Anatomia hepatis cui praemittuntur quidam ad rem anatomicam universae spectantia

발행: 1654년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

ris ad motum promptitudini, magis quam sinistri,

Partim convenit.

Porro, quamvis brutis etiam quae utrunque latus necessario aequaliter exercent hepar in dextro latere situm sit, ea tamen utrobique pari robore donantur. Indicio probabili , diver- statem hanc in hominibus , a disparili usti atque exercitatione unius lateris, prae altero, Origi

nem trahere.

re visu, rigrius objectionibus his respondeam , dub' primlim concedenda simi nempe aistinctionis ergo quae tamen praedictis neutiquam adversentur. x: Amborum Iaterum naturale diserimen , rective prae sinistro robur, haud adeo insigne lesse , quin facile a perpetua sinistri lateris , ma- lgis quam dextri, exercitatione superari queat. Quod ab objectione praemissa perspicue evin

citur.

Fatendum est, sinistrum Iatus nonnullis lactionibus aptius, quam dextrum , convenire. Sunt enim actiones masculae, u scemineae: iIlae soliditatem, firmitudinem , u robur partium spectant; hae autem potitis mollitiem, teneritu dinem, facilinaque earundem sensium respiciunt. Validi, sibique constantes motus , ad masculas lactiones pertinent: sensuum autem acumen, llassitudo, ia instabilitas, ad foemineas reserendae

sunt.

Quoniam igitur dextri lateris artus ut dictum lest natura sita solidiores, firmioresque siunt aquam qui in latere adversio situm suum obtinent; necesse est, eosdem quoque masculis actionibu obeundis magis idoneos esse : debentque , quealtera Parte, sinistri artus esse teneriores, delica

122쪽

Cap. 6. Hepatis. 73

tiores , atque alterationibus magis obnoxii, &consequenter acutiore sensu pollere. Quippe sensuum agilitas & acumen, a facili in eos objictorum impressione Provenit, quae a constitutione partium tenera, facileque alterabili dependet. Dictum vetus, Aurium mollior senistra: est scilicet, ob teneritudinem, ad audiendum promptior, quam dextra. Similiter existimo, si qua inter oculos est diversitas, sinistrum dextro perspicatiorem esse, & forte etiam certum magis, si

quando collimantes aciem nostram in rem aliquam defigimus. Referunt sacrae Paginae, Benjaminitas tantae olim peritiae suisse, ut vel capiIIum lapide e funda projecto attingerent. Benjaminis, dextrae manus silium significat: illi vero Ddiciarudicuntur sinistra manu usi. Crediderim certe, illorum in collimando dexteritatem , partim asinistri oculi persipicacitate profectain, Partim etiam diligenti eorum consiletudini tribuendam esse. Scaevae quoque cum deXtra manu utentibus Praelio commissi, plerunque plus possunt. Id autem casia duntaxat evenit ; quod nempe illicum talibus pugnare soleant, hi vero rari Dsime cum sinistra utentibus manus conserant.

His ita positis , licet fatear, discrimen laterum inter se exiguum esse, & robur dextri lateris facile a continua sinistri exercitatione su aiam viperari, sinistrumque latus in foemineis quibuD Iimitatur,

dam actionibus dextro praepollere e haud concedendum tamen, utrunque latus in masculis actionibus perficiendis naturaliter aequale esse;

siquidem dextrum latus, quam sinistrum, in hujusmodi munere est praestantius. Idque porro vel inde constat, quod, etsi amborum

123쪽

Anatomia Cap. 6.

borum pedum in homine aequalis usius est, dexter tamen sinistro plerunque firmior, robustior, ma inque masculus reperiatur. Quod aiunt, puerulos siua sponte sietepe sinistri manu uti: sciendum, id, ubi evenerit, non propterea fieri, quod aptius rem aIiquam sinistra prohendant, vel perinde iis sit qua manu utantur; sed casu aliquo cogi, sinistra Potius quam dextra uti: nempe si res tractandae ob incuriam) sinistrae manui frequentius quam deXtrae offerantur; vel si infantes saep1us,in dextrum latus decumbant, aut sinistram mammam fugam 3 quibus fit, ut impedita dextra)laeva manu liberius utantur;aut si nutrices puerulum frequenter brachio sinistro circumserant, cui solent, quo ipsis manus dextra negotiis obeundis Parata sit ;) namq; eo pacto,

libera manus dextrae eXercitatio a corpore nutricis contiguo praepeditur, dum laeva prout iis ibbitum fuerit utuntiar. Quod ad ea alitinet, quae de brutis allata

sunt 3 ut dem, artus eorum Plerunque in utroque latere aequaliter exerceri ; haud concedam tamen , eosdem aequalis utrobique roboris esita

Observatum quippe ab agasionibus, malum sinistro alicui pedi illatum, plus damni equo afferre, quam si idem adverso pedi contigisset: quia nempς 1eve incommodum dextro pedi inflictum, ab ejuse dem lateris praestantiore robore compensetur; augetur vero a loci imbecillitate, si laevo Iateri incussum fuerit. Idimque similiter discrimen in aliis quoque animalibus, a pecorariis animadversium est. Concludendum igitur, constitutam esse aliquam a Natura laterum differentiam deXtrumque latus ob hepatis praesentiam, sini

124쪽

Cap. 7. Hepatis. Tr

stro viribus, masculisque actionibus exequendis praecellere.

C A P. VII.

De Hepatis Magnitudine. RI Agnitudo Partium, quae in Anatomicam

1 Aconsiderationem cadit, non tam ab tutam, quam relativam sive comparativam earum quanti- Magministatem respicit. Quoniam enim diversiarum specie- Viniis rum animalia,magnitudine inter se immensiim disia crepant 3 similis quoque & variarum eorundem partium diversitas saltem proportione aliqua bexpectanda venit. Quorundam animalium cor, aut alia Pars quat-Piam, aliorum integra corpora plus quam millies excedit: tale est cor bovinum, si cum toto acari corpusculo comparetur. Praeterea, in una eadεmque animalium specie, aetatis disserimen, magnam earundem partium di ferentiam apportat: nempe viri manus, ab illa pueri plurimhm discrepat. Videtur itaque partium magnitudo, in quam potissimlim Anatomia inquirit, consistere in Pro Portione quadam, vel partium ad totum, aut Par tium ipsiarum inter sese, in eodem animali; vel totius, partiumve diverirum animalium comparatarum ad se invicem : citra exclusionem tamen magnitudinis absolutae, quae comParatiVae fundamentum est. Partium magnitudo ia proportio, dignoscitur vel mensura, vel pondere. Mensura explicat partium dimensiones et nempe Partium

δrum longitudinem, latitudinem, & profundi- MUM'

tatem

125쪽

tatem sive crassitiem, Earum vero partium magnitudinem certius metimur quae inter se comparatae eandem figuram sortiuntur e cujus generis fiunt

intestina, scilicet rotunda, cava, M in longum protensa, idque in omnibus fere animalibus ; Scsimiliter partes omnes congeneres in animalibus eiusdem speciei, utpote plerunque uniusmodi i gurae. Quotiescunque autem partes C quamvis congeneres) figuris diversis constant, haud adeo

commode Proportiones earum mensiira aliqua

expediuntur. Poterit enim, verbi gratia, hepar anguineum humano hepati Iongitudine aequale esse, & tamen ad centesimam hujus magnitudinis partem non accedere. Utile itaque fuerit, in definienda partium magnitudine, haud mensuram sollina, sedia pondus earum assignare. om . Pondus denotat materiae copiam, in toto, vel parte aliqua quam appenderis et eXplicat etiam prO- Portionem corporis alicujus integri, ad aliud integrum; Partis quoque unius, ad aliam; Sctotius, ad quamlibet sui partem. Eaque Omnia ad amussim praestarct, nisi sanguis plus minusve in

Parte haerens, aut excrementum aliquod, vel humor, materi ave alia, incertitudinem aliquam asserrent. In cujus rei remedium, partes illae quae ventriculis sive cavitatibus majoribus donantur in quo censu sunt cor, ventriculus, intestina, vesica, Sic.) facile ab inhaerente sanguine, aliave materia liberari possunt, ac deinde errore quam minimo aspendi. Praestiterit autem ibi sitan, partes alias solidiores la cavitatibus eiusmodi destitutas, integras primo, ia ditra san guinis seeretionem ullam appendere. Quippς congenero Partes, ut plurimum, plus minusive sa' guinis

126쪽

Cap. 7. Hepatis. 79

guinis in se continent, prout magnitudine inter se pares imparεsive fuerint: ideoque nec proportio ibiarum magnopere incerta redditur, etiamsi eaedem una cum sanguine Ponderentur.

Quoniam tamen haud certo dignosci potest, quantum pars quaeliber, & sanguis in eadem comtentus, seorsim Pendant, si pars illa una sum sanguine appendatur ; utile 'uit, examinato Gmul utriusque pondere,partem frustillatim discindere, aqua calida abluere, ia frequenti digitorum

attrectatione sanguinem inde omnem eXprimere, carnemque denuo appendere : hoc pacto enim

facile constabit, quanti ponderis caro sola sit, Per consequens,quantum sanguis ipse Pendat,quem his artibus ex eadem eduximus. Atque haec quidem de magnitudine partium universim a nobis dicta sunt; praecipvh quoniam media earum magnitudo, Musitatae ad se invicem Proportiones, nec mihi, nec alii cuipiam quod sciam) satis hactenus perspectae simi. Feci quidem experimenta aliquot, adhibitis pondere simul ia mensura : sed sorte nulla in constitutionibus mediis, nec in ullis quidem tam crebra , ut conclusionibus inde certo deducendis sussiciant. Idcoque defectus hujus stipplendi erso, rationes quasdam exhibui, quibus quis instructus, semet data aliquando occasione γ facile in hoc negotio eXpediat. Longitudo hepatis, in convexa eius parte, ma- Hepatis lin-J0rest quam in cava; fiqui lam illa instar arcus, g D vero chordae instar sese habet. Idεmque smmiliter de latitudine eius dictum Puta. Cavi hepatis longitudo quoad mihi saltem periri licuit) Proxime respondct intervallo, quod

127쪽

Ondin me. dium. ponderam discrimina.

quod cubitum carpumque interiacet. Latitudo ejusdem, manus fere longitudini aequalis est ;& crassities, cum tali altitudine commensu, proportionem obtinet. Debent autem haeede adultis potius , quam de recens natis intelli

Medium hepatis pondus , uti Sc dimensiones illius mediae , in optima fanitatis constitutione, in statura etiam aetatέque mediis inquirendae sunt. Quantum hactenus quidem indagine assequi potui, totiud ebrporis pondus tricies &sexies hepatis pondus exuperat : Estque sanguis totus ejusdem corporis Pars circiter duodeci

Die decimo-octavo mensis D embris, annos fiso. Mulieris cujusdam in Collegio Medicorum Londinensium dissectae totum corpus libras O8. mercatorias pependit: hepar illi erat trium librarum Sc sex drachmarum pondo: totius itaque corporis gravitas, hepatis pondus tricies 8c quinquies pendebat, Se praeterea drachmas II . quae dimidio hepas ponderi aequales sunt , mi' nus unciis duabus Sc quinque drachmis. Nata erat annos circiter viginti quatuor; eratque, pro corporis magnitudine , procerior. Pauloque antea, die scit. vicesimo quarto mensis Octobris eiusdem anni , canem juvenem, vegetum, graci lem , Sc pusillum appendi ; ei atque jecur ejut, proportione habita ad totum corpus, majus mul io , quam hactenus in homine aliquo observave Tim. Pendebat enim totius corporis partem vices

mam quartam.

Pondus hepatis, cum totius corporis pondero collatum , in hominibus macilentis via mag nis

128쪽

Cap. 7. Hepatis.

nis venis praeditis, majus est, quam in pinguia bus, iisque quibus minores venae contigerunt. Eorum quippe calor acrior, temperiesque cholerae ia adustioni vicinior est, ideoquc majoribus quoque vasis felleis iis opus est, quibus hilem excernant; & consequenter , hepar grandius adsit oportet. Praeterea, adaucta reliqui corporis pinguitudine , hepar tamen nihilo pinguior redditur; ac propterea plusculum huic de pristina

Proportione decedit. Pondus hepatis in pueris, comparatione facta cum toto corpore, majus est , quam in adultis. Videturque id necessario contingere; ut sanguis eorum defaecatior, lenior . dulciorque servetur, atque adeo nutritioni magis idoneus, ia tenellae Partium ipsorum constitutioni aptior reddatur. Hepatis enim munus est, Partem sanguinis mordacem acremque foras eXcernere: ide6que idem quo grandius modo sanum fuerit, eo rectius quoque hoc munus eX- pedis. Crediderim sanE, hepatis pondus in viris pariter ac foeminis, ad totum utriusque Pondus eandem Proportionem obtinere. Licet n. in viris utpote natura calidioribus 9 aliquanto majus credatur; quoniam tamen sanguis in muliere mitior requiritur , idque pactim ratione consti- . tutionis propriae , partim etiam cia quidem Praecipue )luteri gerendi, infantεmque lacte nutriendi causa ue videtur huic hepar , respectu ς0rporis proprii , haud minus quam viro Obtigisse. Hepatis enim officium est, ut diximus inguinem mitem ia temperatum reddere; tali sq; quoniam in muliere potissimhm requiritur, ei

129쪽

dem quoquae*el hoc nomine , hepar grandiuscu-.lum , non minus quam viro ob calorem eximium debebatur. Unde factum , ut uterque sexua ς dem fere ejus Proportione gaudeat. . Jecinora Eunuchorum , praesertim in adols-scentia castratorum, pari cum viris aliis Proportione habita , minoris ponderis sunt. Ita similiter hepar caponis, quam galli', minlis penditii

Animalium quoque aquatilium hepata , terrestri . um jecinoribus minora sunt. Hujuste autem rei cauta sorte fuerint, i , caloris defectus, de quo jam diximus. et ita ditas & interna lubricitas sanguinis, quibus fit , ut hepar faciliori negotio Pertranseat , minusque in itinere restitet , quam in aliis animalibus fieri solet; ideoq; parcius qu0rque , quam in istis) apponitur, corporisque

substantiae assimilatur. obtuse 1. Objiciat aliquis, cum sanguis in omne

tolliniri partes aequaliter distribuatur, oportere quoqris easdem de incremento suo aequaliter amittere. Respondemus autem; partes quaslibet, objam dictam lubricitatem , minus crescere 3 caeteriS ta

men partibus miniis inde incommodi quam hepati accedere. Quippe caro musculosa &tendines in capone minores, quam in gallo repe riuntur 3 suntque etiam membranae in eodem tenuiores : capo tamen 6 quam gallus) faciliti Pinguedinem induit, quae ab ejusinodi lubricitate

non tam impeditur, quam promovetur; oriturn. a Partibus sanguinis pinguioribus extravaiatis. M in cellulis quibuslam membranarum adiposa farum reconditis; quae membranae, dum a dicta lubricitate relaxantur, excipiendis ejusmodi corporibus magir idoneae redduntur. Veterina

130쪽

riis observatum est, equum spadonem , si quando

pinguedinem suam amiserit , eandem denuo levi negotio resarcire ; sin autem musculosiae carnis

jacturam aliquam fecerit, illam non nisi dissiculter longoque tempore redintegrari denuo. Equus autem non castratus, perinde hanc atque illam recuperat. Jam vero lubricitatem stanguinis,magis

impedire hepatis, quam aliarum Partium, incrementum 3 vel hinc mihi verisimile videtur, quod humor quilibet lubricus hepati prae caeteris omnibus partibus parsim congruat, adcoque eidem nutriendo minlis idoneus sit: est n. hepar pars friabilis; humores autem lubrici, in substantiani friabilem haud facile condens antur, sed potius in viscidam. Possit quis denuo reponere , lubricitatem san- Θ similiterminis majorem in flaminis , quam in viris repe- alia, riri; & illis nihilominus , pro corporum Pro Portione jecinora esse non minora , quam Viris; ut a nobis modo dictum est. Respondeo autem nimiam sanguinis asperitatem incremento eorporis non minus obesse,

quam lubricitatem eam quae modum excesi erit ;inter haec extrema vero consistere qualitatem illam , a qua nutritio promovetur. Addo 21- virorum sanguinem asperitate potius, quam lubricitate abundare ; eidemque praeterea superadditam esse acrimoniam sive feritatem quandam corporis nutritioni pardm amicam , utpote quae a miti potius ti leni sanguine adjuvetur, sc PromoVea tur. Quoniam igitur sanguis in viris asperIor,

simulque acrior ia biliosior, quam in taminis,

re ritur; concedendum etiam videtur, sangui-nςm mulierum non minlis commode, quam Viro G a rum

SEARCH

MENU NAVIGATION