Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis authoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ..

발행: 1689년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

senando si institu

3go DE MATRIMONIO. Si vero impedimentum oriatur ex crimine occulto, tenetur alter conscius praemittere correptionem sta internam . & ejus ordine servato procedere.

retinens. Dicitur Maιrimonium vel a matris munio se a munere, ut vult S. August. l. I9. coni. Faust. c. a G.

eo quod mulieris sit conceptum utero puerum pareis re, educare, fovere, Acc. Dicitur quoque eonjugium , vel ex indissolubIll nexu, quo maritati coniunguntur, vel a communi iugo, quod coniuges subire debent. Dicitur quoque matrimonium nuptiae, eo quod puellae pudoris gratia sese obnubere solebant , uti patet in Rebecca 3c ex Apostolo r. Cor. II. Mais trimonium vero supra definitum varia continet, ac primo consensum internum , contractum exterianum, obligationem & vinculum ex ijs resultans, denique copulam materialem. Institutum est Matrimonium iuxta D. Thomam Zealios, in Genesi quando dictum est a Deo, crescisem multiplitamini t alii tamen docent ibidem datam esse a Deo solam benedictionem , maxime cum ea- 'dem verba & bestiis dicamur: quapropter institu. tum volunt Matrimonium, quando Adam prophetavit dicens c. a. boe vane os ex ossibus meis, ea ode earne mea Unde S. August. l. r. contra a. Epist. Pelag. e. s.' dicit a Deo napιias esse inaitutas tune , quanda dictaem e , propterea relinqueι homo Patνem, ine. Neque a solo Deo, sed ab ipsa natura Matri. monium orIginem trahit: cum enim natura etiam

secluso peccato, inclinetur ad generati0nem , ad quam

392쪽

Dη MATRIMONIO. 33Iquam diversitas sexus est ordinata, sequitur a natuis xa Matrimonii vinculum esse exortum. Non enim satis est puerum concipere, sed educare & lavere necesse est, ad quod maris ic seminae copulatae vinculum requiritur, qui simul tum corporis, tum antismae pueri curam gerant. Dicendum Σ. MatrImonium in N. L. est verum Sacramentum. Est contra sectarios, docentes ma- ιramen-

trimonium in mero contractu absolvi. Unde solet tumo . diei matrimonium in statu innocentiae institutum esse , ut officium naturae et post lapsum in remeis dium concupiscentiae et in L. N. in Sacramentum. Quapropter infidelium matrimonia Sacramenti ratione carent, adeo ut ea propter S. Aug. doceat, in Ecclesia solummodo matrimonium habere Sacra menti sanctitatem. Et Innoe. III. cap. .aηto de divortiis , matrimonia infidelium ait, esse quidem matrimonia legitima, sed non rata , eo quod Sacramenti ratione careant. Neque hic objici potest. quod matrimonium Protoparentum contulerit graistiam & benedictionem , adeoque videatur esse Sacramentum: nam ut docet S. Aug. l. 3. confessi. c. a . illa benedictio solum dedit laeeunditatem eorporibus , non Vero animae gratiae augmentum. Deismique, quando Apostolus conjugium Adae 6c Evae vocat Sacramen ιum Me magnum : Intelligi debet de Sacramento large sumpto , pro signo rei sacrae, puta coniunctionis Christi &Ecclesiae. Dicendum 3. Matrimonia infidelium quando Mae .- baptizantur, uti Se matrimonium fidelis eum infideli , etiam cessante lege Ecclesiae irritante , non α'.. sunt Sacramenta. Probatur prius , quia quod ab eistis, Initio non fuit Sacramentum, per solam baptismi bap- susceptionem non potest fieri Sacramentum: qua νες ra ratenus tamen eorumdem matrimonia per baptisma incipiunt repraesentare conjunctionem Christi eum

Ecclesia , inter fideles & membra Christi, si e pota sint dici Sacramenta, id est sacra signa, nullatenus

393쪽

Dus vero Sacramenta conserentia ex opere operatri gratiam.

Probatur posterius, quIa matrimonium est coniis tractus Sacramentaliter duos coniungens , qui S ais cramenti sunt capaces, qualis non est infidelisi uri de si alter sit incapax, non potest ibi reperiri Sacrais menti ratio , quod inter duos eapaees exigit subsistere. Hoc tamen fatendum est , fatisiprobabilitee diei posse, ex parte fidelis; utpote ea pacis, esse verum Sacramentum, uti esset ex parte unius sacramentum conserens g aliam, si alter contrahentium

esset indispositus ad gratiam suscipiendam: unde poterit Sacramentum unum afficere, & non alium. Sie etiam, in illa sententia, quae docet contrahentes esse Ministros Saeramentorum, poterit matrimonii cotiis tractus esse Sacramentum respectu unius, & non reis spectu alterius , si unus intendat alteri administrare illud, sie ut non vieissim alter idem Intendat alteri. Dicendum 4. Matrimonium etiam ante carnaleri copulam, est verum matrimonium e patet hoc ini iconiugio D. Virginis. Ante copulam enim subsistit Uerus contractus matrimonialis, eum detur ius iii corpus mutuum & detur gratia i neque enim usus rei pertinet ad contractus vaIiditatem e vere etenim emptus ae venditus est equus, etsi eo nondum utar. Hinc, quando Apostolus vocat Sacramentum mavignum , matrimonium, id est, esidi duos in carne

una , non debet intelligi, quasi re ipsa deberent commisceri , ut subsistat matrimonium, sed duos haberi, quasi unam personam , quod ante copis.

lam fit, per transsationem iuris in corpus mutuum. Hoc tamen quoque verum est, quod ante Tridehistinum, matrimonium contraheretur per copulam animo maritali factam, quo, casu quidem ad efflatiam matrimonii spectabat copula, non tamen ut eopala, sed ut signum externum consensum exprio

mens, quem consensum alia signa manifestare pociunt sine copula. Dicea.

394쪽

DR MATRIMONIO. 383Dicendum s. Quod ergo matrimonium sit verum N. L. Sacramentum declarat Conc. Trid. sess. 24. Veritas hujus admodum difficulter ex Sacra Scriptura erui potest: oportet tamen multa credere, quae Scriptura non continet, sed Traditio confirmat, V.g. hunc librum esse Canonicum, illum esse apocryphum. Falsum tamen est illud Calvini dogma a quo docet, neminem ante tempora Gregorii vocasse matrimonium nomine Sacramenti, clim Tertullianus saepe matrimonium eo nomine appellet, Idem facit Lactantius, Athanasius, & alii apud Estium in . Porro evexit Matrimonium Christus ad Sacra- suando menti dignitatem Joannis a. quando benedixit nu ins

pilis in Cana. Galileae , quae benedictionis virtus Om- eontra

nibus nuptiis fidelium adhaeret; neque dici potest , cum ma- quod hic sit solum benedictio temporalis corporibus tri fra data, cum Salvatoris benedictio sit maxime spirio tualis, animam sanans Sc corroborans. εPorro effectus praecipui Matrimonii sunt varii , Essema ut puta libidinis suffocatio, charitatis mutuae incre. m t tm- mentum , educationis puerorum sublevamen. realia his similla, quae. ad statum matrimonii digne persolvendum sunt necessaria. Varia contra dicta obiiciunt sectarii i primo quod Matrimonium non efficiat rem quam significat. puta conjunctionem Christi cum Ecclesia r quod Potius gratiae collationem impediat, iuxta illud Lucae I . uxorem duxi, ideo non possum venire , de iuxta Apostolum impedimentum praebeat Dominum obsecrandi. a. Quod unum Sacramentum non opponatur alteri, sicut ordo matrimonio. 3 . Quoacontractui matrimoniali saepe admisceatur pactum pecuniarium, quod in Sacramenti collatione est simoniacum. 4. Quod ergo matrimonium praestet Virginitati, cum praestet per Sacramenta aequirere gratiam , quam ea carere. s. Quod Ecclesia nihil Iossit circa essentialia Sacramentorum, ubi tametioe iacit in matrimonio , inhabilitando certas pe

sonas

395쪽

st DE MATRIMONIO. sonas. Ad quae Resp. ad primum quidem, quod Sacramenta non efficiant omnia , quae significant, V. g.

fgnificant Christum, ejus passionem, dce. significat tamen matrimonium gratiam, quam quoque efficit. Deinde, matrimonium de se gratiam non. impedit, quam causat, sed si gratiae obex ponatur , non est ille matrimonio , sed concupiscentiae 5c malitiae coniugum adscribendus. Ad a. Resp. absolute non esset repugnantiam inister illa Sacramenta , cum maritatus non bigamus de consensu maritae possit suscipere ordines , manen- te vinculo matrimonii. Id patet in Graecis , quorum Sacerdotes sunt aliqui conjugati. Ad 3. Resp. pro hoc cantractu , ut est Sacrais mentum, nihil pecuniae accipi aut dari, quamvis bene , ut est contractus civilis, quo compensetur inaequalitas ex parte nobilitatis aut alterius qualitatis in altera parte contrahentium , eodem modo

quo per additionem pecuniae in permutatione Calliscis consecrati desectus argenti potest suppleri. Ad 4. Resp. Elii matrimonii Sacramentum conis serat gratiam, maiorem tamen gratiam & gloriam confert virginitas illis, qui sese propter regnum coemiorum castraverunt.

Ad ultimum Resp. materIam aut subiectum Mais erimonii esse personas capaces e numquam autem Deit Ecclesia. quod personae capaces . non sint capacest aut incapaces sint capaces, sed solum deis clarat, quinam sint capaces., - - Dicendum ultimo, Ratio Sacramenti non est Sise meis ita in divulse annexa contractui Matrimonii, quin ripsit hic ab eo possit separari Christus enim evehando Matriis

separavi amonium ad esse Sacramentale, non invalidavit ' eo ni tactum alias validum, sed illi in sua natura re licto . addidit rationem Sacramenti. Hinc si quis

non haberet intentionem conserendi Sacramentum, dum serio matrimonium contrahit , erit verum

matrimonium, etsi non Sacramentum: unde, si quando

396쪽

D et M A T R I H o N I 6 quando legitur matrimonium esse Sacramentum , intelligi debet, si caetera ad Sacramentum requi sita adsint. Nec ideo licitum erit illis qui sibi mortalis sunt conscii, excludere a sito contractu ratio. nem Sacramenti, Om hoc sit contra institutionem. Christi, prout ex sensu Ecclesiae constat, quae in

contracturis requirit statum gratiae. Notandum etiam in hac materia , Ss. PP. de ma trimonio aliquando minus laudabiliter esse locutos, maxime dum erant laudandae castitati intenti. In ter alios hoc patet in S. Hieronymo , qui aliquando omnia matrimonia, aliquando secunda videtur penitus rejicere Ait enim l. I. contra Jovinianum roro te , quale istud bonum est, quod Orare prohibeι' quod corpus Christi, accipi non permittit i quamdiu impleo mariti inicium , non impleo christiani. Ex quo Obiter illud notari velim, insinuari hic a Sancto Docto iare, tempore communionis ab uxore esse abstinendum.. Rigorosius tamen loquitur de secundis nuptiis, dum ad Salv. ita de iis scribit: Vide qualia finι beeunda matrimonia, qua Lupanaribus praeferunιar. Dein. de ad Furiam aperte dicit , quod nulla vidua non nubat, nisi ut cum marito dormiat, etsi alios prae textus habeat, patrimonii servandi, servos coercendi , &e. item ad Gerunt iam ait, Bigamos ut indignos ab eleemosynis Ecclesiae excludi. Quomodo tamen utraque matrimonia non rejiciat, ibidem expresse addit, dum ita objicit e Damnamus seeunis da matrimoniat minime: sed prima laudamus. Rejicit ergo matrimonia in comparatione coelibatus , item secundas nuptias in comparatione priorum.

397쪽

DICEN Duri primo, Communis posterlarum

scholasticorum est doctrina , ait Estius , virum di feminam contrahentes esse proprie hujus Sacrain menti ministros. Ratio illorum est , quod ad minustrum Sacramenti spectet pronuntiare sermam, repet illam conficere Sacramentum , quod contrais hentes faciunt , quando mutuo dant fidem. Idem declarat Concilium Florent. quod ait e causa e ciens matrimonii regulariter est mutuus consensus pellverba de praesenti expressus. Cum ergo ipsi co trahentes per verba consensum illum exprimant, sequitur eos evicere matrimonium ejusque esse Ministros. Adde, quod ante Concilium Trid. matriamonium potuerit inter illos solos valide contrahi, quod tamen dc tune fuit verum Sacramentum. ParοGm Alii tamen, quibuscum assentimur, docent mia ηst mni nistrum matrimonii esse Parochum, non Vero ipses..Hι. contrahentes. Probatur hoe ex Tridentino cap. Ioses. a . ubi statuitur, ut Parochus rogato viri ac mulieris assensu dicat, ego vos eo ungo. Ergo cum

Parochus sit, qui illos eonjungit, non quidem in

ratione contractus antea initi, sed in ratione Sacramenti , sequitur Parochum esse ministrum S ais

cramenti matrimonii. Neque dici potest, quod toteonjungo sit idem quod declaro vos esse conjunctos . hoc enim est ab omni significatione talis vocis ali num , prout idem est, into absolvo in Sacramento

poenitentiae.

Secundo, Concilium Flor. generaliter dieit Sacramenta tribus perfici, scilicet verbis tanquam fomma, quod dum potest, debet proprie intelligi. 3. Sic optime intelligitur, quomodo forma proin, sera ue

398쪽

DE MATRIMONIO . 38 νseratur in nomine Christi, ut ministri principalis, quod ad sermam Sacramentorum requiritur i ubi tamen contrahentium verba sunt, aeeipio te in meam, me. Neque in nomine Christi accipitur sponsus aut sponsar sic etiam ante Concilium Trid. copula maiaritalis aequivalebat Gictis verbis, absonum vero esset dicere talem copulam fieri nomine Christi. 4. Formae Sacramentorum significant effectum Sacramenti; cujus sunt formae, & continent significationem sacram: illa autem contrahentium verba solum significant consensum internum. s. Apostolus ne quidem permittit mulieribus In Ecclesia loqui, quod & de administratione Sacrarimentorum intelligunt omnes, etsi aliquando ut ministrae extraordinariae Sacramenta conserre ponunt; v. g. baptizare o. Quando fideles ante Τrident Inum clandestine hontrahebant matrimonia, non e istimabant se ense secrilegos, ei si contriherent in statu pede ati mortalis, quam aestimationem approbat Paludatius in 4 dist. s. qt a. '7. Manuale Mechliniense tam anni is I9. quani3 6o . ita habete Stante viro ad dexteram, muliereis 3 ad mluram Saceνdos huius Saeramenti MINI-

ι . . .' rursus Saeramenti MINISTER interroget .....data pie utrimque fide, dicaι Sacerdos; ω ego tamquam Dei MINIsTER vos eo ungo in matrimonium. Hoc autem manuale est variorum Theologorum Sacrae facultatis Lovaniensis opera concinnatum,

uti patet ex censura Henrict Cuychii de quo vide hic Sylvium. Huic accedunt varia alia manualiμ, Attrabalense, Yprense, Coloniense, dic. His quoque adde rituale Romanum iussu Pii V. editum, quod in praefatione ita habet: caeterum istorum Sacramentorum , quorum administraιist ad Parochos pertinet. ritus in sae optre praeferibuntur: cujusmodi sunt Baptismus, Poenitentia , Eucharistia, Extrema. unctio , Matrimonium B b a De ni is

399쪽

388 . D E M A T R I M o N I o. Denique, modus loquendi SS. Patrum imporutat, Parochum esse ministrum huius Sacramenti, dum Evaristus Papa Epist. i. ita requirit benedictionem Sacerdotis ad matrimonia, ut sine illa non coniugia sint, sed adulteria: .dum S. Ambrosius diacit coniugia debere sanctificar L benedictione Saceris dotali. Ex quibus omnibus clare patet, hanc datam sententiam non esse novam, neque repugnare commu

ni Theologorum sententiae. ut quidam contendit, sed semper a variis suisse traditam. Alia quidem multorum est, sed nulliu4 S. Patris. Adde antiquos

Scholasticos quaestionem hanc reliquisse sub dubio, uti & de Conciliis Florentino & Tridentino est praesumendum.

Unde jure meritissimo Cardinalis Pallavicinus

Historiae Tridentina lib. 23. cap. 9. num. I. ρον ba Sacerdoιμ formam esse maιrimonii, non quatenus est eontractus, sed quatenus Sacramentum , RECENS

OPINIO NEN EST, nee originem traxit ab interpretaiatione hujus Decreti Tridentini sess. 24. capia r. de Re formatione 4 eum antea istam tradideris Guilletimus insignis Epucopas Parisiensis, quem Iecutus est is concilio unus ex primariis Sorbonae Doctoribas Simon Vigor recens Synodas Provinetalis coloniensis, ae tandem paulo anιe annam, quo Decretum taud conis fetiam est , Melchiον canus Episcopus canariensis iasuis loti, Theologicis . Addit Dominicus Banne E scribens in I. partem D. Thomae quaestione prima prooemiali art. 8. ante & post Concilium. Cani sentenutiam multos alios sequi absque temeritater uaederim, inquit, uno tempore occultatur , possea per di- Iigentiam SV audiam adυenienitum multoιies innotescit. Alia quidem multorum est, sed nullius sancti Patris. Praeterea, inquit loco praefato Banne Σ, Respondetur istam sententiam de matrimonio m Disse commMnem omnium Theologorum , sed aliqui opposi-ιvia docueranι, praeterea licet Disset communia, uom

amen

400쪽

DE MATRIMONIO. 339 tamen fuit firma semenita, ut paι et ex Magistro, sancto Thoma, Seοιο omnibus aliis ιn 4. qui omnes sub dubio νelinquunι , negae aliquid eeνι is definiunt. Idem de Conciliis Florentino & Tridentino est praesumendum. Unde etiam Palla vicinus loco citatonum. IS. Omitto, inquit, nunquam declarasse con

cibum Tridentinum3 ea matrimonia clandestina fuisse Sacramenta, adeo ut graves quidam Nectis logi id negent. Quod vero ad fundamenta alterius sententiae op

positae spectat, responderi potest, quod quidquid

aliqua probare videantur in contrarium . solum intelligenda sint de matrimonio in ratione contractus, quod contrahentes v. g. efficiant matrimonium in tali ratione, de Sacerdoti subministrent materiam, cui applicet formam nomine dc vice Christi. Unde si Florentinum voluisset definire contrarium, dixisset causa efficiens Saeramenti matrimoianii , non solum matrimonii. Concludimus quoque , matrimonia clandestina ante Concilium Trid. non suisse vera Sacramenta , adeoque quando dicitidem Concilium illa matrimonia tunc fuisse rata, solum velit ea esse rata in ratione contractus s non itidem in ratione Sacramenti.

obiiciunt adversarii Congregationem Cardinaistium in caput I. ses. 24. Concilii Trid. quae expres-SE declaravit verba Parochi non pertinere ad subis stantiam Sacramenti matrimonii. Ad quod resp. ex Notabile multorum doctrina, illis declarationibus non esse habendam fidem , nisi exhibeantur in forma authen- nos tardi isca , solito sigillo, Ac subscriptione Cardinalis natiam. praefecti & secretari ii S. Congregationis pro tem pore existentium prout declaravit anno 63 I. a. Augusti Urbanus. VIII. Bullam citat Dicastillo de poenitentia disp. io . num. 236. Alia de his declarationibus docet Sylvius hic. objiciunt denique S. Thomam in 4. dist. 26. a. I. ad. I: ubi absolute docet contrarium dicens.

SEARCH

MENU NAVIGATION