Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis authoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ..

발행: 1689년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

ars D A CENsu RI s. vius, quod Religiosi, qui habent facultatem ab-χlvendi a censuris reservatis, debeam diligenter considerare vigorem sui privilegiit item, si habeant facultatem absol vendi a casibus di censuris reserva tis Episcopis , non ideo possunt absolvere ab iis, quae res rvantur Papae, etiam iis casibus, quibus Episcopi interdum ex peculiari concessione possunt ab iis absolvere: cum ejusmodi censurae non posisint dici Episcopales, quae solae sunt illae, a quibus Episcopi possunt ordinarie in omni casu absolvere, di non solum ex commissione in certa circumstantia. Ita sere Sylvvis. Quaeret aliquis, an qui ab Episcopo accepit facultatem absolvendi a casibus ipsi reservatis censeatur simul aeeepisse facultatem absolvendi a censuis ris, Episcopo reservatis t Affirmant aliqui satis proin

babiliter , cum sub nomine casuum reservatorum veniant etiam omnes illi casus . qui censuram habent annexam. Alii tamen addunt , attendendam hic esse concedentis intentionem , qui nisi quid speciale de ea facultate exprimat, non censetur eam concedere, cum absolutio a censuris habeat specialem difficultatem . quae proinde generali conces.sione non videtur comprehendit ita rursum D. Sylvi a

Quaeres insuper, an quando datur facultas ab l- vendi a censuris in foro conscientiae, possit exerceri dicta saeuitas extra Sacramentum poenitentiae. Resp. Notari primo potest tune dici in sero conis scientiae sive interiori ab lvi a censuris . quando quis ablatuitur, salvo iure cognostendi de illo delicto, in foro exteriori, dc pro eo poenam & sa tisfactionem imponendi. An autem solum in foro interiori, an In utroque , puta in exteriori Sc interiori, detur illa facultas absolvendi, ex sermaconcessionis potest dignosti. Si vero ea facultas deis tur simplieiter . uti datur in bulla cruciatae & quibusdam aliis i variant authores , an censeatur com

232쪽

rehendi facultas pro utroque soro . VarII assa antex eo, quod favores sint ampliandi, ut habetur in utroque iure , iuxta regulas juris in s. deinde , quod forum exterius di interius debeani sib consormari. Hlii tamen verius putant , quod dicta facultate generaliter data , non detur facullas absolvendi in utroque soro e primo, quod illicite videatur absolvi censuratus , absque eo quod satisfaciat Iudici,

quem contumaciter offend t et 2. quod alias maxime detraheretur authoritati & vigori fori externi, si toties quoque absolveretur in foro externo , quo ties absolveretur quis in interno. 3. Eo quod abis solutio pro foro externo semper specialiter soleat peti & expresse concedi. Ex quibus omnibus recte concludi potest, absolutionis facultatem generaliter datam , solum comprehendere absolutionem pro foro interno , maxime cum Pontificis intentioiit, dum similem facultatem concedit , censura tum liberare a peccatis, ad lucrandas Indulgentias aut Jubilaeum , uti ex bullis patet. His ergo positis , ad quaestionem satis commv. Absistis niter respondent D. D. quod dicta facultas exerce.

ri possit , etiam extra Sacramentum Poenitentix, nee aria eo quod censura ex sua natura non exigat relaxari fert in in Sacramento Poenitentiae , unde etiam Episco- ς mi pus confirmatus , imo in mortis articulo quilibet

clericus, & iuxta aliquos etiam laicus potest absolvere a censuris. Nec quidquam obest , quod dicatur in Bulla , In foro conscientiae , eo quod hoc

soleat intelligi ut dictum est prout opponitur soro contentioso : seu ad securitatem conscientiae.

Idem docent , si quando addatur in Rulla, Poterit conssarius, Sacerdos confefarim abloisere , imo, etsi detur facultas absolvendi in foro Paenitenιiae et tum quod prioribus verbis non exigatur actualem iis ni steri uin Poenitentiae . sed solum conditio personae , quae a censuris absolvat, etsi extra Sacramenis

tum et tum etiam, quod per id, in foro Poeniten-

233쪽

distinguitur contra forum contentiosum e imo etsi dieatur in Bulla confessisnibin dis genter auditis Non debet absolutio fieri in Sacramento Poenitentiae, eo quod dicta particula restringat id , a quo debet in illo actu absolvi, puta peccata , non vero censuras, quae extra Sacramentum possunt deleri.

Ex dictis colligi potest , quod etsi poenitens ob

desectum aliquem non consequatur absolutionem a peccatis, tamen consequatur absolutionem a cenis suris , eo quod supponatur Sacerdos velle absoluisι te absolvere a censuris , quae absolutio non necessario connectitur absolutioni a peccatio , uti mox dictum est.

A quistis Dicendum s. Religiosi non exempti a iurisdi- absis tui ctione Episcopi, non possunt absolvi a censuris a

C. I. Praelatis suis, sed ab Episcopo , qui proprius eorum

ceti Vis. P latus et exempti vero, a suis superioribus abis solvi possunt , cum Praelati eiusmod habeant iurisdictionem quasi Episcopalem ordinariam, quam proinde etiam possunt delegare. Excipe tamen cain sum, quo potestas eorum aliquando est restricta a superiore v. g. generali, reservanti sibi aliquarum censurarum absolutionem a unde, quoad hanc facultatem , consulendae sunt cujusque ordinis conis Bh utiones. Hoc quoque hic no am potest , quod Religiosus Consessarius habens a Papa privilegium absolvendi a censuris Papae reservaris , possit absol- vere in vim dicti privilegii alium Religiosum a Cenissura tali, si in Religione illa non sit reservata talis Sis=ὸHιν ' censura. Denique , hoc pro praxi notant varii, debet esse quod superior Religiosus rogatus ab alio Confessa - )- rio Religioso pro facultate absolvendi quempiam a his censura reservata , teneatur, etiam aliquando subtem Ual- peccato mortali, dare dictam facultatem, nisi aliud vendi a quid urgens obstet , puta , si frequens esset reino reservatis , aut quid simile

Dicendum 6. Potest quis absolvi ab una censuis

234쪽

D E : C A N s u R I s. 22 ra, remanente altera si sit pluribus censuris Irreti tus , eo quod censurae sibi mutuo non necessario connectantur. Si tamen superior habens potestatem, indefinite dieat, Absolvo te ab omni vincula excommunicationis , suste sonu , interdicti, & ipsi de

pluribus poenitentis censuris constet, censetur poemnitens ab omni censura absolutus, cum talis intenistio censeatur esse in absolvenis, &de caetero adest

sufficiens potestas ab omni censura absolvendi. Aliud esset, si in supplica , feci siet poenitens selum mentionem unius censurae, tunc enim solum censeretur

superior velle absolvere ab illa censura , pro qua fuit petita absolutio , idque et si e sset absolutio indefinita & universalis. Dicendum . Poterit absol vi a censuris absens, Absto unde aliqui inferunt , quod si Consessarius oblitus p οβ

fuerit ab Dere poenitentem ab exeommunicatione, vel si ab ea eum absolvat, ad quam tamen ejus facultas se non extendit r possit postea obtenta ad hoc facultate , eumdem poenitentem , etsi absentem ,

absolvere, Potexit itidem abssit vi a censiuris ille, qui est placti invitus, & qui permanet in contuma

cla , si illud seret necessarium aut valde expediens bono communi vel etiam si expediret bono privato censurati sine detrimento boni communis, V. g. si prudenter. time tur , quod si diutius in censura perseveret , fiet deterior , aut in communitate timeatur seditio , Ecclesiae perturbatio, &c. Poterit quoque a censuris absolvi defunctus e cum enim etiam post mortem maneat censura, V. g. ex- sanctas. '' communicatio , saltem quoad aliquem essectum.

v. g. quod non possit sepeliri in loco sacro, & quod privetur communibus Ecclesiae suffragiis; sequitur quod a censura quoad hos essectus possit defunctus

absolvi. Requiritur autem ad hane absolutionem, quod defunctus dederit signum resipiscentiae. Abseu vi autem debet ab eo, qui eum in vita a censuris p

tuisset absolvere. Si vero jam sit sepultus, non est

235쪽

Feriari.

Ne foram

224. DE CENsu RI s. necesse eum exhumari, ut verberetur, sed satis est , si verberetur sepulchrum. Haeredes vero tenentur implere fatisfactionem, si quae agenda sit , prout ferunt opes a defuncto relictae et non tamen teneniatur in se suscipere obligationes personales deiuncti. Si autem censura illa fuisset occulta, docent mulisti, non esse necessarium procurare absolutionem. sed esse dissimulandum reonsultius tamen est, etiam secreto quaerere absolutionem , eo quod non sit plane certum, quod suffragia pro tali oblata , illi proinsnt non absoluto, prout aliqui docent.

Me Ritu absolvendi a census s. DIcENou M primo , Qui ligatus est censura propter aliquam laesionem factam proximo , non potest absolvi, nisi adhibita prius satisfactione rimis qui alias talem absolvit, mortaliter peccat , & ad restitutionem aliquando ipse obligatur, iuxta dicta in materia de restitutione. Satisfactio autem illa non debet semper re ipsa esse facta, sed aliquando susificere posset fidejulso, cautio, iuramentum satisin faciendi, aut quid simile. a. Qui in artieulo mortis absolvItur a eensura ab aliquo qui de iure eum absolvere non poterat, in. iungendum est poenitenti, ut postea si convalesi

cat se sistat superiori , a quo de jure absolvi po

test. 3. Si per privilegium solum in foro consetentiae quis absolvatur a censura . exigendum est a poenia tente efficax & firmum propositum , quod ea ab solutione non abutetur. perturbando forum extemnum cum aliorum scandalo , sed quod se , quoad illud forum, geret at censuratus.

4. Quoad

236쪽

va C E M s u R O. at 4. Quoad crimina horrenda , v. g. incendiariis, Alisnam falsar iis, dic. exigendum est iuramen tym de caele- do inraro ab iisdem abstinendi , quamquam ad valorem mmi absolutionis, tale juramentum non necessario exigatur.

Dicendum a. Absolutio a censuris in soro extet. Ritus abis no saltem quoad excommunicationem debet fieri Divendi

eo ritu , qui praescribitur in c. nobis de sentem. 22 .pexco m. puta. quod absolvens debeat dicere psal. ὸω . ---mum Miserere , &. interim flagellare excommuniis nisations.catum virga in humeris, postea dicere fi arie eleγ-Ρn , Paιer noster , dc deinde dictis aliquot versiculis in Caeremoniali contentis, dicenda est oratio , Deareat propri- es misereri, αν c. Ac tandem dieatr u thoritate Domini N. Jεsu Misti, Apostolorum Peιri Sr Pauli, mihi concessa, absolvo te a vinealo excommunieationis , quam incurristi ob bane vel illam caabam, restiιuo te Sacramentis Ecclesiae in communioni fideliMm in nomiηe Patris, e c. Haec tameta absolutionis forma , non ubique est recepta , unis de mori seu praescripto cujusque Ecclesiae hie est attendendum , quae praescribunt cujusque Ecclesiae caeremonialia vel Pastoralia. Noranda tamen antea est distinctio absolution Is Absis tua censura, qua alia dicitur absolutio ad cautelam, alia ad νήηcidentiam: prior est, quando dubitatur, istisciviis an quis censuram incurrerit , & 1olet dari ante ab . tiam. solutionem poenitentis a peccatis. Posterior est. quando tolIitur censura , ita tamen , ut rursum in

eam incidat, ni si hoc vel illud certo tempore praeristiterit. Et haec decensuris in genere. τοm. In - P SE

237쪽

nora

De Excommunicatione. EXcoMMuNICATIO nil est aliud, quam censura Ecclesiastica , qua quis separatura commuis nione Ecclesiae. Id innuit ipsa vox , excommunica tio , quasi extra communicationem factus. Diciis tur vero a communione Ecclesia, eo quod excommunicatio solum privet iis bonis, quae sunt sub potestate Ecclesiae, & Morum distributio ad Ecclesiam spectat di quapropter non separat excommunicatio a communione pure interna , quae fit per gratiamsdem , di charitatem. Figurata est olim in L. V. per exclusionem leprosorum e castris dc aliorum immundorum. Imo ipsa ratio dictat, membrum putridum a communione aliorum esse segreganis

Excommunicatio alia est minor , alia maior Major , est censura , per quam quispiam punitur privatione Sacramentorum Ecclesiae, & suffragi rum , & convictu civili , seu omni exteriori comis

munione fidelium. Minor vero est, quae solum separat a communicatione Sacramentorum. Per exincommunicationem tamen solitarie sumptam intelligitur excommunicatio major , & tantum Valet, quantum Anathema. Notant vero Chrysost. liom. s. in c. r. ad Tim. de alii, Deum aliquando in primitiva Ecclesia permisisse , ut excommunicati visibiliter ec corporaliter obsiderentur a daemone, id que ut eo magis timeretur excommunicatio , dia Peccatis deterreret.

Quinam autem excommunicare possint , sufficienter colligi potest ex dictis f. a. Hoc tamen cum Concilio Trid. sic a s. c. 3. notandum est, excori

238쪽

. - .

.PS ET CONMuNICATIONE. Ust et 2 at ionem maiorem , non nisi ob graviora criis. esse ferendam , ne si temere feratur, facile contemnatur, unde sobrie & circumspecte est te s.sHἡ σrenda,' & ubi caetera correuionis media deficiunt. ferenda. Unde non est ea serenda , quando executio realis vel personalis fieri potest . Vel alia ratio suppetit damni avertendi. Unde ea potestate abutuntur, de araviter peccant superiores, aliqua sub excommunicatione prohibentes , quae sub poena vel aliis meis

diis potuissent impedire. l . ι . .

Effectus vero excommunicationis maioris sunt si mi varii a. quod privet Communione Sacramento excommurum tam activa, quam passiva, sive quod nec illa ministrare valeat , aut percipere. Im O , si exerceat actum ordinis, fir irregularis.' ' - . i ,., a. Quod privet publicis Ecclesiae suffragiis, quae Eeclesia illis subtrahit e Sicitur publicis, id est , qua nomine Ecclesiae pro omnibus aut aliquibus applicantur, eo quod quis privatim pro excommunica tis suffragia offerre possit, & pro illis orare et unde etiam Sacerdos , ut est privatua minister, potest in

Missa pro illis orare. . I l. 3. Privat ossicio divino , cui nec publice , nee privatim potest interesse. Non tamen eXcusat a re, citatione horarum privata , si sit in sacris, aui ha .

. beat beneficium. - . A. 4. Privat externo convictu fidelium. i. . s. Facit collationem beneficii excommunicato factam, esse nullam e unde in litteris pontificiis.. quibus beneficia conferuntur, solet dari absolutio. ad cautelam, ad effectum litterarum consequendum. - . o. Irritam reddit gratiam per rescriptum a Sede Apostolica obtentam e unde eadem ratione solet dari eiusmodi absolutio ad cautelam. 7. Privat voce activa & passiva in electionibus non solum ad beneficia Ecclesiasti ea , sed & ad dignitates seculares, quibus annexa est iurisdictio, V. g. Regalem , Ducalem , &c. P a g. Liis

239쪽

arg DE Exco MMuNIe Arro Nil. g. Liberat subditos ab obedi nila excommunicaatorum tam saecularium , quam Ecclesiasticorum, si excommunicatio sit publica.9. Suspendit ab officio & beneficio. Io. Eli communicatus non potest esse testis , a

vocatus, actor, procurator. . i. Si per annum in excommunicatione contuis maciter permanserit, potest contra eum tamquam

suspectum de haeresi procedi, ita Cone. Trid. sessi a s.

ra. Si in excommunicatione moriatur , quod

corpus si ab aliis dignosci possit debeat exhumari, idque ab eo publice in poenam, qui eum scienter in loco sacro sepelivit. Undhsequitur, qu bd exincommunicatio privet sepultura sacra. b. VIII. Duomodo sit iraestigenda exeommunicatio caxonis , si quis suas Die diabolo, contra perculsores

clericoram.

CANON est ille et Si quis μadente diabolo manat

violentas in cleνitum vel Monaebam instereis,aηathematis et inculo subjaeeat, nullas Episeoporum istum pνafumaι absolvere, nisi mortis Meteηtis peνiculo, donec Apostolies eonjectui praesentetur In hoc cano. ne varia notari possunt propraxi et primo quidem, qui comprehendantur nomine percussoris r sci Iicet, omnis ille, qui possit mortaliter peccare, sue vir, si ve mulier An vero eo nomine etiam intelliis '' gi debeat mandans , aut consulens , Variant Auctores, alii affirmant. eo quod illi sint verae cauta morales iniuriae Clerico illatae , idque fatis plausibiliter, Qui vero violentae tali percussioni non obstat, cum potest & debet , maximἡ ex justitia .

240쪽

DE Exco MMuNICATIONE. 2v g iudex , pater, tutor , magister . parochus, etiam satis vero similiter huic censurae subjacent, ob dictam rationem.

Sub percutiente etiam comprehendi potest ipse clericus , se ipsum violente percutiens irato animo, aut ex desiperatione vel taedio vitae r non tamen illi qui ex dolore aQt disciplina sese verberant, eo quod illis casibus non sint iniuriosi statui clericali. Nec potest dici, quod hoc casu C Ierico volenti sese verisberare, non fiat iniuria ; cum non possit clericus illud velle aut in illud consentire , quo casu non habet locum dictum axioma, volentio scienti mus iuuria r uti alibi diximus de adulterio consentiente marito.

.a, Notari potest persona , quae v Iolenta manu cie percutitur, puta Clericus aut Monachus. Sub cle- ηις ι νleo comprehende initiatum vel prima tonsura , aut aliquo ordine minori. Varii tamen Clerici hic non comprehenduntur , puta qui ob aliquam causam non amplius gaudent privilegio Canonis, v. g. qui publice exeicent officium Lanionis. cauponis, lu- .dionis , . mimi , parasiti, &c Sub Monacho vero stcomprehenduntut omnes Religiosi & Religiosae, Mono hu etiam conversi dc novitii , qui omnes gaudent privilegio Canonis , & in favorabilibus habentur Re- 'ligiosi, etsi solum in via sint ad religionem et unde eorum delicta etiam enormia . ab Ecclesiastico Judice debent iudicari, dc puniri. Equites vero certae congregationis v. g. S. Ioannis , Iacobi, Scc. si in communi degant & votum solemne castitatis, paupertatis & obedientiae emittant , iuxta varios gaudent privilegio Canonis i non itidem illi , qui solum vovent castitatem coni alem , dc obedientiam aliquam limitatam , quidquid aliqui in contrarium dicant. .

Idem fere dicendum est de tertiariis S Francisci stu da Vel S. Dominici. Illi enim , qui sub ordine mendia orsiani , cantium habemur ex eoncessione Sixti V. sub terita P 3 Illois

SEARCH

MENU NAVIGATION