Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis authoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ..

발행: 1689년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

xso DE PURGATORIO. quod Christus plenissime pro nobis satisfecerit, Ecquod remissa culpa secundum illos remittatur mo' nis poena. Varie tamen more suo hic lusit Luther equi quidem primo illud admisit, sed negavit illud

ex S. Scriptura posse probarit postea docuit id ex ea posse probari et tandem illud absolute negavit. Contra hos - .h Dicendum I. De fide est , darI Purgatorium, seu locum , in quo iustorum animae , quae hic in vita

es de fide. non plene suerunt purgatae a peccatis, illic expiantur. Communiter hoc solet probari ex utroque Teis stamento. Ex V. T. quidem, quod Judas Mach. l. Σ. c. . Iz. miserit Hierosolymam Iao oo. dragmas argenti offerri pro peccatis mortuorum sacrificium bene & religiose de resurrectione cogitans, adeo, ut addat Scriptura et Sancta ergo re salubria est e . gitatio pro defunctis exorare, μι a peccatis solvantur. Hinc collige manifeste I. animae immortalitatem ,

resurrectionem mortuorum , quod remissa culpa, non remittatur tota poena, quod animae defunctorum suffragiis vivorum possint juvari, denique dari

locum, in quo animae destinctorum auxilio vivorum possint purgari ,-consequenter dari Purgatorium, etsi nomen illud expresse non designet. Nec enim

. locus ille intelligi potest de damnatis in inferno ,

' ' ubi nulla est redemptior nec etiam de beatis, quae vivorum suffragiis adiuvari nequeunt, utpote bean , tir Ergo restat, ut intelligatur de alio tertio , ubi animae justorum possunt plene purgari & expiari. . Ais libri opponunt haeretici librum illum non esse Cano. Macha - nicum. I. quidem , quod non sit in Canone Iu---φmη3 daeorum. Σ. Quod author illius libri petat veniam '' seubi errarit. Quod S. August. I. a contra Gau-' dentium et g. doceat librum illum quidem esse utilem , si sebr e legatur di imo S. Hieron. N Rumnus in expositione Symboli . quae Cypriano tribui tur, negant hunc librum esse Canonicum. Ad quae

tamen Resp. Ad r. librum quidem illum non esse

202쪽

DE PURGATORI . Is 'In Canone Iudaeorum, esse tamen in Canone Ca. tholicorum: unde.S. Aug. Ig. de civit. c. 36. Nauctabaeorum , ait , Iibros non Iudai, sed Ecclesia pro Canonieis babet. Ad a. Resp. PetIt author Veniam , non quasi in aliquo errasset, sed si sorte non satis exacto & polito stylo scripserit: subdit enim e ' Alternis, uti, deis lectabile est. Nee enim delectabile est , nunc vera dicere , nunc falsa. Ad 3. Resp. Docet S. August. librum Illum deis here sobrie legi , non quasi lateant errores, cum eumdem librum ibidem vocet Seripturam Sacram , sed ob exemplum Rasiae, qui ob occisionem sui ibidem videtur commendari, cum tamen revera non

Commendetur, si sobrie , id est attente Scriptura illa legatur. Ruffinus autem uti & s, Hieron. tum negant libros illos non esse aptos ad convincenis dos Iudaeos, utpote ipsis non Canonicos. Addunt aliqui contra dictum locum, vatIos ex illIsinortuos suisse in peccato mortali, cum penes eos inventa essent idola dc idolorum donaria, quae tamen Deuteron. 7. Vetabantur. accipere. Resp. fieri poturi aliquos legem illam invincibiliter ignorasse rvel etiam desuper ante mortem poenituisse: quare , quia non constabat eos in peccato .mortali Occnbuisse , recte pro iisdem offerri poterat sacrifi

cium

Eadem veHtas probatur ex T. N. Mathast Iar diacitur esse aliquod peccatum , quod non remittitur , neque in hoc , neque insuturo secutori ad quod ita S. August. ΣΙ. de civit. 24. non veraciter , ait, de quibusdam diceret κr, qvod non eis remittitur neque iuhoe saeculo , netae in futuro, nisi essent. , quibus etsi non in isto , tamen remitteretur in futurρ Dculo. Deinde l. Cor: 3. dicituri, quod ii ., qui super.

fundamentum, quod ipse posuit, scilicet super fidem Christi, aedificent lignum, stipulam ; salvos qui indem fore , sic tamen quasi per ignem. Qi eda l*

203쪽

sset D E PORGATORIO cum communiter intelligunt SS. ΡP. de purgatoclo

igne.

Hue accedir definitio Ecclesiae In vaclis Concilii de fiovissime in Conc Trid. ses 2 s. ubi dicitur, Ecclesiam Catholicam Spiritu sancto edoctam, ex S. Litteris & antiqua pP. iraditione, in sacris conis ciliis docuisse di docere , purgatorium esse . , animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari. Viis de ibi dicta Ic definita. Eu adduci possent. variae Sq.PP. sententiae pla-rssimae , dicentes esse purgatorium ignem , quae videri possunt apud Bellarminum de purgatorio. SO-

. ' Ia notari potest haec S. Augustini sententia in Ps. 37. In h/evitatu es me, cur talem me reddas , cui iam. emendatorio igne noη opus sit. Ιmo S. Greg. ..dialogia 39. docet erodendum esse purgatorium ignem. Denique constans suit Eccletiae sensus superesse pur-. gatorium, dum semper oravit pro mortuis et adeo ut Calvinus ita suis constitutiombus fateatur, usum ' hunc orandi prosa ortuis . fuisse ante annos Io 3 -'. quamris addat, Patres hie aliquid humani esse pas- . sos , dum non sunt secuti Scripturas. . . iHanc quoque veritatem confirmat Scratior cum. enim remissa culpa , non omnis continuo tollatuς α poena . poterit fieri , quod quis remissa culpa discedat ex vita , ita tamen , ut restet poena persolvenda. t quae poena non debet' necessario esse erna., sed sussicere potest temporalis, qua ijs debetur peccato ventali. Hinc etiam Ethnici, Philosophi, Mahometvii.& alii ratione duce dc doctore, statuerunt locum ,' ubi delicta hie non vindicata , vindicentur in alia vita cum spectet ad providen

tiam divinam , quod hic vel alibi delicta vindi

cemus. ν

. syiectio' Varia tamen contra datam doctrinam possunt: primo quod Eccle..i I. dicitur quod li- gnum , id est homo G si ceciderit ad austrum aut aquilonem , in quocumque loco ceciderit', ibi

erit

204쪽

D ε ΡυRGATORIO. est. Hinc colligunt haeretici esie solum duo loc post hane vitam. a. Quod a. Cor. s. Apostolus dicat , quod qui que recipiet prout gessit in corpore. Si autem animae in Purgatorio postent juvari , non acciperent prout gesserunt in corpore.

3. Quod Apocalyp. t . dicitur, quod qui in doe,

mino moriuntur , beati sint ; nec eos tangat tor mentum mortis, illos esse in pace, iustum , si moriste praeoccupatus fuerit , esse in refrigerio, ergo non

in igne illo poeno . Ad quae Resp. ad primum autem , locum illum optime intelligi posse ad litteram, quod sicut lignum caesum , ubicumque cadit , illic maneat, nec se toto resurgat i ita & homo , qui moritur. Si vero de morte spirituali quis velit intelligi, dici posset. quod animae in purgatorio sint ad austrum , id est

in statu salutis aeternae , de quo certi sunt. Denique juxta Haereticos, locus ille destrueret di limbum. Ad a. Resp. eos etiam accipere , prout gesserunt in corpore , dum statuuntur in eo statu ob sua meiarita, quod suffragiis vivorum iuvari possint: sicuti

beati hic in vita meruerunt, ut orationes illorum , quas in eoelo fundunt , exaudiantur.

Ad 3. Resp. locum Apocalypsis intelligendum esse de iudicio finali, quando beati illi, qui in domino moriuntur, requiescent a laboribus suis. Dein ide animas in purgatorio non tanget tormentum mortis aeternae, id est dejiciet, cum certo credant,

illud tormentum esse finiendum. Alii intelligunt hoc de tormento mortis corporalis , quod justos non conturbat, uti nec martyres conturbavit, sed securi sint de proemio , de cupiant dissolvi & esse cum Christo. Sunt quoque animae illae in pace, quia securae sunt de sua salute post exactam huius vitae militiam, quare dicuntur dormire in somno pacis. Sunt quoque in refrigerio, quia non patiuntur amplius aestum tentationum hujus saeculi. . Tom. IV. N Va

205쪽

cat fideles. Sent utia

rum.

Is DE PURGATORIO. Varia insuper hia objici solent , quod SS. PRdicant non posse post hanc vitam deleri peccata, non posse haberi remissionem peccatorum, & c. quae omnia intelligenda sunt, de deletione Sc remissione quoad culpam vel poenam aeternam peccato modi tali correspondentem , non vero de deletione poeisinae temporalis. Petct aliquis, quomodo illi purgabuntur , qui In sine mundi invenientur cum debitis temporalibus ἰ Resp. per ignem conflagrationis, se ut illud quod deest de diuturnitate poenae , eius gravitate compensetur et alii vero dicunt, quod ea poena i tercedentibus Sanctis a Deo misericorditer condo. nabitur. Pro complemento hic nota cum Exim. D. Iacoinbo Baio l. I. catechis. e. aig. purgatorii fide aedificari fideles , quod malint hic pro omnibus satisfacere, quam acerbissimis poenis in suturo; ubi econistra, negatio eiusdem ad improbitatem vitae impellit , dum homines a bonis operibus avertit, uti patuit in ipsis impugnatoribus purgatorii moribus Multa impiissimis , ut in Petro Bruis, Waldensibus, Luthero di aliis. g. II.

Ubi sit Paetatorium. C Alvinus & eius assectae, non tantum purgateia

rium negant , sed & omnem omnino locum subterraneum animarum , etiam limbum S S. ΡΡ quos docent fuisse in coelo, & solum caruisse visione beatifica , qua carebunt usque ad ultimum dieiri judicii. Docent itidem . in sernum non esse sub teriara , seb ubique , eiusque poenas nihil esse aliud , quam terrorem di anxietatem, qua cogitant animae Deu m

206쪽

D R PORGA Υ R IO. Tu, Dhum sibi esse iratum e unde concludit Calvinus, aniles esse fabulas , quidquid de locis animarum dicitur. IDicendum tamen primo varios Doctores Varia Shn mota assignasse loca , ubi animae purgarentur et Grego. SS. PPArius 4. dialog. cap. 4o. & s. dicere videtur quasdam animas in balneis esse purgatas. Alii opinati sunt animarum loca non esse corporea, quod S. A gust. aliquando opinatus est, Se retractavit a. re tract. c. et . Origenes Vero docuit purgatorium ignem nil esse aliud , quam conscientiam accusanistem & anxiam pro peccatis, uti de inferno docet Calvinus. Alii insuper ut Gregorius Nyssenus 5c alii docent purgatorium esse aerem caliginosum , in quo daemones versentur. Dicendum tamen cum communi SS. PP.&Theo- Iogorum sententia , Purgatorium esse locum sub. terra. terraneum , loco damnatorum vicinum. Quod vero purgatorium sit locus inserus , videtur commuinnis Eeclesiae sensus , adeoque illud negare, periis culosum iri fide i dum Ecclesia pr animabus rogat , Iiberari e M de paenis Inferni ; de profundo Ia-- , me. Sic etiam Apocalyps. s. dicitur creaturas. quae sub terra sunt , dedisse laudem Deo dc agno sic S. August. Epist. 69. in illud act. a. Solaris doloribus Inferni , liberalis , ait , a poenis Purgatorii. Denique , animae in Purgatorio eamdem poenam patiuntur , quam dam pati , eo solo discrimine. quod una sit aeterna, alia temporalis, adeoque conis Eruit , ut eodem sere loco puniantur , ut eadem

Poena. . γ'

207쪽

196 DE PURGATORI .

De Paeua Purgaιorii. Pana HICENDUM T. Animas in Purgatorio puniri -- L poena damni, id est, non videre Deum e unde in eisdem oritur ma nus dolor , uti in iis , qui sua culpa excluduntur a conspectu Patris. Non enim introibit in Coelum aliquid coinquinatum, nee statui beatitudinis eonvenit aliquid pati. m Dieendum a. Quamvis non sit de fide, in Pur avii f., gatorio esse ignem , est tamen maxime temerarium dis. hoc negare. Quod non sit de fide, probatur ex eo, quod Graeci in Conc. Flor. ses ult. etsi agnoscerent Purgatorium , dc orationem pro defunctis; tamen dubitabant, an vero igne ibidem animae punirenis tur , quod tamen Concilium illud tolerabat. Quod tamen sit temerarium illud negare , patet ex eo I. Cor. 3. Salvus erit quasi per ignem et Quod de vero igne Purgatorii intelligunt S S. Patres de Doctores , adeo ut S. Greg. 4. dial. 39. dicat, ignem Purgatorii esse corporeum. Deinde ignis inferni est Verus ignis dc corporeus , ut alibi ostensum est in

prima parte , ergo & ignis Purgatorii , cum sit unus & idem. Quomodo vero ignis ille agere pota sit in spiritum , dictum est ibidem , puta ut ait D. Aug. Veνis , sed miris modis asuanta Dicendum 3 . Poena Purgatorii tanta est, ut nul

sit pinv poenae huius vitae illi comparari possint. Unde is ' ' S. August. Enchiridit ita. dicit, Exulare a eiviιate

Dei, tam grandis poena est, ut nussa ei possimi tormenta , qua novimus, eo arari. Et S. Gregorius in Ps. r. poenitent. illum, ait, transitorium ignem omni tribulatione praesenti existimo intolerabiliorem. Et Beda in Ps. 37. Nuta, ait, Mart rum aAι Iatronum cum Pur

gettorii poenis conferenda supplicia. Quae

208쪽

DE Pu RGATORIO. I97 Quaestio tamen est , an sit gravissima poena ap- Ais siepretiative , an vero etiam maxime acerba. Resp. maxima. in primis certum est, eam esse gravissimam appretiative, cum animae illae pluris aestiment visionem Dei, quam quodvis aliud bonum: ergo etiam pluris aestimant carentiam visionis , quam quod iis aliud malum. Variant tamen auctores , an quaelibet poena ignis purgatorii sit gravior maxima poena hujus vitae. Et quidem haec est S. Augustini senistentia in Ps. 3 . ubi ait, quia dicitur salvus erit, il-ἰe ignis eoutemnitur ..... grabror tamen erIι ille ignis,

quam quidquid homo pati potest in hae vita. Hoc tarimen passim intelligitur de poena gravissima purgatorii cum plurimi doceant leviorem poenam purgatorii , minus acerbam esse acerbissima poena hujus vitae, cum illud aequitati consonum non videatur, quod minima peccata. puniantur majori poena , quam hic puniantur maxima scelera. Quia tamen plurimi sustinent , non omnes an iis mas sustinere poenam ignis, neque eam semper pati , hinc videtur fatis vero simile , quod ob minima Peccata v. g. verba otiosa aut similia , non exurenis tur animae r imo Beda quosdam refert , qui post mortem apparentes , dicebant se degere in amoeno

Ioco , quem crederent Paradisum, nec tamen erant Beati.

Quod vero Apostolus I. Cor. 3. etiam dicat sti-Pulas puniri per ignem , non ideo dicendum est. quod velit levissima peccata puniri per ignem , sed

quod optime conveniret eius instituto S. compara istioni uti hujusmodi vocibus , eo quod in aedificiis construendis soleamus uti ligno, lapidibus, foeno, sipulis, &c. 'Dicendum 3. Vero similius videtur animas in puris .an tor gatorio non torqueri a Daemonibus : cum enim V 2-.ἡι animae illae diabolum vicerint & superaverint, cono iacvenientius est eas a daemonibus non torqueri- Ue.

Ium in hac re, uti & in aliis multis nihil certi, un-

209쪽

de te Concilium Trid. Secas. Subtiliores ae dimisciliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt, ec ex quibus plerumque nulla fit pietatis accessio , voluit a popularibus sermonibus secludi rincerta item, vel quae specie falsi laborant , evulis gari ae tractari non permittit. Dicendum 4. Certum est Purgatorium non dura-- tutum ultra diem iudieii extremi. Hinc S. August. navi. ' ΣΙ . civit. 6. Purgatorias poenas , ait , nustas futuras opinetur, nisi ante altimum illa d ιν emendumque judietum. Colligitur idem ex loco Matthaeibas. Ubi post ultimum illud iudicium solum statuuntur a. lo ea , unum a dextris, alterum a sinistris. Falsa ta-M tia men & singularis est sententia Dominici Soto in .: in z.. sent. inst. I9. q. 3. ari. ubi docet , nullam antis

da. mam in Purgator Io torqueri ultra Io. annos , eo' ' quod nullum sit peccatum , quin in hac vita poenitentia Io. annorum possit expiari, ubi tamen poemna Purgatorii est gravior & sua gravitate diuturnitatem compensat. Verum sententia haec communi Eeelesae praxi bc sensui repugnat , dum per to annos anniversaria celebrat pro desunctis , certo sibi persuadens , tam diu animas posse in Purgatorio torqueri. Hisc referunt , quod concio nator, qui hanc sententiam Soli praedicaverat , publice re vocare coactus sit ab Inquisitoribus.

f. I V.

De eandiιiοηibas animarum in Purgatorio. - τ' ICENDO M primo. eas esse In gratia , pallen-trario, tissime Deum sustinentes εc laudantes, ut patet ex Apocalypsi s . Lcst firma' a. Numquam ab ea gratia excident. Probatur , quia nullus in eis esse potest inordinatus motus, qu

210쪽

Eratia deperditur. Neque etiam Deus potest ab eis gratiam suam sine culpa substrahere , hane autem

Ponere non possunt, cum sint extra statum merenis

di & demerendi e hoe autem fit protectione Dei, in cuius manu sunt animae justorum, & cujus dex. etera defendit illas. Dices, nondum sunt in patria , ergo in via, &consequerirer possunt demereri. Resp. si statum meis rendi spectes , non esse amplius in via , sed in teris mino. Si vero praemium spectes, se adhue sunt in via , quia illud necdum acceperunt. Hine iustissime a Leone X. damnatus est Lutherari. 39. asseis

Tens animas in purgatorio assidue peccare. 3. Animae illae . sunt de sua salute securae. Est contra Lutherum iterum docentem, quasdam s de sua salute incertas. Cum enim animae in mortalidiscedentes statim ad inferna descendam , ut ait Flor. Con. & cognoscant animae in purgatorio se eo non descendere, cognoscunt se non habere peccatum mortale , de consequenter esse in gratia de de sua salute seeuras. In fine tenim hominis, denudatio operum eius , ut serit opera sua post particulare cuiusque iudicium. Hine quando Ecelesia orat,ae eadant in obsearum, ne absorbeat eas tartarus, dic. Ecclesia orat eo modo , considerando dem x, ae si essent in die obitus r. vel etiam eo rogandi mois do utitur ad excitandum maiorem affectum in fidalibus , ut studiosus pro defunctis exorem. - i -

.'Judicium autem cuiusque particulare, fit in se zzvi

paratione animae a corpore, cum nulla sit disseren tium pardi ratio. Si vero aliquando legitur , quosdam an ricularc, te mortem esse iudicatos ut de quodam Chry ri .refert Greg. 4. dial. 31. imo etiam dilatam inesententiam, ut videtur factum esse cum doctore it Io in vita S. Brunonis e inteIligi debet, quod aliquando videantur esse damnati ante mortem , eo quod ceciderint in desperationem. Doctorem Vero

SEARCH

MENU NAVIGATION