Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis authoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ..

발행: 1689년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

De Irregularitate.

eae defectu.

lenitatis.

IRREou LARITAs est impedimentum Canonicum, seu per Canones introductum, per se dc directe impediens susceptionem ordinis vel ejus usum. Hinc patet primo, quod nil inducat irregularitatem, nisi in iure sit expressum , excepin tantum casu, quo dubitatur, an bicocciderit , 5c an cum moderamione inculpatae tutelae , quo casu habetur ille, de quo dubitatur, ut irregularis: ita iura expresse statuerunt in detestationem homicidii , tamquam quod maxime dedeceat mansuetudinem Ecclesiasticam. In aliis tamen casibus dubiis, non habet locum dicta exceptio.

Oritur autem irregularitas ex delicto , quando imponitur ob aliquam culpasa e & ex desectu alia cujus , quod ad debitam functionem Ecclesiae requiritur.' Irregularitas ex desecta ad 4. reduci potest. PrIma est ex desectu lenitatis seu ex hominis occisione aut mutilatione iussa. Excipitur ab hac irregulariistate, occisio facta ad necessariam sui defensionem. quae vero occisio sit talis , prudenti iudicio est dis- iudicandum t non tamen occisio offensiva aut judiciariat unde miles in bello justo alterum invadendo occidens, Iudex reum condemnans, accusatortalis rei, advocatus accusatori favens in causa sanguinis, testis , si sequatur mors vel mutilatio et notarius sententiam scribens , dictans aut recitans: omnes Ministri Iustitiae dc omnes alii qui essicaciter censentur cQoperari ad mortem vel mutilationem , censentur ex hoc desectu irregulares. Fit etiam irregularis Sacerdos reo assistens , sese sententiae ex eis

252쪽

DE IRREGULARITA Tr: a Teutioni immiscens, de quo egimus agendo de reo,

in a. Σ.

In hae Irregularitate dispensare potest Papa , Miuxta aliquos Episcopi , eo quod dictum homiciis dium in jure aequivaleat homicidio casuali, in quo dispensant Episcopi. Itidem dispensare hie possunt omnes ii, qui habent privilegium dispensandi generaliter in omni irregularitate excepto homicidio voluntario, bigamia dc desectu natalium. Provenit quoque irregularitas ex homicidio vo- Εωritim luntario, quam incurrunt omnes ad illud essicacitet homicidii. ncurrentes , in tantum , ut si plures eumdem vulneraverint, & nesciatur ex euius ictu sit moris tuus, omnes sint irregulares. Aliud tamen est , si vulnus de se non fuerit lethale , di incuria medici fiat lethalet quo casu, ille qui vulneravit , liberaritur ab irregularitate , cum mors non sequatur ex vulnere sed aliunde. Mandans tamen sc consulens censentur irregulares , si mors sequatur ex mandato aut consilio. Imo non obstans , qui ex iustitia obstare tenebatur, fit quoque irregularis , eo quod talis in iure habeatur reus homicidii t hoc tamen intellige , si dolosε omittat talis homicidium impedire. Sub homicidIo voluntario comprehenditur etiam illud, quod est voluntarium in causa ec indirectE. v. g. si quis intentus operi alicui, non adhibeat debitam circumspectionem, & alterum sua actione occidat, fiet irregularis : v. g. Si quis lapidem ex senestra dejiciat in publicum, neque videat aut clamet , ne quem tangat. Irregularitas autem ex desectu corporis oritur ex Ex defe-

tali corporis deformitate , ut Sacrum Mysterium nequeat decore ministrari. Talis deformitas est, si careat quis naso , altero oculo, pede, &c. Item epileptici, sive qui patiuntur morbum caducum x qui sunt ita manci, ut sine fulcris subsistere ne

253쪽

Ex biga

st a DE IRREou LARITATE. ad inducendam irregularitatem , Episcopi est dira

iudicare.

Irregularitas hare ordinari E tantum tollitur per dispensationem Pontificis, vel alterius ex ejus pria vilegio. Alia est Irregularitas ex bigamia sive secundis nuis pilis orta. Fundatur haec in S. Scriptura , dum Apostolus I. Tim. 3. & Tit. I. requirit in Episco apo , Diacono, &c. Ut sint unius uxoris viri, id est non bigami. Ratio vero hujus est , non quod secundae nuptiae malae sint, sive non sint Sacramentum, sed quod careant lquadam Sacramenti ratio. ne , cum per secundas nuptias non bene significetur unio Christi cum Ecclesia tamquam unica sua sponsa, cujus personam Clerici debent gerere. Porro Bigamia haec irregularitatem causans est triplex, una vera, alia interpret a , alia similitudinaria. Vera est . quando quis duas uxores legitiis mas habuit sive habet, & eum utraque consumma vit. Interpretativa est , quando quis contrahit cum vidua , vel cum eorrupta e vel etiam quando quis cognoscit suam uxorem , quae adulterium commiis sit: idque notorium sit, aut evidenter probatum. Similitudinaria est , si professiis vel ordinatus ordine S. Matrimonium contrahat cum aliqua , di aD sectu maritali consummat. Item si Clericus vel Laicus contrahat eum moniali professa. Denique si mortua uxore initteris sacris , & postea Matrimonium ineas, quibus casibus censetur esse Bigamius,

di incurrere irregularitatem.

In hae Bigamia potest dispensare Pontifex , In

vera autem ic interpretativa non potest Episcopus, nisi ad ordines minores r in similitudinaria autem potest , etiam ad maiores. Postrema irregularitas ex desectu , est irregularitas illegitimorum , sive illorum , qui non sunt nati de legitimo thoro. Fit tamen saepe, ut proles,

254쪽

Iegitima , per subsequens matrimonium legitime tur. In dubiis autem , an proles sit legitima , quoad Ecclesiastica censetur talist hinc expositii censentur tales. Aliud est in soro civili, in quo expositii habentur illegitimi. nisi contrarium probetur. Irregu aritas haec tollitur per professionem religionis approbatae . ita ut prosessus fiat habilis ad cordines sacros , non tamen ad dignitates & praeis Iaturas, unde nequit esse Generalis, Provincialis,

Abbas sine dispensatione Papae. . Irregularitas insuper provenit ex aliquibus deli. Ex delia, ctis , ae primo ex delicto publico, cui est annexa 'infamia juris, quae incurritur vel per sententiam judicis de aliquo crimine convincentem , Vel per crimina , quibus de jure annexa est infamia. Talia sint periurium in iudicio ι simonia , domia , usuis rae usurarum , duellum , sacrilegium, haeresis, crimen laesiae majestatis, fautorem esse, receptatorem, desen rem haereticorum , dc eorum filii. .

Aliter provenit irregularitas ex delicto circa Sa gestiuucramenta. v. g. si quis bis baptizetur sciens , aut cir ara eumdem bis baptizet absolute, id est sine ulla eon s m triditione. Qui bis confirmatur , aut confirmat, bis ordinatur, aut ordinat et bis eamdem hostiam conia seerat, iuxta aliquo S. sunt etiam irregulares, quod

melius alii negant, cum nihil de iis in iure sit expressiim, & alii solum hoc inserunt a pari aut a m istori , quale argumentum in his positivis est nullum. De irregularitate ex homicidio voluntario , dictum est in anterioribus.

255쪽

suid sit

mentum,

CAPUT DECIMUM.

De Extrema. Unctione.

SECTIO PRIMA.

Ωuod ιν a- ctio sit Sacramentum. JςENDuxi primo Extrema. Unctio , est unoctio olei benedicti , in certis corporis partibus facta a sacerdote , adhibita cerinta forma verborum, di certis ritibus. Diacitur extrema, ad distinguendam illam a reliquis unis etionibus , v. g. catechumenorum , confirmatorum , ordinatorum , dcc. tum etiam , quia conse tur in extremo vitae , tum denique , quia consem tur post alias unctiones. Dicitur quoque eorporis eu-νatis , quo nomine libentissime utuntur Haeretici. Aliquando etiam dicitur manus impositio, uti appellatur a Possidio S. Augustini discipulo & atam, in ejus vita cap. 37. idem fit a S. Antonino I. p. Chron. c. I. tit. s. f. I . vocant Vero eam hoc nomine, vel quia sine manus impositione non conferebatur , vel quod effectum manus impositionis causabat, puta sanitatem eorporalem, ut constat ex Marci s. &ult. vel etiam, quod conserat sanitatem animae, quam poenitentia, quae dicitur m ηθs impositio conseri & causat. Dicendum a. Extrema. unctio est Sacramentum, quidquid ogganniant sectarii. Patet hoc ex Conc. Trid. sess. t . c. I. item ex Iacobi cap. s. ubi ait: In atur quis ex vilis, inducat Presbyteros Eees a V orent super eum, angenus eum oleo in nomine Do

mini , in oratio Dei salvabis insimum , ω allevia-

4 . .

256쪽

bit eum Dominus, γ' si in peccatu fuerit . remittentuν ei. stuibus verbis , ut ait Conc. Trid. sess. I . c. I. aet ex Apoctolita traditione per manus aecepist Elelesta didicis, doeeι maιeriam , formam pr*rium ministrum. sectιιm hujus salutaris Saeramenti. Duo sunt, quae hic potissimum obiiciunt sectarii: primo, quod hic sit sermo de curatione per donum miraculorum, adeo ut modo hoc dono cessante , sit superstitiosum eam adhibere. Alterum, quod Epi stola ill a Jacobi non sit canonica , unde eamdem yνamineam vocat Luther ; imo S. Hieron. & Eusebius expresse dicunt, eam a S. Jacob non esse comscriptam , imo esse notham. Verum ad primum quod attinet, aperte colligitur hoc esse falsum vel ex eo solo, quod donum miraculorum , non solum aegris, sed de coecis, claudis. &c. adhiberi poterat, ubi tamen Apostolus vult ungi solos infirmos.

Adde, quod donum illud non esset oleo alligatum , quod tamen Apostolus requirit. Ad aliud respondeo , Epistolam illam esse Canonicam, iudicavit semper tota antiquitas de Ecclesia . cui si in hae parte fides denegetur , quomodo quis sciet aliquem

scripturae librum esse canonieum , cum hoc ex sola traditione constare possit ξ Imo ipse Calvinus eo n-fitetur eam esse canonicam , &aiti: Ego, quia ημι-

libenteν eam fine tontroversis amplector. Idem faciunt& alii. D. Hieronymus autem dicit Epistolam illam

in initio fuisse dubiae fidei, sed progressis temporis

aut horitatem sacram obtinuisse. Eusebius vero ait, eam quorumdam opinione esse adulterinam, sed adiadit e nor autem scim- ia pluνimis Eeelesiis pabIicὸ esse νeceptam : pluris vero hic valet publica Ecclesiae acceptatio quam quorumdam privatorum op nio.

Dicendum 3. verius videtur extremam unctionem

non institui Maret 6. ubi dicitur di Uetebant OIeo mulis eos aegros, sanabant r Tuni quod haec unctio primario spectabat ad curationem eorporalem , ubi 3 sacra-

nica.

257쪽

a 6 DE Ex TREMA UNCTIONE. sacramenta primario spectant ad curationem spiria tualem et tum quod Apostoli tum non essent Sacerdotes, Ec non solum aegros, sed& claudos ungeis bant, imo etiam non baptizatos. Ea propter dicit

Cone. Trid. ses. I . Can. I. extremam unctionem

Marci 6. insinuatam, idest adumbratam dc velut in figura expressam. Verum quidem est quod Patribus Tridentinis loco particulae insinuatum, quae habetur In Tridentino ses. citata, proposita suerit particula in litatum, sed fallit Petrus Suavis dum in pseudo historia vult particulam institutum communi Patrum consensu suisse propositam. Nam ut bene Cardinalis Pallavicinus lib. ia. cap. ra histor. Tridentim uno mense ante sormationem Decreti plurimi Τheois Iogi observaverant id esse falsum. Et talis, inquit, fati specialiteν Judoeus Ravensthon TheοIog- Lovaniensis ex mandato Reginae Mariae Tν idenιum mi . Dicendum 4. circa institutionem ejus ita definit . . ,. Cone. Trid. ses 14. in prooemio. clementisimin reis

fit iis. demptor noster, qui fervis suis quovis tempore voluii de salutaribiu remediis, adverseu omnia omnium hostium tela e se pro hyectum , quemadmodum auxilia maxima in Sacramentis aliis praepaνavit, quibm Christiani concservare se integros , dum viverent, ab omni graviores'irii sis ineommodo pol te ita extremae anmoη ς Sacramento sinem viιe, tamquam firmissimo quodam praesiadio, munivit. Nam ei si adversarim noster oceamnes per

omnem visam quaerat captet, ut deustrare animas nostras quoquo modo posset et nullum tamen te με est . quo vehemenιius ure omnes sua versaliae nervos intendat ad

perdendos nos penitus. ω a Duria etiam, si possit, divinae miserirer diae deturbandos, quam eum impenure

nobis exitum vitae per istieii. Ubi Concilium institutionem eiusque causam & congruentiam appostE declarat εc proponit. Institutum vero videtur in uitiam a coena, quando Christus Apostolos suos Chri

ma facere docuit, ut patet ex Epistola Fabianti licet enim proprie de oleo Confirmationis sit sermo, de

258쪽

D Ε Ε κ T R B M A. V N C T I o N P. 2ς omnI tamen Chrismate loquitur ibidem Pontifex. maxime cum ratione unctionis Mariae Magdalenae, Christus sit occasionem nactus, de hac & omni alia unctione disserendi. Hoc quoque falsum est, quod docet Calvinus , authorem huius Sacramenti esse Innocentium, qui tamen expresse dicit, primum hujus Sacramenti praeconem fuisse D. Iacobum. Notandum tamen, antiquiores Theologos circa institutionem hujus Sacramenti non convenire 3 aliqui enim docent, institutum fuisse ab Apostolis , inter quos Hugo de sancto Victore in summa sentent.

tract. 6. cap. I s. de Sacramento Extremae. unctionis , ubi ait i Hoe Saeramentum institutum fuit ab

solis, unde in Epistold Iacobi: si quis insirmatur

ex vobis. Et iterum lib. I. de Sacramentis cap. 27.

Unctio insirmorum ab Apostolis est inriyituta uηdὰ Dco-bm , infirmatur quis ex Nobis. Et Magister sententiarum lib. 4. dist. I 3. Hoc Sa eramentum, ait, unction se ab Apoctolis in pisuium Disgiιur : ait enim Jacobm, infirmatur quis in vobis, inducaι Presbyteros Ecclena. Et sanctus Bonavent. in . dist. 23. art. I. qu. z.

dicto , quod aliqui dicere voluerint, Omnia Sacramenta instituta fuisse a Christo , quoniam ipse suit legislator, quod quamvis non expresse legatur de

confirmatione, & extrima unctione, tamen cre is

dendum sit, Christum illa Sacramenta instituisset docet tamen, alios cum magistro probabilius dicere, quod Spiritus sanctus per Apostolos hoc Sacra mentum instituerit;.scut , ait, supra dictum est de Sacramento confirmationis: & quod hoc potuerit esse, manifestum est, cum ipse sit Doctor praecipuus, sicut & Christus.

Sanctus Thomas tamen, quem ferIque recen tiores iam sequuntur, in supplemento q. Σ . a. 3. ita scribite oram Sacramentum Extrema. unctionis De

ris a christo institutum. Relon deo dieendum, quod circa hoc est duplex opinio. Midam enim dicunι, quod Sa

259쪽

I 8 DE Ex TREMA. Iu e T I o N i. σν meηtum isiud re eonfismationis chrictus non in Hiis ρεν se, sed Apostolὐ instituendum dimisit, quia hae duas propter pleniιudinem gratiae, quae in eo eonfertur , non potuerunt ante Spiris sis sancti missionem plenissimam institui ; undὸburi ita Saeramenta novae Legis, quod inveteri Lege Maram non habuerunt. Sed hae ratio non multum rogit, quia pur chrictus aηιe passionem Dampromissi plenam Spiritus sancti missionem , ita potuis instituere hae Saeramenta r er ideo alii dieant, qAod omnia Sacramenta christm in risuis per se ipsum . sed quaedam per seipsum promularυiι , quae sunt majorisai cultatis ad eredendum , quaedam aκtem ovsolis

promulgaηda reservavit, sicut extremam unctionem eos mationem ,-baee opinio pro tanto videtur proinhabilior, quia Saeramen a ad fundamentum legis per

Et haec sancti Τhomae opinio est omnIno amplectenda ; maxime , cum Concilium Trid. ses. 7. Can. r. sub anathemate statuat, omnia Sacramenis 'f'- Legis a JESU CHRIs To Domino nostro esse Enstituta. Et sess. I 4. cap. i: dicit de extrema Inctione r Inctitata est autem farra hae unctio iκ firmo ram, tamquam verὸ σε propria Sacrameκtam novi Te ais menti a Chricto Domino no Fro, apud Marcum quidemi Uatum, per Jacobum autem poctolum ae Domiri fairem Delibus eommeudatum ae promu atum. Quaeres, an ergo opinio sancti Bonaventurae siteondemnata a Concilio Trid. Respondeo, si mens Bonaventurae fuerit , quod extrema Unctio nullo modo a Christo fuerit instituta , clare patet quod a Concilio fuerit rejecta r Si vero Bonaventura Voluerit solummodo docere . quod hoc Sacramentum non ita expresse ac immediate a Christo fuerit instituis eum ut Eucharistia, v. g. videtur eius opinio Conincilio Trid. non contraire. Cum iuxta Tapperum Doctorem Lovaniensem & alios, qui Tridentino

interfuerunt, quosque retulimus de Sacramentis ingene

260쪽

DE Ex TREMA UNCTIONE. 24 fgenere sect. a. mens Tridentini non fuit definire, an omnia Sacramenta novae Legis fuerint immediate .

an mediath a Christo instituta , puta a Christo per Apostolos Spiritu sancto edoctos. Vide ibi dicta. Addunt alii, quod mens Concilii Τrid. fuerit solummodo condemnare Lutherum de Calvinum docentes extremam Unctionem non esse Sacramen. tum , asserentes esse ritum a Patribus aeceptum de

figmentum humanum t neque de caetero quaestionihla inter Scholasticos controversie voluerit se imis miscere, uti juxta Pallavicinum lib. . cap. o. feeit Concilium agendo de peccato originali, fit in aliis similibus t uti inter alios novissi- sentit Joannes Launotus Parisiensis Theologus de Sacramento existremae Unctionis.

De materia extrema unctionis. DIcε Nou M primo, mius Saeramenti materia Materia est oleam olivae ab Episeopo Benedictum,ita Cone. eπ' Flor. Cone. Trid. vero ses. I . c. I. Ecelesia, ait, imgellexit materiam esse oleum ab Episeopo benedictum. oleum autem proprie est oleum olivarum, unde oleum amygdalarum, raparum, nucum, dce. Non est hujus Sacramenti materia. Debet quoque Tenedicti oleum illud esse benedictum, prout ex continua 'hi' Ecclesiae praxi constat. Huius autem benedictionis minister ordinarius est Episcopus, idque non tantum ex praecepto, sed etiam ad necessitatem Sacramenti. Probabile tamen est , posse simplicem Sacerdotem exeommissione benedicere oleum unctionis, prout patet ex veteri Graecorum praxi ab Ecelesia Latina approbatae Clemens enim VIII.

inconstitutione quae incipit, Instνuctio buper aliqui-ιηι αιββι Gracorum, I. 3. ita habet et non funι ιο- ceu

SEARCH

MENU NAVIGATION