116쪽

Cap. 6- Nepatis.

se de situ hepatis ansiam praebuit. Quoniam autem litus illius, in quibuslibet animalibuti in dextro semper latere reperitur ;oritur inde sequens dubi

tatio.

6 CAPUΤ VI. Quaeritur ' utrum situs hepatis is dextro

latere plus roboris,motuique expediendo

promptitudinis, huic lateri, quam alteri constrat 'UT quaestio isthaec rectius intelligatur, com comparatio paranda est influentia hepatis invitus deX- laterum. trum, cum influxu illo, qui a vent cutio, liene, Omento, Sc Pancreate, sinistro lateri communicatur : quippe partes istae hepati sunt ἀνῆψριποι. Nec dubitandum, quin hepar in dextrum, quam in sinistrum latus, potentius influat ; ia similiter lien, Ventriculus, pancreas, omentum, sinistro Iateri influxus suos majorem in modum imperti ant. Accensendus porro lateri sinistro calor ille, qui a magna arteria, sinistroque cordis ventricul Profluit. Virtus autem sive influentia hepatis, consistit

vel in temperie, vel in vapore sive exhalationibu fatis is

ejusdem. Temperies ejus videtur moderate calida latus dex- sicca, leniter adstringens, fovens, sit mansque V ΠΤ, Partes vicinas, nihilque pravae noxiaeve qualitatis in se continens. Similiter ia vapor illius tem-iniet assinis est ue &, quandiu sa'itate fruitur,xul nisi bonum atque utile, firmitudinem ac Vi F 3 gorem

117쪽

creatis.

menti,

Anatona a Cap. 6. l

gorem partibus vicinis amat. Ut verum hie sit adagium illud, Aliquid boni, ob vicinum bonuM 1iempe toti lateri dextro, Ob hepatis viciniam, i bene est Ex adverso autem, lienis, Pancreatis, omenti,ia ventriculi virtus viresque cum hepate compa- irandae sunt. Probro quidem a quibusdam lieni datum est, quasi ipii cum spurco ia coenosis dun- ltaxat sanguine res esset, u sedes melancholisec isteret, acidoque humori in ventriculum effundendo Per vas Oreve venosium inserviret. Alii vero contra tantis laudibus extulere, ut hepatis munus illi adsicriberent. Quodcunque autern

ejus officium fuerit c de quo impraesentiarumnqn litigabo) existimo certe, influentiam ejus hi partes ci cim sitas , hepatis influxui congeneremese. Qi oniam verd in corporibus sanis) hepar lquadruplo se fortasse' sextuplob lienem magnitudine exuperat; oportet etiam virtus eius, lienisessicaciam tantundem antecellat. Ideoque rei,

quae partes in sinistro latere sitae, in subsiditum ad vocandae sunt, ut hepatis huic praestantiae aeq polleant Pancreatis quidem temperies videtur humida, laxa, flaccida, ia moderath calida; εstque vapor lillius necessario consimilis, nempe humidus STelaxans. Humor quoque, quem de se emittit, videtur ejusdem temperiet este, scilicet lenis AIubricus, minimsimque adstringens : ut ab illius efflaviis parum admodum soliditatis,roboris, aut firmitudinis, partibus vicinis exspectandum

Omentum similiter cre pinguedine fere com positum P emolliendis , humectandi sique patij

118쪽

Cap. 6. Hepatis.

bus praecipiab conducit, parumque stabilitatis ii sidem attribuit. Ventriculus ipsemet , Iicet nerVis fibrisque a obnitieuli. bundet, eoque nomine robur Prae se ferat, Ionge tamen minus, quam hepar, calidus habetur; 11quidem is calorem suum fere omnem a Partibus proximis mutuatur. Praeterea, vapores sive exhalationes ab eodem elatae,haud prorsus ab illius seb- stantia,aut tunicis Prodeunt, sed maxime a materia inlisidem contentae unde sisepe fit, ut incommodaeia noxiae potius, quam beneficae evadant. Quippe inanito ventricuIo , saepe sita persunt humores

viscidi, pastusque praeteriti reliquiae abductis

iam partibus purioribus in corporis alimentum blande locis vicinis plusculum amatur incommodi. Quin etiam eodem pleno existente , cibisque probis faturo, cum tamen hi minus adhue coctione assimilitati sint, vapores inde elati aliquandia crudi & heterogenei manent, Partεsque ProXimas relaxant. Adeo ut utrobique beneficium, quod iis a ventriculo accedit, damnum ab eodem illa

tum vix compenset.

Ex iis, quae hactenus diximus, inferre licet, majus lotaph commodum dextro lateri ab hepate advenire, quam sinistro ab iis partibus quae hepati oppositae sunt: ac propterea, Plus etiam roboris in illo latere , quam in hoc reperiri: nisi forte arteria magna in sinistro latere sita, aliquid fecerit in contrarium. Qua de re nunc videndum est. Fatendum quidem est, arteriam magnam atque Aor plus solatii virtuti sique sinistro lateri tribuere, quam dextro a venae cavα affertur. Haud adeo

F 4 magni

119쪽

magni tamen disicriminis res est, ac cuipiam primo statim intuitu videatur. Primo enim, rami

arteriae magnae utroque versium eXporriguntur,

artusque C in quibus robur corporis potissimum consistit ) hie ia illic pariter de iisdem partici-Pant ; adeo, ut differentia omnis in ipsius trunci situ deprehendatur. β' Ipsemet truncus ejUs PMrum admodum a media spina recedit ;jide6que haud multo plus roboris uni quam alteri lateri inde affuit. 3' Tunicae illius multo crassiores

densioresque sunt, quam quibus vena cavae induitur, adeoque Languinis in se contenti vaporem Potentius coercent. Quare crediderim, influentiam horum vasorum in partes vicinas per halitum aut vaporem , utrobique fere aequalem esse Praecipuumque ejus discrimen constare in diverso

edioris actualis gradu, quem illa partibus cir cunsitis impertiunt. 4' Minor quoque haec fit disse

rentia, ob viciniam venae cavae cum arteria mag'nὶ, quae destendens C antequam bifurcatur ) e-

.ndem supergreditur , unde calor Cavae invale' stit. 3 ' Sini stro cordis ventriculo dexter sequi Pollet: uterque enim corpus unicum constituit, quod in medio situm est, ia a lateribus aequaliter distat. Neque etiam porro alterutrius ventri culi vapor capsulam cordis penetrat: unde virtu te Pares redderentur , etiamsi alias discrimen alibquod inter eos intercederet. Praeterea, ut si Hister ventriculus altero est calidior, ita etiam parietibus crassioribus circumvallatur; ut, nu imposita, calor utrobique nullo discrimine PerciPiatur; multo vero minus circumposit/capsula , quae utrunque ventriculum aequalitςx respicit.

Subductis

120쪽

Subductis igitur utrinque calculis, facile eonstat, disserentiam Illam quae ab arteria magna sinistroque cordis ventriculo oritur ) minoris momenti esse, quam ut discrimini , quod ab hepatis in dextro latere positione n scitur , fit aequiparabilis : ac propterea etiam Plus roboris a que agilitatis masculis actionibus xdendis, in de tri , quam suistri lateris axxtibus x ep iri. Idque inde porro innotescit clarius, quod δ' Gentium iri pud plerasquς gentes, Omni aevo, locoque ivatim ea redis u opperosis actionibus expediendis dextrasen .

sidium duntaxat adveniat. Quum enim nec instituto, neque imitatjone aliqua mos illa invaluerit, mane atque in tam dissitis doch , y riisque temporibus , firma omnium in byc xpconsensio; intelligi necesse est , subesse in Natura fundamentum aliquod , cui actio tam unifo mis innitatur. Nec vid tur fundamentum aliud

substrui posse, praeter dict in lateris dextri aptitu'dinem, quae ab hepatis ibidem situ originem dii

cit. obiicies , reperiri nonnulIos , qui non mi- objectioninus gnaviter et expedite laeva manu utantur,

quam alii dextra sole it , 8c, ut hi sinistra minus valent, ita illis dextram manum imbeciΙliorem esse. Unde probabiliter saltem quis deduxerit, latera inter se usi duntaxat ia consiletudine distingui. Inque ulteriorem hujus rei confirmati nem, dici possit , infantes saepe & puerQs, nam tura duce suaque sponte, laeva manu Gebriusquam dextra uti; usumqus hunc C nisi a nutricidibus tempestive corrigatur )' in consuetudinem postea Sc veluti naturam abire: quod dextri lateris

SEARCH

MENU NAVIGATION