Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis authoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ..

발행: 1689년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

Iso DE INDULGENT II s. meritorum Christi infinito, cum satisfactionesoniactorum innitantur meritis Christi, de ab illis virtu- em suam accipiant. Quia vero Christi merita sunt infiniti valoris , thesaurus ille numquam poterit deis ficere. Denique notandum ipsos haereticos thesauri rum agnoscere, qui constet meritis Christi, quem

sibi per fidem suam specialem volunt applicari

quoad remissionem poenae. Quaeret aliquis. an sicuti satisfactiones redum dantes sanctorum ponuntur in thesauro indulgentia. rum , ita etiam in eodem thesauro reponantur satisfactiones redundantes viventium et Respondent

aliqui quod non , tum, quod quilibet quamdiu invita est , sit dominus suarum satisfactionum e quod dominium deperderet eo ipso , quo ponerentur satisfactiones illae in thesauro Ecclesiae t tum etiam, quod fieri pollet, quod aliquis, antequam e vita discedat , suis satisfactionibus redundantibus indigeret, quibus tum pro suo libitu de necessitate uti non posset et tum denique , quod sequeretur quoisrundam reproborum satisfactiones reponi in thesauro Ecclesiae , quod aperte repugnat extravi unigeniιm, dicenti, ad hujus thesauri cumulum peria tinere beatissimae Genitricis omniumque electorum a primo justo usque ad ultimum merita, adeoque non omnium merita viventium reponuntur in thesauro Ecclesiae. Alii tamen e contra asserunt, etiam Viventium satisfactiones & merita reponi in thesauro Ecclesiae edi ratio est, quia ut ante notavimus ex sancto Cypriano , dabant Episcopi indulgentias poenitentibus

intuitu satisfactionum Martyrum adhuc viventium. Deinde, in citata extra v. expresse dicitur, quod ad cumulum thesauri indulgentiarum pertineant merita omnium electorum a primo usque ad ultimum e atqui de eorum numero sunt etiam sancti in terra Viventes. Denique, communicatio satisfa-

ctionum oritur ex communione sanctorum, di eκ mutua

172쪽

mutua unione membrorum Ecclesiae inter se et atqui sancti interia viventes non minuS per communionem sanctorum uniuntur aliis fidelibus , quam sanis cti in Caelo regnIntes et ergo tam bene illorum fatisfacti Les possunt communicari caeteris fidelibus , quam satisfactiones sanctorum in caelo. Ad aliorum fundamenta responderi potest, quod quilibet suarum actionum , dum operatur, sit Dominus, dc possit eas, cui voluerit, applicare e si

tamen nulli formaliter vel virtualiter eas applicet, reponuntur in thesauro Ecclesiae , ne suo fructu ca. reant. Addi etiam potest in nostra sententia, quae dicit omnia opera in Dei gloriam , saltem virtualiis ter, esse reserenda , quod talis implicite etiam velit fatisfactiones suas redundantes reponi in thesauro

Ecclesiae et cum gloria Dei exigat , ut nihil bonide pereat, sed gloria Dei per omnia augeatur. Ad alterum respondeo, quod vel ille suas satisfactiones alicui applicuerit, vel non; si ergo nec sibi, nee aliis eas applicuerit, censentur satisfactiones illae quasi derelictae di cedere in bonum Ecclerisae r adeo ut, si postea eis indigere contingat, non possit eas amplius tamquam sibi proprias usurpare ,

aliud est, si satisfactiones illas sibi aut aliis applicasset, quod hic seponimus. Ad ultimum responderi potest, quod sicuti reprobi possunt esse causa salutis alterius v. g. Judas,

dum baptizavit et ita etiam satisfactiones reprobo rum , quas aliquando habuerunt redundantes , pos sunt reponi in thesauro Ecclesiae dc aliis prodessedi quamquam in dicta extra v. solummodo fiat mentio satisfactionum electorum , nihil tamen obis stat jam dictis r ex eo, quod dum reprobi aliquando recte vivunt, possunt eorum opera satisfactoria suo modo dici satisfactiones electorum, saltem secundum praesentem justitiam , & pro eo tempore, quo satisfaciunt.

Quaeri insuper potest, an poenae, quas infantes Tom. IV. L baptiis

173쪽

r 62 DE INDULGENTI Is baptizati sustinent ante usum rationis, ponantur Irithesauro Ecclesiae r item , an satisfactiones illae, quibus intendimus pro aliis , quibus per accidens satisfacere non possumus , puta , quia suot beati vel damnati, etiam ponamur in thesauro inclesiae. Resp. Ad primum poenas infantium illorum non reis poni in thesauro Ecclesiae , quamquam enim sint homines justi neque alicui applicentur dictae poenae, tamen non possunt dici esse satisfactiones dum ad rationem operis satisfactorii requiritur , ut sit liberum &. voluntarium ubi tamen constat, quod sus, ferentia poenarum in dictis pueris sit me rh naturalis. Ad aliud autem respondeo similes satisfactiones reponi in thesauro Ecclesiae : & ratio est , quod sint verae satisfactiones, quae cum nulli applicentur, cui prodesse possunt, censentur reponi in thesauro Ecclesiae , ne pereant , & hinc sanctus Aug. lib. de cura pro mortuis dicit orationes , quae fiunt pro

damnatis, esse vivorum consolationes : cum enim

illae orationes a Deo acceptentur, ipsis viventibus prosunt.

no potestatem concedendi indulgentias, id quo ex plenitudine potestatis tamqRam proprius dispen. sator praedicti thesauri r Pon;ifici enim in Petro a Christo dictum est Matthaei i6. Tibi dabo elaves Regni coetuum, quodcumque solveris seper terram , eriι solutam . in eoeIis. Et Joan. ultimo et rasis

Oves meas, quae cum Petro r*tione ossicii competant , omnisus eius successoribus legitimis conveniunt dum confirmat jus canonicum cap. cum o eo,

174쪽

DE IN, ut GENTII s. I 63 de poenit. & remisi . ubi expresse dicitur , quod potestatis Ecclesiasticae plenitudo ad concedendas inisdulgentias in Summo Pontifice resideat. Cum auistem concessio indulgentiarum sit actus jurisdictionis & non ordinis sequitur Pontificem hac potestate uti eo ipso quo est legitime electiis, etsi forte necis dum sit ordinatuS. Concilium generale legitime congregatum etIam indulgentias plenarias toti Ecclesiae conferre potest e & ratio est quia tale Concilium Ecclesiam liniversalem repraesentat adeoque indulgentias praedictas concedere potest. Deinde Navairus tract. de

indulgentiis cap. 3I. num. a. citan S Panormitanum

di Felinum in orationibus habitis ad Concilium Baiasileense docet Concilium illud dedisse indulo entias plenarias pro reductione Graecorum sessi 'a . &quamquam sorte Concilium illud a Pontifice non

fuerit confirmatum tamen hoc non suit, quod indulgentias illas concesserit sed aliis de causis di imo ex illo facto satis apparet quid senserint Concilii Pa

tres In concessione indulgentiarum.

Et quamquam Bellar m. cum paucis aliis libἰ i. d 1 Indulgentiis cap. i I . velint quod Concilium genera iste secluso Pontifice non pos it dare indulgentias ultra go. dies vel ad annum solummodo non autem plenarias ex eo quod secluso Pontifice Concilium non habeat iurisdictionem in totam Ecclesiam , verius tamen est etiam in sententia quae agnoscit Ponisii ficem Concilio gener' li superiorem praedictam potestatem Concilio generali competere. Si enim iuxta Bellarm. sundamenta Concilium generale

nulla in hac parte gauderet ii risdictione respectu

totius Ecclesiae r nequidem posset Concilium generale concedere indulgentias o. dierum aut etiam per annum quod tamen alii concedunt. Deinde cum Episcopi seorsim sumpti possint concedere indulgentias o. dierum & per annum etiam Episcopi simul sium pii possunt conferre majores puta plena-

175쪽

x64 DE IN DuLGENTIIS.rias e & sicut Concilium Provinciale potest eo nisserre indulgentias o. dierum &ad annum per tori tam Provinciam de quo postea sic etiam poterie Concilium generale per totam Ecclesiam quam re

Praesentat conserre plenariam.

Dicendum Σ. etiam Episcopis competit potestas concedendi indulgentias quamquam non ex plenitudine potestatis cum etiam Episcopi dicantur mini. stri Christi & dispensatores mysteriorum Dei, ad ectisque etiam possunt dispensare de thesauro Ecclesiae. Dicta tamen Episcoporum potestas ab Ecclesia

sui trestricta e forte ex eo, ut notant aliqui authois

res , quod Episcopi sine ullo delectu quibuscumque

personis concederent indulgentias plenarias , vel saltem a poenitentiis injunctis & injungendis , quod vergebat in damnum disciplinae Ecclesiasticae. Unde in Jure Canonico tit. de Poenit. Remisy . per mulista capita legitur dicta restrictio. Et cap. Indulgentiae, in s. statuitur , ut in dedicatione Ecclesiae possent conferre indulgentias unius anni a poenis injunctis, non autem ab injungendis r in anniversario dedicationis ioci. dierum , aliis autem temporibus 4OO.

Quaeres, cum dictum sit, quod concesso indulis gentiarum sit actus jurisdictionis, qui non exercetur, nisi in subditos , videtur sequi, quod alterius dioecesis non subditi visitantes loca alterius dioecesis non possint lucrari indulgentias , nisi forte habeis rent licentiam a suo Episcopo Ecclesias illas visitaniadi. Respondeo , quod in similibus visitationibus susticiat consensus interpretativus Parochi , vel Episcopi , qui hic censetur adesse, sicuti censetur adesse , dum Parochianus hujus dioecesis confitetur in altera dioeee si

uod huc usque diximus de Episcopis, dicendum

idem est de Archiepiscopis & Primatibus t ita tamen , ut Primas possit concedere indulgentias per Prima tum , dc Archiepiscopus per totum Archiepiscopatum. Dicen

176쪽

DE ΙNou LGENTIIS. IssDicendum 3. etiam Cardinales & Legati Apostolici gaudent potestate concedendi indulgentias , quam potestatem Navarrus vult esse ex consuetudiis ne potius, quam ex ullo jure canonico e quod tamen aliis non probatur e cum consuetudo non sufficiat, ut aliquis dicatur habere potestatem concedendi indulgentias , sed adesse debeat alius titulus , puta auctoritas tacita vel expressa superioris , quae quidem hic censetur adesse, dum Summus Pontifex noscit Cardinales conferre indulgentias nec conis tradicit , adeoque consentire Videtur. Dicendum Φ. Abbates , Generales, & Provinciales ordinum, Parochi & alii Sacerdotes, non habent potestatem concedendi indulgentias . nisi sorte speciale privilegium obtinerent a Pontifice De Abbatibus & Superioribus ordinum eonstat illud ex cap. Orecedentib- , de excessibus Praelatorum, ubi talis potestas illis denegatur, quia non sunt Pr prie rectores & Praelati Ecclesiae, sed solummodo suorum Religiosorum ; & quamvis iurisdictione, tam interna , quam externa gaudeant in Religiosos et illa tamen non est politica , sed tantum oeconomica. Deinde, indulgentiae dari debent de thesauro Ecclesiae, cuius dispensatio non pertinet, nisi ad Praelatos Ecclesiae, quales vi sui officii non sunt iam praedicti. Et quamquam Abbates & alii, opera satisfactoria suorum Religiosorum communicent aliquando personis de illorum Religione bene meritis et haec tamen illorum communicatio non fit per modum indulgentiae, nec est actus potestatis clavium, sed gratitudinis , benevolentiae, charitatis. Deinde, ut bene notat Sotus in dist. a s. q. I. a. satisfactiones illae Religiosorum , quae applicantur, nota sunt ut praeteritae, quales debent esse satisfactiones de thesauro indulgentiarum , sed sunt ut futurae: quae autem praeteritae sunt, repositae sunt in thesauro Ecclesiae , de quo thesauro dispen re pertinet ad Preelatos Ecclesiae. L 3 Quod

177쪽

36 6 D E INnu LGENT III. Quod autem attinet ad Parochos nullo iure et lanci habent potestatem concedendi indulgentias, prout patet ex praxi lc consuetudine totius Ecclesiae, quae est optima juris interpres e neque huc usque visum, quod illi sua auctoritate indulgentias concedam. Objicies, in anterioribus dictum est, quod pQ- , testas indulgentiarum probari possit ex eo , quod Christus Sacerdotibus contulerit potestatem obligandi fideles ad aliquas poenitentias; cum autem

ejus sit solvere , cujus est ligare et sequitur, quod sicuti Sacerdotes Consessarii possunt ligare per poenitentias , ita ab iisdem possint absolvere per indulis gentias. Resp. Quod potestatem ligandi non semper sequatur potestas absolvendit: sic v. g. videmus, quod cuilibet Magistratui competat potestas

reos puniendi, ita tamen ut potestas absolvendi de gratias concedendi, maneat penes solum Principem. Sic etiam quamvis Sacerdotes habeant potestatem ligandi in eonsessione, non tamen statim habent potestatem a poenis absolvendi, maxime perindulgentias; quae potestas illis communicanda est

per Pontificem. Unde illud axioma iuris r aeui potes ligure potest solvere, locum non habet, quando solutio a vinculo debet fieri per aliquid , quod non est in potestate ligantis e quod hic fit; cum inmdulgentiae, quibus poena sol vitur, debeant fieri de thesauro Ecclesiae , cujus dispensatio pertinet ad solos Praelatos Ecclesiae , ut jam aliquoties dixi

mus.

Dicendum s. an autem Uicarius generalis Episcopi, aut Vicarius capituli sede vacante , possint

dare indulgentias , non conveniunt auctores. Naia varius enim de indulgentiis notab. 3. num. 6. cum

aliis tenet, talem potestatem illis non competere a adduntque alios contrarium facere abusive , nec quidquam valere hic contrariam consuetudinem et quibus accedit Prosper Fagnanus In a. partem lib. s. decret. de excess. Plaetat. cap. accedeηtibus num. 37.

178쪽

DE IN Dux GENTI Is'. I 6 I& 38. alii vero distinguunt, & dicunt, quod quaminuis Uicarius generalis ratione suae commissionis generalis non possit concedere indulgentias , eo quod indulgentiae censeantur inter gratias majores , quae informa Vicariatus non veniunt nomine generalis mandati: si tamen Uicarius generalis specialem pro indulgentiis elargiendis commissionem habeat , poterit tantas concedere, quantas poterit Episcopus: maxime, cum Episcopi illa, quae sunt delegabilia, possint aliis delegare , nisi aliter per summum Pontificem sit restrictum. Quod attinet ad Capitulum Sede vacante, amrmat Navarrus num. 7. illud posse concedere indulgentias e idque ex eo , quod Capitulum succedat potestati iurisdictionis Episcopalis e Sotus tamen, re alii docent , id non competere Capitulo Sede vacante , idque ex eo , quod Capitulum tantum succedat in iurisdictionem necessariam Episcoporum ; puta in iis, quae tempore vacationis non patiuntur moram. Non tamen ad alia non necessaria, uti ex praxi constat, qualis est concessio indulgentiarum.

DIC B ND ure prima , ut valide dentur Indulis gentiae, requiritur iusta causa ε adeo ut etiam Pontifex Se quilibet Praelatus Ecclesiae peccet , si sine iusta de rationabili causa indulge9tias concedant. Est communis sententia Doctorum; quamquam, ut recte ait Soto dist. a I. q. a. a. rationes, quae se hic offerunt patronis non indigeant. Prima igitur ratis est, quod etsi Christus Infinis tum thesaurum meritorum commiserit Ecclesiae suae

179쪽

363 D 3 Indu BNTO s. dispensandum ,, non tamen , ut prodige illum esisunderent , sed tamquam fideles administratores . Praelati illum dispensarent. Prodigalitas enim de e fusio bonorum, hoc solum differt a dispensatione ait Soto ibidem, quod illa fiat sine causa . haec vero non nisi pro causa legitima. ridico nomus enim,

qui sine causa bona Domini sui prodigit , dissipator est& dilapidaior e sed ille est dispensator, qui quando , dc ubi oportet, illa cum judicio experio ita a. Quod collatio indulgentiarum sit vera absolutio e sicuti ergo Sacerdos in Sacramento non potest pro suo libitu absolvere , nisi quem iudicat ab solutione dignum : aut etiam , sicuti non potest in eodem tribunali poenam temporalem in aliam quamcumque mutare sine iusta causa et ita neque Potest extra Sacramentum poenas restantes pro li-Ditu relaxare , sed tantum ex iusta & rationabili

causa.

3. Qui concedunt indulgentias , seclunt illud ex

commissione & exemplo Dei, cuius sunt ministri r Deus autem, cum culpas aut poenas remittit, non sine delectu & sbia misericordia, aut sine causa illas remittit et adeoque nee ministri ejus sine aliqua causa possunt easdem remittere. 4. Quod minor causa requiratur ad absolvendum a Votis , quae ex voluntate voventis dependent , in quibus tamen Pontifex non potest dispen sare sine ea a r ergo multo magis requiritur cau- Ω aliqua ad concedendas indulgentia si de Communi thesauro Ecclesiae, & ad hominem absolvendum a vinculo poenarum quo Dei iudicio constringi

Id ipsum confirmat eontInua Ecclesiae praris, quae numquam concedere solet indulgentias , nisi Propter aliquam causam v. g. ob recuperationem terrae sanctis , promotionem honoris it cultus diis vini, &c. unde etiam Clemens VI. Extrav. Unige-

180쪽

DE IN DuLGENTIIS. I 69mim dicit Ponti scibus eoncessiam esse potestatem Ecclesiasticum thesaurum propriis ac rationabilibus causis salubriter dispensandi. Dicendum a. causa haec debet esse pia . & ad causa δε quantitatem indulgentiae proportionata. Probatur et esse ρ prior pars, quia cum indulgentiae respiciant salutem aeternam , quatenus scilicet tollunt impedimentas cunarum temporalium , quae a consecutione sa-utis retardant , consequens est , quod indulgentiae requirant causam piam , cui innitantur Posterior pars probatur, quia ut diximus ex cleis mente VI. indulgentiae dispensandae sunt propriis ac rationabilibus de causis r atqui rationabile non est , quod magnae indulgentiae dentur propter extinguas causas. Deinde , ad remissionem poenae tem poralis requiritur , ut Deus illud acceptet , quod

Deo in compensationem offertur et cum autem omisnia opera Dei sint justa, & iustitia exigat propor

tionem aliquam, saltem geometricam : sequitur, quod ad validitatem indulgentiarum requiratur aliqua proportio operis ad indulgentias. Praeterea Ponisti sex ut ante diximus est dispensator thesauri Ecclesiae , non dominus t ergo sicuti oeconomus sine proportionata causa dispensans de communi aerario , censetur prodigus & infidelis ; ita etiam si Pontifex sine proportionata causa concederet indulis gentias. Postremo , ideo etiam in Jubilaeo , quod omnes indulgentias in se quasi continet, requiri Q.

lent, praeter confessionem & communionem, opera alia laboriosa, v. g. jejunia, visitationes Eccle-sarum, Zcc.

Dicta intellige , quod indulgentiae sine causa pro is

portionata datae non teneant, non quasi tales totae indulgentiae depereant e sed tantum id . quod

proportionem causae excedite adeo ut indulgentia censeatur rata quoad eam partem , quae causae magnitudinem adaequat e si enim non essent ratae

pro ulla parte, Pontifex deciperet fideles , & indulgen-

SEARCH

MENU NAVIGATION