Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis authoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ..

발행: 1689년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

aso D Ε Ε x TR E M A UNCTION Elunctionem certum esse suturae mortis judicium avndE quasi in proverbium: accepit Unctionem extremam , actum est de vita , ex qua persuasione saepe fit, quod serius quam oporteat imo aliquari

do morte praeventi Sacramentum hoc accipere non possint: tum etiam quod aliquando corporis sanitas restitueretur si Sacramentum hoc temporius administraretur non restituitur autem sanitas sive quia Sacramentum non est institutum ut in re ea-peranda desperati hominis aegroti valetudine miraculum expectetur , quo casu quasi videtur Deus tentari. Interim praxis & consuetudo Ecclesiarum semper est observanda. Dicendum 4. Nemo est capax huius Sacramenti ante rationis usum, uti sunt perpetuo a mentes di infantes. Ratio hujus est , quod : ut docet Conc. Trid. hoc Sacramentum sit eonsummativum paenitentiae . praedicti vero poenitentiae non sunt capaces: Deinde, etiam sunt incapaces praecipui essectus hujus Sacramen ii , puta remissionis peccatorum, excitationis fiduciae in Deum , confortationis in ultima lucta , &c. Pueri tamen, qui Confessi

nis sunt capaces, etsi nondum communicaverint, huius Sacramenti sunt capaces, etsi sint solum 7. aut 8. annorum illi enim cum sint capaces poenitentiae, etiam capaces sunt ejusdem consummativi, id est huius Sacramenti. Amentes quoque qui habent lucida intervalla huius Sacramenti sunt ca-

Obiiciunt aliqui ad praedicta, quod si eut Extrema-

unctio est instituta ad robur animi contra daemOnis insidias, in remissionem peccati. &c. Ita Confirmatio instituta sit ad robur animi in fide profitenda sicuti ergo pueri sunt capaces Confirmati O-nis , etsi nondum possint profiteri fidem , ita pue

ri sunt capaces Extremae. unctionis . etsi nondum peccare possint, aut tentari ad consensum peccati.

Resp. ad illud , discrimen ejus nobis constare e Xo Ecclesiae

272쪽

Ecclesiae praxi, per quam nobis innotescit voluntas Christi . . Adde, quod puer sit capax primarii effectus Confirmationis , puta characteris , quo constituitur miles Christi. Idem die de ordine rein spectu pueri.

Notandum tamen, olim hoc Sacramentum non fuisse administratum publice poenitentibus. Inno Centius enim cap. 8. Epistolae quae extat in codice Canonum Ecclesiae Romanae ait i caeι erum si Episeum, aut ροι est auι dignum dueit aliquem a se visi. tandum benedicere M ιangere chrismate sine cunis

Eaιione ροι est, euim est ψbum chrisma eonfluere. Nam paenitentibus istud infundi non poteis, quia genus est

Sacramentit nam quibus reliqua Sacramenιa neganι Ar,

quomodo unum putaιAν posse concedi SECTIO UI. . An Fideles debeant hoc Saeramentum suscipere,

quando Parochm teneaιur hoc Sacramentum administrare. .

DICEN ou M primo, Et si hoc Sacramentum non sit necessarium necessitate medii, uti patet in pueris post Baptisma susceptum statim morientiis bus, est tamen necessarium necessitate praecepti, si in infirmitate immineat periculum mortis. Ratio ejus est, quod Apostolus dicat, Indueat Press seros, indueat vero praeceptum importat. Deinde Conc Vrid. ses. 34. c. 3. agens de iis Apostoli veris bis , dicit iis fuisse traditum, quinam hoc Sacra is mentum suscipere debeant ; debeant vero praeceptum sonat. Hi ne postea dicit, esse Dei mandatum, non solum Presbyteris illud Sacramentum ministrandi, sed fidelibus quoque illud idem in gravi infirmitate suscipiendi. His accedit fidelium com-R 3 munis Necessitas

273쪽

26a D g Ex TREMA UNCTIONE. munis apprehensio, qua judicant male agere illos, qui in gravi infirmitate hoc Sacramentum suscipere negligunt, cum sit species quaedam prodigalitatis. respuere eo casu bonum adeo salutare di utile et unis de , si adsit contemptus qui in illud suscipere negligentibus saepe comitatur) aut etiam scandalum, erit peccatum mortale illud Sacramentum negligere sine iusta causia. Porro, etsi Sacramentum hoc sit ita necessarium,

saepe tamen Ecclesia illud administrare prohibet tempore interdicti, uti ex plenitudine suae potestatis potest dispensare in aliis quae sunt iuris divini. puta ab obligatione voti, iuramenti stabsolvendo. ita quoque poterit Ecclesia iusta de eausa fideles absolvere ab obligatione suscipiendi hoc Sacramen

Paroch Dicendum a. Τenetur Parochus ex iustitia, etiameisi, , iis cum p riculo vitae, suis subditis ministrare hoc sa dehar IAb cramentum: debet enim bonus Pastor animam suam ditis dare ponere pro fratribus suis. Hinc ait S. August. tr. hq S ia in Joan. chricti amor in eo aut pastiι oves UM ,

rn tantum debet crescere ardorem, ut vineas etiam mortis naturalem timorem. Item Epistola igo. dicit,

Ωuod manentibus ovibu , fga mercenariorum sit damnabilis. Rario vero hujus doctrinae est illa , quod etsi hoc Sacramentum non sit absolutae necessitatis. est tamen praecepti & maximae utilitatis , unde ex negatione huius Sacramenti, deberent subditi subire nimis magnum incommodum, puta quod peccatorum Reliquiae iis non abstergantur, quod in periculosa cum diabolo lucta non consortentur, nec a mortali , cuius sibi conscii non sunt, sorte liberentur. Nec potest dici, posse eos iustificari per votum Poenitent iae in contritione inclusum t eo quod contritio sit amas maxime arduus, attritio Vero χ-lum probabiliter in articulo mortis sine Sacramenisto iustificet, quo fit, ut maneat aeternae mortis periculum. Imo esto , quod iustificetur, privabitur

tamen Diuitiaco by Corale

274쪽

DR Ex TRAM A UNCTIONE. 263 tamen adhuc robore contra daemones calcaneo insidiantes, aliisque fructibus hujus Sacramenti. EX-cipitur tamen a dicto casu, si ex administratione maiora timerentur incommoda, v. g. quod reliqui subditi desectu Parochi necessariis destituerentur auxiliis, ut docet alibi S. August' . - . t Quod de hoe Sacramento dictum hic est, intelis ligendum quoque ma tori iure est, de Sacramentis necessariis, Baptismo, Poenitentia, te eodem jure de Eucharistia, quae Sacramenta etiam cum periculo vitae tenetur ex iustitia suis subditis Parochus

ministrare, ad quem spectat subditis providere non selum de necessariis mediis ad salutem, sed & de iis, quae ad illam sunt maxime utilia de opportu

na. . t .

Dicendum 3. Clim Sacramentum hoc nomm primat characterem, iterari omnino potest, quatenus finito mortis periculo, in aliud quis potest incidere, idque sve durante eodem morbo live di. verso , eo quod hoe Sacramentum non respiciat infirmitatem, sed infirmitatis statum: durante tamen eodem periculo infirmitatis iterari non potest. Hine ait Cone. Τrid. ses 34. e. 3. Ouod, si iηβνmsp οβ susceptam bane unctionem convalueriat, iterum h im Saerameηti subsidio juvari poterunt, eam in aliud otia diseνimen incideriη . . , Observa tamen, quod antiqui scriptores aliquando censuerint . quod hoc Sacramentum iterari non possit ue ut enim scribit Ivo Carnotensis epist. 233. Unctionem quam semel aeeipisti non aestimo νepetendam, quia seeuudum institutam Apostolicae Sedis, genus est Saeramenti. stui autem Sacramenta christi m Eecisae repetit, isjuriam ipsis Sacramentis ingerit. Unctio enim infirmorum publieae paenitentiae est Sacramentum, quam non esse repetendam , sicuit nee baptismum , tesiatur Mug testatur Amb. Verum haec sententia passim a caeteris Theologis reiicitur , dc miruficienter reprobatur a Concilio Trid. supra allato.

275쪽

CAPUT UNDECIMUM

De ordine.

traditior, ad Sacrosanctum chrisιι eorpus ordinaia. ordo ille est Sacramentum. vii patet Lucar a a. ubi Apostoli consituuntur Sacerdotes, dum illis dicitur e me futile in meam commemorationem. Item patet illud ex a. Timor I . ubi dicitur: Admoneo te,Aι resusciιes gratiam Dei, quae est in te perimposemionem manuum mearumr mTim. 4.. Noli negligere graιiam . qua in ιe est, quae data est tibi per prophetiam, eum impositione manuum Presbγterii, id est , Episeoporum, qui mecum in tui ordinatione convenerunt, sic etiam act. 6. ordinanis tur Diaconi impositione manuum. Ex quibus omnibus patet, ordinem esse ritum externum, quo confertur gratia necessaria , ad dignE cujusque ora dinis ossietum debite peragendum. Ratio hujus est, quod in N L. sit Sacrificium , ergo & Sacerdotium , quod sacrificio correspondete cum enim in via L. Sacerdotes essent speciali er deputati ad Dei cultum , de sacrificium, potiori iure Sacerdotes in N. L. erant agnoscendi, quae melioribus repromissionibus est sancita, ad Fleb. g. Unde recte Cone. Trid. ses et 3. Can. a. M qui1 dixeriι ordinem, sive saeνam ordinationem non esse vero propriὸ Saerame tum a christo Domiκo institutum,vel essesigmentum quoddam bamanum excogitaιum a viris raram Ecclesiasticarum

oras.

276쪽

D A ORDINE. 26s ram ἰmperiιis,aut esse ιantum ritum quemdam eligendi Ministros verbi Dei e Satramenιονum anMhema sit. Quomodo vero quisque ordo sit Sacramentum , deis clarabitur agendo de unoquoque in particulari. obiiciunt generaliter haeretici contra ordines alia qua scripturae loca, quae videntur ordines reprobare. r. Quod epist. 3. Petri s. dicatur e non dominanιes in eleris. Quod Apost. ad Galat. 3. & ad Rom i o. dieat non esse distinctionem Judaei ic Graeci , nec apud Deum servum, neque liberum , dic. quod Epist. r. Petri cap. i. omnis populus Christianus generatim dicatur gens sancta , regale sacerdotium. Qualiter etiam Apoeatip. s clamant sancti, fecisti nos Deo nomo νegnum σε saeerdotes , adeoque nolunt aliquod discrimen inter clericos & laicos Christianos. Ad quae respondeo , ad primum locum Petri, quod Petrus ibidem clericos agnoscat , adeoque Iocus ille nobis potius faveat , quam adversariis. Deinde, non reprehendit Petrus Clericos, sed Clericorum fastum & dominatum , ut scilicet Clerici quicumque , etiam Episcopi, agnoscant se patres

esse , non dominos.

Ad loca Apost. respondeo , infidelibus non esse distinctionem personalem ex parte fidei aut Religionis , dum omnes profitentur unum Christum . . unam fidem , unum baptisma r quare , quoad hane rationem non est distinctio servi aut liberi, quod nihἰl facit contra Clericos eorumque ossicia.' Ad ultimum respondent passim sancti Patres:

quod nomen Sacerdotis , accipiatur ibidem metaphorice , sicuti & nomen Regis e constat enim, non omnes Christianos esse reges, ergo nec Saceris dotes. Dicuntur ergo Sacerdotes large sumpti , quatenus sacrificia late dicta, puta orationes, VO.ta , & similia Deo possunt osterre ; scuti vocanis tur Reges, vel quod aliquando regnabunt in coe

Io , vel hie in terra regnabunt pravis desideriis ,

277쪽

I66 DE ORDINE.uam iuxta sanctum Leonem e nihil tam regium est, quam animum Deo subditum corporis esse rein

ctorem.

Quod vero Ordo sit Sacramentum , quod antea probavimus contra obiiciunt. I. Quod in illis locis Apostoli non agatur de gratia sanctificante , sed tantum de gratia gratis data, quae ab Apostolis dabatur per impositionem manuum et gratia autem squam conferunt Sacramenta, debet esse gratia grais tum faciens. a. objiciunt, quod omnia Sacramenista a Christo sunt instituta ubi non constat ex Scriptura sacra, Sacramentum ordinis fuisse institutum. Ad quae respondeo , quod per impositionem mainnuum , non solum conferebatur gratia gratis data, sed etiam gratum faciens. Et patet hoc ex conteXtu

Apostoli , qui cum dixisset rebusciιa gratiam, &c. statim subdit, quaenam sit illa gratia dicens e non enim dedit nobis Deus spiritam timoris , sed virtutis dilectionis ; qui spiritus, est gratia sanctificans seu

gratum faciens. Ad aliud respondeo . etiam a Christo ordinem esse institutum, ut ante diximus ex Lucae 22. ubi constituti sunt Apostoli Sacerdotes , uti latiuS probabimus agendo de Sacerdotio.

Rιοι sis ι Ordines. DIcε NouΜ primo , Cum persectissimum oris dinis munus sit sacrosanctum N. L. Sacrificium, eiusque actus sit res prorsus divina, ut ait Conc. Trid. consentaneum fuit, ut in Ecclesiae ordinatiso sima dispositione , plures ac diversi essent ministrorum ordines, qui Sacerdotio ex ossicio deservirent, ita distributi, ut qui iam Clericali tonsura insigniti essent

278쪽

DE ORDIN F. 267 essent, per minores ad maiores adscenderent. Unis de visum est Spiritui Sancto septiformis muneriS 7. ordines

largitori instituere 7. Sacros Ordines , scilicet Ostiarii, Lectoris , Exorcistae . Acolythi, Subdiaconi, Diaconi, & Sacerdotii. Ex illis 4. primi vocantur

minores Sc non Sacri r reliqui 3. Vocantur maj res Ac sacri. Horum omnium c ut notat Conc. Trid. tota antiquitas meminit, de ab initio nascentis Ecclesiae semper eos in usu suisse testantur cum primis Canones Apostolici di alia veterum monumenista, Sc SS. PP. Aliqui tamen in assignando Ordinum numero

Variant, adeo ut author tractatus de 7. Ecclesiae

gradibus apud D. Hieron. primum ordinem ponat fossariorum, seu qui sepulturae fossas faciunt et ex

quo videtur sequi, constitutionem minorum ordiis num esse ex determinatione Ecclesiae. Quod autem enumerandis ordinibus varient hic sancti Patres, oritur ex eo, quod vel intenderint enumerare non solum ordines Ecclesiasticos , sed aliquando etiam ordines hie archicos, quales numerat Dionysius: vel etiam, quod voluerint enumerare diverssis gradus Ecclesiae; vel etiam, quod intentum illorum aliquando erat numerare aliquos ordines , etsi non omnes, prout subiecta materia requirebat. Addi etiam potest, quod sancti Patres saepe paucioreS ordines enumerent, ex eo, quod primis Eccle-sae temporibus propter p rsecutiones , dc paucitatem ministrorum , non essent adeo distincta ministeria Ecclesiae, sed aliquando unus diversis exercitiis . applicabatur. Unde etiam Catechismus Romanus observat Diaconos olim etiam cantasse Epistolam. uti etiam jam videmus aliquando in pagis de alibi, Sacerdotem in Missa solemni, nunc agere ossicium Subdiaconi, nunc Diaconi. Dividuntur vero ordines in ordines sacros, Zc non

fac ros e etsi enim omnes ordines possint dici sacri ex pat te ministerii lacti tamen proprie dc juxta usita

279쪽

s md ton

sura.

α68 DE ORDINE.tum modum loquendi sacri censentur, Sacerdotium, Diaconatus & Subdiaconat ust vel ex eo , quod Versentur illi ordines circa materiam consecratam, dum versantur circa corpus & sanguinem Domini conseis crandum vel administrandum, ut duo priores r vel

Prout versatur circa praeparationem materiae in Vasis consecratis , ut Sublia conatust reliqui autem oris dines materiam consecratam non contrectent et, Vel

etiam potissimum exinde dicuntur Iaeri, quod habeant annexum votum castitatis ' de quo latius postea. An autem debeant dici plura Sacramenta , quam . ex eo quod videatur primam tonsuram , uti ei iam Episcopatum esse ordinem distinctum ab enumera iatis, patebit ex mox dicendis agendo de quolibet in particulari , quando etiam videbimus, an omnes ordines sint Sacramenta.

SECTIO III. De primo Tossuri. DICERPuΜ primo , antequam quis ad ordines

admittatur, perpetuo Ecclesiae usu observatum est, ut accipiat tonsuram Clericalem, qui gradus non est ordo, sed solum ad ordines dispositio et unde Catechismus Rom. Sieuι ad Baptismum exorcismis, ad Maιrimanium sponsalibm homines praeparari solent,

ita eam tonsa evilgo Deo dedicantur, tanquam aditus ad ordia o Moramentam uta aperitar. Quod vero tori insura non sit Sacramentum, constat ex eo, quod

tonsura non sit a Christo instituta . sed ab Ecclesia introducta. Dicitur tamen subinde ordo , & imprimere characterem, tum quia est gradus eminentior , tum quia hominem Clericum alaico distinguit. obiiciunt hie Canonistae , qui tenent tonsuram esse ordinem t. quod cap cam contingat, de qualitate ordinandorum , prima tonsura dicatur ordo cleriis

280쪽

DE ORDINE. 26sclerIcal Is, qualiter etiam tonsuram nomInat Glosia in caput nuum de temporibus ordinationum in G. Verb. Tonsura. Σ. Quod prima tonsura insigniti, etiam gaudeant privilegiis Clericorum, & gaudeant privilegio Canonis , adeoque sicuti gaudent privilegiis aliorum ordinum, etiam tonsura debeat dici ordo. 3. Quod initiatos tonsura abalieno Episcopo,sne licentia proprii Episcopi , suspendat Conc.

cap. q. 5c 6. eadem prohibitione ligat tonsuratos, qua ligat in minoribus ordinibus constitutos; ex quo patet, quod voluerit Concilium, tonsuram caeteris ordinibus annumerare. Denique, quod Sixtus V. Bulla fandium M salutare, Vocet primam tonsuram clericalem characterem ; atqui, quod hic imprimit characterem, est ordo : ergo tonsura est ordo. Ad haec tamen responderi potest . quod tonsura dicatur e si e ordo clericalis, quatenus Ordo etiam

significat statum quemdam personarum ab aliis personis distinctiim , ad quem statum etiam tonsurati pertinere incipiunt, de quo mox plura. Ad secundum responderi potest , quod ex eo, quod tonsurati gauὸ eant privilegiis clericorum &privilegio Canonis, non possit inferri tonsuram esse ordinem, nisi late dictum, juxta jam mox dictat alias enim etiam professio Religiosa deberet dici ordo, cum Religiosi professi, etiam Moniales, gauis deant privilegio Canonis. Concilium autem Trid. satis declarat, tonsuram

non esse ordinem. i. dum se T. 23. cap. a. enumerans omnes ordines sigillatim , non meminit tonsurae ; di addit, quod nemo promoveri debeat ad oris dines , si ve majores, si ve minores, nisi prius fuerint tonsurati. Deinde Conc. agens de tonsura , numquam tonsuram vocat ordinem, sed potius tonsuram ab aliis ordinibus sejungit ; quod autem prohibeat Concilium aliquem tonsurari ab alieno Epis.copo , non probat tonsuram esse ordinem 3 cum

Conin

SEARCH

MENU NAVIGATION