장음표시 사용
401쪽
9o DE M A T R Irao N I O. verba, quibus consensus matrimonii exprimiιών, μη forma, b us Sacramenti, non autem bened: diis Saee dοι is quae est quoddam sacramemale. Ad hoc Resp. ex Sylvio, D. Thomam adhuc juniorem nihil in hae parie voluisse certi definire. Unde aliis locis nostram sententiam satis innuit, ic signanter supLq. g. a. i. ubi ait: Solus ille minister Sacramentorum, in quibus graιia datur, qηi habet ministeriam super eouus christi verum, quod solius Sacerdotis est. Idem docet q. 22. a. a. l. . contra gentes c. 73. Unde Mmerito eoncludit Sylvius, quod D. Thomas si sum mam suam complevisset , nobiscum censuisset radeo ut Dominicus Soto Dominicanus in . dist. r. q. 3. a. I. ita de S. Thoma dicat et Plurima eoram quae saper magistrum sente tiar- quasi aliena congerens . commentatas est, pos maturius digesta costimavis insamma.
De maιeria ινε D d Matrimonii. DICENDUM primo et materia remota, sunt per sonae duae diversi sexus in corpore habili, Mnullis impedimentis obstrictae adeo ut idem hie sit
materia .remota , 5c illud quod Sacramentum suscipit, uti poenitens suscipit Sacramentum poeniis tentiae, & peccata tamquam materiam subministrat. Materia vero proxima est contractus validus& justus, quo traditur potestas mutua in corpus mutuum is quia Sacerdotis verbis tamquam forma informatur ad collationem gratiae, & elevatur adesse sacramentale. Dicendum a. ad contractum matrimonii nece Larius est consensus contrahentium, cum soli conistrahentes possint transferre jus in sua corpora. Si
402쪽
DA MATRIMONIO. 39 vero aliquando a superiori potestate injungitur, ut contrahant aliqui vel id exigente bono communi, vel alia iusta causa , solum matrimonium injungitur, quod tamen non valet, nisi consensus contrais hentium adveniat. Consensus vero ille contrahenistium e sientialiter requiritur & lassicit ad valorem matrimonii, neque requiritur parentum consensus, ut contractus matrimonii teneat, uti volunt haereistici, quos anathematigat Ecclesia In Cone. Trid. seca . c. I. nullo enim jure eorumdem consensus extingitur, cum iure naturae potestas transferendi ius in
Corpus suum, spectet ad quemlibet in particulari:
unde Apostolus, eui vult, ait, nubat. Et Genes. 24. de Rebecca t Vocemus puellam, qu aramus sinsius voluntatem. Caetera , quibus abutuntur ad verissarii, Scripturae loca, solum insinuant, parentibus inconsultis illicitum esse ad matrimonia progredi,
de quo antea Quod si contra parentum voluntatem nuptias con- Nubentes itrahant, si nuptiae sint indignae, iure civili possunt contrσπο exhaeredari, ut docent aliqui et hoc tamen per novellam II s. c. 3. 6 II. restringitur ad solas filias, quae minores a s. annis matrimonium respuunt, parentibus interim eas dotare paratis, malentes luxu riose vivere, aut etiam quando major a I. annis serisuo nubit. In Belgio autem constitutione Caroli v Is o. 4. Octob. cautum est, ne masculi minores Σ .annis, & feminae ao. absque parentum consensu vel 'tutorum vel magistratus, nuptias contrahere prae
sumant, idque sub poena submotionis ab omni donario , quovis lucro vi matrimonii, &c. Zypaeus tamen putat hic agi de nuptiis per modum raptus, quae dolo & malis artibus committuntur. Philippus
tamen IV. I 6 23. 2 3. Novemb. minoreS a s. anniS, sine consensu parentum, tutorumve nubentes privax omnibus emolumentis, quae ab invicem alterutri obvenire possimi per donationem, successionem, irritans simul omnes conventiones & pacta in utili-
403쪽
391 D R MATRIMONIO.tatem alterutrius in ita , dans simul potestatem parentibus eos ex haeredandi , ne quidem aliquando quoad legitimam. Majores tamen et s. annis, hic non comprehenduntur , modo parentes ante sint
agniti. In Galliis autem , etsi matrimonia sine pare tum consensu inita, saepe pro invalidis sint proclamata; tamen invaliditatem illam tantum pro Rro civili locum habere, ad instantiam Cleri Gallicani, responderunt Officiales sanctioris Consilii. Unde generaliter Lovetus Paris. Const. lit. M. scribite quod nullitas matrimonii proveniens ex defectu conditionum, quas exigit lex Galliae, nullatenus attingat ipsum Sacramentum, sed intelligenda sit de inis
validitate conventionum matrimonialium, quoad accessoria matrimonii , de invaliditate dotis, dic. Alii tamen docent, ejusmodi jura per ius canoni cum esse eorrecta, cum ius canonicum exigat sum mam libertatem, & velit matrimonia concernere jus Ecclesiae, non item ius taculare, prout etiam vult Conc. Trid. sessi et . Canone ri. a trud tamen
experientia docet, similia jura vigere , di negotium illud esse mixti sori. SECTIO IX.
De Objecto eonfensas Maινimonii. DICENDuM primo, non requiritur h ic consensus
in copulam , eum inter D. Virginem & D. I inseph suerit verum matrimonium. & cum Vovisset D. Virgo castitatem , non poterat in copulam conissentire. Quod vero matrimonium illud fuerit verum. patet ex eo, quod Matth. a. Lucae a. dicatur Ioseph esse virum Mariae: hine & S. Augustinus i. a. de consensu Evang. e. i. sub finem, dicit Iosephum suisse virμm Mariae ipsa copulatione conjugii, quamvis sine
404쪽
DE MATRIMONIO. 39 3 enmmixtione carnis. Quod vero voverit virginitatem docet idem S. Doctor l. de S. Uirginitate c. 4. & hoc colligit ex eo, quod mirabunda dixerit Angelo nuntianti , stuomodo φι istud quoniam virum non cogηoseo Idque quia obligata erat voto. Verba ejus sunt haec:
de qua naseeretur elegit. Hoe indicant verba, quae sibi faetum annuntianti Angelo Maria reddidit, Quo Mono FIET ISTUD, &c. usod profectὸ non dieeret, nisi Deo virginem se antea vovisset. Et quamquam Voluerit Josepheam occulte dimittere, nihil inde sequitur Pro contrario , cum solum agatur de dimissione quoad thorum, & habitationem e non us ro quoad Vinculum matrimonii. Sic etiam S S. PP. D Uirginem saepe vocant inκuptam, stonsam , me. eo quod
matrimonium non consummarit. Ita quoque cum
docet S. Augustinus matrimonium dici ex eo, quod debeat ideo eontrahi a femina & viro, ut semina mater fiat. solum vult illam debere esse primariam
intentionem, dum matrimonium initur modo oris dinario et deinde, solum assignat rationem e thymologicam matrimonii, quae non debet semper esse convertibilis cum re vel nomine, cujus est e thymo logia. Neque etiam refert , quod matrimonium essentialiter consistat in traditione corporum, Mconsequenter in ipso contractu detur ius ad usum eo-νumdem , quia hic sufficit ius radicate & remotum in corpora, quale etiam est, quando inito matriis monio supervenit impotentia , affinitas, &c. objiciunt tamen aliqui, quod ergo valebit matriam nium , etsi praecedat impotentia , cum qua statius remotum in corpora. Resp. Stante impotentia de jure naturae posset valere matrimon um ad caste vivendum & extraordinario modo initum t aliud esset de matrimonio inito modo ordinario. Dicunt ulterius, pactum de necanda prole, procurando abortu , dirimit matrimonium , ergo re
volum servandi eastitatem. Ad quod Resp. negando
405쪽
nia initac m pacto ad caseinpendiam
3ρ4 DE MATRIMONIO. consequentiam, quandoquidem illa directe ad verissentur bono matrimonii scilicet conceptioni, & ed eationi prolis, non vero secundum. Ex quibus omnibus patet verius esse, quod valeat matrimonium initum cum pacto vivendi in perpetua castitate , eo quod post initum matrimonium possit fieri tale pactum, ergo di ante. Cum enim usus rei separari possit a Dominio, vere potest tranS. serri Dominium rei , cum pacto tali re non utendi. Nec ideo diei potest . quod simile matrimonium careat omni effectu et facit enim, quod taliter coniugati, non possint alteri nubere, quod obligentur ad mutua obsequia, &c. patet quoque falsum essu hoc cujusdam dogma, quo docet, matrimonium initum cum pacto, quod seriis o. abstinebunt a coispula . esse nullum. Dicendum Σ. consensus ad matrimonium requUs tus potest esse condi orionatus. Conditio illa de fuisturo , si sit necessaria, non suspendit consensum,
eo quod aequivaleat conditioni de praesenti. Si sit impossibilis . & ioco sit apposita , vitiat consensum , eo quod potius significet dissensum, quam
assensum: & potius iocari, quam consentire Prae sumitur ille, qui eam apponit. Si vero conditiones sint contra substantiam matrimonii, matrimonium vitiant, eo quod talis, qui eas apponit, censeatur non velle matrimonium, sicut qui vellet profiteri, ει non obedire Praelato. Si vero similis conditio sit de praesenti, non vitiat matrimonii contractum, F. g. contraho tecum si sis adultera, si procurasti abor
Conditio turpis , si non sit contra substantiam matrimonii, & sit de suturo, suspendit matrimois
nium, V. g. contraho tecum, si velis furari, &c.
s vero sit de praesenti, illud non suspendit, sed si
adsit , tenet matrimonium , si desit , neutiquam alet. Unde , quando communiter dicitur condiis
tiones turpes haberi hic pro non dejectis, intelligi
406쪽
debet, hoc solum locum habere , quando prudenter ex circumstantiis praesumitur conditionem joco e Te adjectam e si vero sit serio apposita, non erit verum matrimonium , si conditio non sit posita, quidquid judicet forum externum. Alii tamen absolute volunt , quod conditiones turpes dc impossibies ex dispositione iuris habeantur pro non adjectis,
adeo ut similes conditiones apponentes, censeantur absolute consentire in matrimonium. Quamvis tamen in foro conscientiae validum sit matrimonium sub conditione de suturo initum, non poterunt tamen illud ante conditionem positam consummare, ob periculum fornicationis, cui se consummando exponent, cum nesciant an conditio ponetur, a cujus tamen positione pendet matrimonium. Inteis rea tamen, quo expectatur ille conditionis eventus,
conseri tale matrimonium, quod quando impletur sonditio, non debeat contractus de novo iterari, utpote a principio validus. Dicendum 3. posita conditione, probabilius reis quiritur novus consensus de praesentie dicit enim Pontifex eap. Super eo de conditionibus appos quod conjuges sint compellendi ad contrahendum posita conditione, quod es et falsum, cum iam antea conistraxissent. Deinde alias non videtur quomodo habebitur consensus de praesenti, qui tamen essentialiter ad matrimonium requiritur, de quidem coram Parocho & testibus, ubi Concilium Tridentinum est
Teceptum. Agendo tamen de eo, quod requiritur ex natura rei, verius videtur posita conditione statim tenere dictum contractum, ut caeteros omnes conditionatos , qui posta conditione transeunt in absolutos. etiam sine novo consensu, quo casu erit consensus ille moraliter de praesenti, uti alii contractus et quod autem compellendi sint, ad praestandum
novum consensum , non provenit ex natura rei, de
qua iam agimus, sed ex iure positivo. Dicendum 4. consensus qui postea deprehendi
407쪽
ss6 DE MATRIMONIO.tur sui Ge nullus, adeoque matrimonium nullum v. g. si quis ficte eontraxit. aut gravi metu iniuste ad hoc incusso, debet postea de novo iterari in illis locis, ubi Concilium Trid. est receptum, coram Parocho 5c testibus , eo quod totum antefactum Jfuerit nullum i adeo ut si postea adveniat dispensatio . solummodo per illam fiant personae habiles
ad contrahendum , & hoc quidem communiter , quando utriusque consensus defuit et verum in casu . quo solum defuit alterius consensus, major est dita ficultas ; varii docenti consensum utriusque debere restaurari , uti respondit Clemens VIII. admonita comparte de nullitate matrimonii. Verum ad hoc alii reponunt , de hoc non constare authentice , illudque dixisse Pontificem ut doctorem privatum , tamquam quid esset tutius, nollans praeiudicare alteri opinioni , utpote communiori, maxime cum addat, quod debeat comparS moneri de nullitate mairimonii , quod tamen
semper non est necessarium. Unde probabiliter satis sustineri potest, quod solum requiratur ex parte
unius renovatio consensus , modo alter consensum' non retractaverit , qui proinde censetur moraliter
perseverare, posita habilitate & consensu alterius. Unda digis Quaeres , undenam dignoscet Parochus suiffensi pollit fictum consensum. Resp. in primis id dignosci po-μ ε ρ ' terit ex eo , quod vir iuramento affirmet , se non
verE consensisse , maxime, si quaedam eius indicia
per testes idoneos comprobaverit.
a. Id colligi poterit ex magna disparitate uxoris ad virum, si etiam accedat viri juramentum, quod solum ficte consenserit. Notant tamen hie passim Authores , aegre hie credendum esse assirmanti se ficte consensisse, eum indignum sit, ut quod quis propria voce protestatus est, illud idem proprio testimonio valeat infirmare , prout dicitur cap. per tuas de probat. tit. I9.
408쪽
D Icε NouΜ primo , consensus datus In matri. consensissmonium ex gravi metu , ad extorquendum ta Iem consensum injuste incusso, est irritus. Probant id varia capitula, & signanter cap. veniens. Debet autem metus esse gravis, qualis ex conditione peris lanae, cui metus incutitur , & allis circumstantiis
colligi potest e quando enim quis levi metu coactus aliquid agit, libera voluntate id agere praesumitur. Debet insuper esse injuste incussus , si enim metu
exilii , mortis , quae a Magistratu iuste intentantur stupratori, stuprator virginem ducat , tenebit matrimonium. Debet quoque metus ille esse incucsus ad extorquendum matrimonium, si enim meis tu mortis , naufragii, &c. a causa naturali , vel etiam a libera ad alium finem matrimonium extorqueatnr , metus ille non irritabit matrimonium, cum metus ille censeatur se habere plane per accidens ad matrimonium , neque metu , sed propria vΟ- Iuntate censeatur inire matrimonium. Non desunt tamen , qui doceant , etiam metum illum , qui etsi non sit cadens in constantem virum , tamen Vere spontaneam Voluntatem impedit , quamvis ab Ecclesia, non tam facile admittatur , matrimo nium tamen in conscientia invalidare , si probari Possit , . prout expresse tenet Franc. Zypaeus Coninsult. l. I. Consuli. ult. Idem tenet Comitolus Resp. Moral, l. I. q. III. dc probat ex eo : I. Quod matrimonium exigat summam libertatem. a. Quod metus ille bona matrimonii , de individuam vitae societatem ex magna parte corrumpat. 3. Quod
nullum jus ex injuria. 4. Quod injuria hic conjunincta exigat restitutionem libertatis. Alias rationes adisdit idem Author, quem consule. Dicen-
409쪽
393 DE MATRIMONIO. Dicendum a. Etsi matrimonio gravi metu Initiasse incusso adsit iuramentum , tamen per hoc nori fit validum , cum iuramentum sequatur naturam contractus, cui adiungitur, qui est absolute nul-Ius. Praescribitur interim aliquando , ut hoc casu quaeratur absolutio a iuramento , non quasi iura
mentum illud fuisset validum, sed solum ad cautelam & maiorem iuramenti reverentiam. Huic memtui aliquando aequivalere hotest metus reverentialis, si sit tantus, ut merito cadat in constantem viis rum. Quod si matrimonio gravi metu contracto accedat copula facta animo maritali, & causa metatus absit, erit matrimonium validum in iis locis, ubi Concilium Tridentinum non est receptum. Si vero metus adhuc adsit, non stet matrimc nium validum , nisi iam libere in illud consentiat. Si vero
non fiat animo maritali, erit fornicatio. Porro matrImonium tali metu contractum habet
talem vim , ut metum inserens sit obligatus ad contrahendum , cassi quo metum passus velit, eo quod decepto, non deceptori iura subserviant, adeo ut deabeat expectare donec metum passus Velit vel nolit. M trimφ' Dieendum s. Matrimonium gravi metu initum, iure naturae est nullum, nulla enim lex positiva il- Mitismin- lud irritat, sed irritum supponit. Deinde, aequitas naturalis non patitur , ut quis per iniuriam acquuo in ius in corpus alterius , unde ex Involuntarietate & hae inaequitate ius natuis omnes etiam similes contractus dissolvit. obiicies , tom. a. de contractibus sect. . eones. 4. dictum est , contractus gravi metu initos esse iure naturae validos. Resp. magnam esse disparitatem inter contractum murimonii , & alios conistractus , qui etsi validi per sententiam judicis pos.
sunt irritarie contractus vero matrimonii semel va.
Iidus, non potest irritari, cum sit contractus de se indissolubilis , ex quo deinde sequitur , omne id de serescindere matrimonium, quod ejus indisio lubi.
410쪽
. v B M A T R I M o N I o. 399 Iubilitati repugnat , uti est talis metus. Quod autem metus ille ita repugnet, patet ex eo quod ta Iem metum passus, iustam semper habeat quaerelam, di de iure naturae postulat, ut suae libertati restituatur. Videri potest Exim. D. Hesselius de S a.
Cram. Cap. Iai. id latius confirmans.
licitus, cum a Deo noscitur esse institutus: imo vi mpoterit esse actus justitiae, & meritorius. Unde Deus wVM 'actum illum subinde injunxit, illi benedixit, nuptiis interfuit, ice. Deinde, Apostolus vult juniores nubere, & detestandos ait , prohibentes nubere. Ut tamen sit actus licitus debet adesse recta intentio .
puta ut amore filiijrum magis, quam libidine sibi
coniungantur, de qua intentione agam, differendo de copula conjugali. Objiciunt aliqui copulam adferre immundit Iam, uti dicitur l. Reg. ai. ubi Achimelech petit a Davide. Si mandi sint a mulieribita viri. Deinde postquam Apostolus i.Cor. 7. dixerat, Vir uxori debitum reddat, addit, hoc autem diea , seeundum Industentiam, eringo dum conceditur venia , denotatur culpa. Ad quae Res p. Immunditiam illam esse corporis , non mentis 3 non peccatum , sed poenam peccati, coninsistentem in rebellione earnis. Ad aliud Resp. Verisba illa posteriora reserenda esse ad verba praecedentia , scilicet revenimini in id sum. Primo enim im- Peraverat viro , uxori reddere debitum, & hori . tus deinde, ut pro tempore de mutuo consensu ab sineante si vero postea velint reverti in idipsium ,
ne succumbant , id indulget, alias vellet omnes εο seut seipsum.