장음표시 사용
101쪽
tionem in codicillis confirmatis , ac non confirmatis testamento ; quippe qui quodammodo inter se se opponuntur ;deinde sermonem flectemus ad codicillos confirmatos, vel in praeteritum, vel in futurum . II. Quod autem spectat confirmatos , ac non confirmatos testamento, res non ita expedita est, ut ex libris juris primo veluti asi elltu cognosci possit. Tribonianus quidem , cui in mentem venerat veterum sententias ita colligere , ut non viderentur omnino dissentire ab nova Imperatorum voce , plurima sane vel abstulit, vel resecavit ; atque hac in re potissimum vel non integra prostant, vel adeo consuta , atque permixta , ut dissicillimum sit, quae vel dispersa sunt in locum suum collocare , vel mutila aliunde petere, omniaque demum complecti sub certa juris regula . Plane inter doctiores interpretes
vel summus Criacius , qui plenius egit de hujusmodi codicillis a) , nec integre , nec fortasse satis distincte rem tenuit; quae sane Cujacium ipsum desiderabat diligen tiorem, licet nihil proserat, quod tantum virum non
III. Per codicillos testamento confirmatos intelligebant veteres , ut supra innuimus , cas minus solemne S UO-Iuntates,quarum testator meminisset in testamento,sive ante,
sive post testamentum ipsum conficercntur ; puta si testator testamen to dixisset: quos eodicillos feci , aut fecero rei fuero scripsero, valere volo ; contra per non confirma toS , quorum nulla haberetur mentio in testamento Osto . Quicquid autem Boeli merus temere scripserit de jure horum codicillorum , ut suis locis apparebit , jampride in
102쪽
doctiores animadverterunt insigne quoddam inter illos discrimen, quo maxime inter se se opponerentur . Hereia ditas quidem etsi dari non poterat , nisi in solemni testamento, verbisque imperativis ς legata tamen , atque fidei commissa recte relinquebantur in voluntate minus Q Iemni , sive in codicillis , ea tamen lege , ut legata , dationes tutelae, ac libertates directae recte scriberentur in codicillis testamento confirmatis dumtaxat, alias non valerent et fidei commissa vero admittebantur etiam in non confirmatis. Hanc sane discriminis rationem Iutcumque Tribonianus in veteris iuris collectione obvolvere stiiduerit , ne jus vetus codicillorum a novo prorsus dissentiret;
nihilominus satis apparent ejus vestigia ex libris juris, quippe quae tolli omnino non poterant ab Iurisconsiliorum scriptis, nisi eorum doctrina de codicillis penitus
IV. Ac primo ubi mentio legatorum habetur , saepissime legimus id factum in codicillis eonfirmatis ab ; ubi vero fideicommissorum , tum vel codicillorum tantum, vel epistolarum nomen magis usurpatum cl0 . Item Ulpianus aperte fatetur , tutelae dationem non nisi testamento , vel codicillis testamento confirmatis relinqui potuisse : Iesamento, inquit cyb , dator tutores accipere debewus etiam
eos , qui codicillis tesamento con motis , scripti sunt.
Quod si tutor daretur in codicillis non confirmatis , inviatilis erat datio jure civili ex Modestini sententia ; constitutionibusque Principum inductum , ut non secus consiste- ω Vide l. I. & l. 4r . a. de teis ad s. C. Trebel. I. 3o. β. ult. de adimendi. gatis r. l. r8. de annuis legatis, i. 31. de te gatis l. t. & l. 78. de legatis 3leg atis r. N passim alibi. cc l. s. de testamentaria tutela. videt, ets. & ula. de legatis A. 7s.
103쪽
steret , quam si a Consulari pote ita te confirmaretur: Si pater , ait ab, in codiciuis non cons mortis dederit tutorem,
sui curatorem , tum QROD DEFICIT , REPLERI A CONI LARI POTESTATE connitutiones concesserunt , b seundum mentem confirmari tutores . Praeterea libertates, quae vel directe , vel per fidei commissum relinqui poterant , primae in confirmatis tantum , alterae in non confirmatis , & codicillis ab intestato conitabant: Li-lertates Menae, idem Μodestinus I tectamento,ue codicillis isamento confirmatis recte dantur. Fideicommissaes ab intectato, I eodicitur non confirmatis relinqui possunt. Uerum quod in Pandectarum libris colligere licet ex peculiaribus quibusdam sententiis , quae sane de Triboniani manu effugerant, manifestissitne habetur ex scriptis Iurisconsultorum , quorum supersunt fragmenta , ut nullus omnino dubitandi Ioeus relinquatur . Ita Caius ino : L gatum per codicillum relictum non valet, nis coiciui tesamento fuerint confirmati ; sideicommissum vero etiam F te mento coditivi non fuerint eonfirmati , nitiis minus debentur . Quid apertius t Idem repetit Ulpianus t Fideicommissum , tr ante heredis inmtutionem , t ' poct mortem Beredis , I codicillis etiam non confirmatis tepamento dari potes , licet legari non pot& Paulus e): Codicialis qui tesamento con moti non sunt, adscriptum fideicomini jum jure debetur . Quinimo sicuti legati datio , ita & ejus
ademtio nec scribi poterat, nisi vel testamento , vel codicillis testamento confirmatis et Legatum , Ulpianus in-
cὶ inst. l. a. tit. ν. de fideleommissis se sent. recepto lib. q. tit. I. . Io.
a l' i. i. de confirmando tutore. ν l. 43. de manumissis testamento.
104쪽
quit a) , quoa datum es adimi, pote vel eodem resamento,
seI eoduum tenamento con malis ad differentiam fideicommissorum , quae uti recte relinquebantur in quavis supremae voluntatis specie , ita & tolli poterant . Mirum autem est, in re tam aperta Boehmerum penitus coecutisse ;quum credidit , origine quidem sua codicillos non secus constitisse , nisi confirmatos testamento ; sed postmodum remissum , ut relicta quoquo modo conciperentur . consisterent etiam in codicillis non confirmatis . Etenim
utcumque principio nil relinqui posset in codicillis , nisi essent testamento confirmati , ut vidimus ex Plinii testimonio; aucta quidem benigna fideicommitarum ratione perspicuum est ex relatis juris locis , factum esse discrimen inter confirmatos , ac non confirmatos ; ut quicquid
verbis directis , sive imperativis , praeter hereditatis cla tionem , relinqueretur , confirmatis dumtaxat ; verbis vero precativis , sive per fidei commissum , vel in non confirmatis valeret. Quod sane jus tamdiu perduravit,quamdiu stetit differentia inter legata , ct fideicommissa , ut capite sequenti ostendemus . V. Verum quid causiae est , ut legatorum datio, &ademtio , tutoris datio , ac libertates directae non constarent , nisi codicillis confirmatis , si deicommissa vero in non confirmatis recte scriberentur;quum aliisqui omnes codicilli ad testamentum pertinentes aeque habeantur tamquam illius partes, viresque suas ex testamento capiant Quorsum spectat haec tam varia iuris civilis ratio , ut quod relinqui vellet verbis directis , sive imperativis , necessario scribi debuerit in codicillis confirmatis , non item quod
es titi. 24. de legatis 1s. b cap. I. Iq. suae disputationiis.
105쪽
cavebatur verbis precativis Z Meminisse hic oportet quae
supra naoaulinus de nova veluti testandi ratione Augusti aevo i iiducta per codicillorum , ac necessariam fideicom- initarum rationem longe distincta , atque diversa ab veteri juris observatione , quae manaverat ex lege decemvi- .rali; quaeque rigorem legis teneret, d a in illa aequit tis ratio , ac simplicior relinquentis consideraretur voluntas . Uerha quidem directa in supremis ex lege erant , nec proinde ex illius rigore quidquam relinquere liceret imperativo modo , nisi solemnibus tabulis r fideicominissa Vero, tamquam moribus inducta , nil vetaret , quin scriberentur etiam in tabulis non solemnibus , moribusque , forique disputatione comprobatis; ac propterea ne in legeS ossenderetur , veteres ad testamenta retulerunt , quod couciperetur imperativis verbis ; quum alioqui nulla j Tis ratio repugnaret, quin fideicommissa referrent in tabulis non solemnibus , sive codicillis . At enim cur legati datio, & ademtio , tutoris datio , ac libertatis, quae concipiebantur quidem verbis civilibus, codicillis quoque, admiserint, licet testamento confirmatis Z Graviter porro ferebatur, usum praesertim legatorum , qui frequentissimus habebatur, testamento dumtaxat approbari ; homines enim quum e vita decedunt, magis de pluribus bene-
mereri solent, quam ut hereditatem uni relinquant heredi ; incommodum autem videbatur toties testamenta. condere, quoties recordamur, quem assicere beneficio; quum quotidie amicorum cogitatio nobis offeratur . Itaque Jurisconsultis, qui tam varios etiam legandi modos invexerant , haud difficile fuit modum quoque excogitare, quo salva legis subtilitate , si non hereditatem, legata
106쪽
1aItem, ceteraque hujusmodi, ut rutoris ac lib ertatis dationes quodammodo ad codicillos transducerent sine en pressa legum offensione , quemadmodum meditati sunt in fideicommissorum introductione; atque quum viderint,non secus rem posse expediri , misi ad fictionem confugerent satis habuerunt, si legata relinquerentur in codicillis , qui tamen testamento essent confirmati , ea nempe obducta
juris fictione , quod ob comprobationem codicillorum intestamento factam perinde haberi poterat, ac si legata ipsa relicta essent in testamento ; nam qui testamento cavit, se Valere velle , quod in codicillis scripsisset, aut scriberet, quasi videretur in ipso testamento legata dedisse. Quo sane respiciens Tryphoninus ca) diserte ait, codicillorum
confirmationem quoddam eorum principium in testamento redolere . En quomodo Consulti viam aperire crediderunt , qua iuris rigore declinato codicillis permitterent legatorum dationes ; qui enim semel in testamenti confectione eam clausulam adjiciebat, se nempe valere Velle,
quod codicillis relinquerec, id satis habebatur , ut quo magis vellet, tot codicillos faceret , quot legata praestari jussisset; quum facile esset , quo magis placuisset, scribere
codicillos , tamquam uon solemnes .
UI. Inquies fortasse, quid unquam opus esset novis fictionibus laborare , ut recte legata in codicillis scriberentur ; quum hi sive confirmati, sive non confirmati, aeque testamenti partes haberentur, viresque ex illo caperent Z nonne quod parti scriptum est videri poterat, ac si in toto scribatur Z At Prudentes acute viderunt , ex illa
107쪽
Communi codicillorum regula , quod partes testamenti in telliguntur,non recte confici, in toto scriptum videri, quod parti scriptum est ; nam salm dixeris , parti necessario convenire , quod toto tribuitur . Aliud quidem est, quid tamquam partem totius consideratum, sequi oportere jus , atque potestatem illius,aliud parti adscribere quod in toto residet; nec idcirco pedibus tribuemus , quod integro
corpori convenit, licet pedes , ceteraque corporis membra vim ex toto capiant, indolemque illius sequantur. Itaque codicilli tamquam partes seu testamenti appendices
considerati , id unum important, ut una cum testamento , vel consistant , vel concidant ,' attamen non inde consequitur , scripta in illis haberi , tamquam si scripta essent in ipso testamento . Enim vero , ut vidimus , qui arguis testamentum,codicillos quoque improbare intelligitur a);
qua de caussa aeque repellitur tamquam indignus ab hereditate, ae a relicti a in codicillis ; quum pars , quae in toto comprehenditur , nece ilario sequi debeat naturam totius GAtqui talis tantum dixerit codicillos, non aufertur ei hereditas ex testamento ; nam qui partem improbat , totum improbasse non videtur , ideoquo quod parti tantum tribuitur , toto adscribi nequit. Quoniam ergo,quod codicilli coasiderarentur , tamquam partes testamenti , inferri non valet, scripta in illis perinde haberi , ac si scripta essent in testamento ; aliud sane juris principium
peti oportebat , quo huic fictioni locus esset . Hanc porro repetere existimarunt Consulti ex illorum confirmatione in testamento facta , ut ita colligi posset, data in codie illis confirmatis videri, tamquam si data essent testamen
to : ο ὶ cit, I. s.' i . de his, quae utiadignis &c. cit.I. Is .ecilem.
108쪽
to : qui enim testamento codicillos co ifirmat,sive scriptos,
sive scribendos , perinde haberi poterat fictione juris , ac si revera relicta in illis in testamento ipso scripsisset ς quo
quidem confirmationis colore admiserunt in confirmatis .dumtaxat legata , ceteraque verbis directis concepta praeter hereditatis dationem , utpote quae ex alio juris vinculi transferri non potuit in codicillos , ut jam ostendimus ; atque admisso hoc principio , fidei commissa quidem constare poterant in quavis non solemni voluntate ; legatavcro in codicillis tantummodo testamento confirmatis. VII. Quod hactenus extraximus ex intima , artificiosaque Iurisconsultorum arte planum fiet in exponenda e rum doctrina , quam diversb modo accommodarunt codiacillis confirmatis , atque non confirmatis . Primo quidem se offert Scaevola , qui loquens de legatis in codicillis relictis, ac proinde testamento confirmatis hanc juris regulam proponit : Codicilli pro parte testamenti habentur,
INDE TRADITAM SERVENT. Quod autem sint
pars testamenti , commune hoc fit omnibus codicillis adtestamentum pertinentibus ; sed quum dixit , eos servare observationem , & legem iuris inde traditam , hoc sane spectat confirmatos , de quibus in proposito erat sermo ; ex hujusmodi eni egula Sabiniani , ut Scaevola refert, colligere voleban , ut relicta in codicillis confirmatis adeo testamento ipsis inesse viderentur , ut quoad omnes caussas eamdem prorsus juris legem servare ut , ac si revera in testamento scripta fuissent bo. Apertius hoc idem
109쪽
declarat Iulianus his verbis ) : Codicillorum jus gu. Iare en, ut quaecumque in hir scribentur,perinde Haberentur , aes in tectamentoscripta essent . Loquitur hic quidem Ju-
Iianus de codicillis confirmatis, ut liquet ex exemplis , quae statim subdit, nempe de libertate directa iis relicta , quod sane ad non confirmatos referri nequit. Atque hoc jus singulare vccat; propria enim juris regula in confirmatis haec erat , ut scripta in illis perinde haberentur, ac si scripta essent in testamento,quodque non nisi ad confirma tos dumtaxat pertinebat; quum Ob eorum confirmationem in testamento factam locus adesset hujusmodi juris fictioni. Quin iliud jus singulare codicillorum satis demonstrat, Juliani sententiam confirmatos tantum spectare ; in codicillis enim non confirmatis, in quibus fideicommissa dumtaxat relinquuntur , non tam de jure quaeritur , quam denuda relinquentis voluntate , ut infra manifestius apparebit. UIlI. Ex hoc autem singulari iure, quod ad confirmatos tantum referebatur,prodiit ex consequenti, ut quoad relicita in hujusmodi codicillis non tam spectaretur tempus, quo revera conficerentur , quam tempus confectionis ipsius testamenti; ut enim discimus ex Tryphonino H , ipsa codicillorum confirmatio in testamento tacta quoddam redoIet eorum principium; ideoque magis est , ut tempus testamenti spectetur, quam ipsorum codici Ilorum . Quod tamen sequentibus exemplis illustrabitur. Primo jure civili cautum erat, libertatem quidem servo
fit. s. captivis, postliminio reversis.
110쪽
proprio directe legari posse ; alieno vero non nisi per fidei-ebmmissum ca) : at si testamenti tempore servus testatoris fuisset, codicillorum vero tempore alienus, quibus directe libertas scribatur , Iulianus ait, eam nihilominus valere ; quia etsi codicillorum tempore esset alienus confirmatio tamen in testamento habita , quum servus testatoris fuerat , essiciet quidem , ut recte libertas directa data videatur , tamquam ex testamento o . Contra , ut idem Julianus subdit , si quum testamentum fieret, servus alienus esset , codicillorum vero tempore testatoris , quibus libertas directa relinquatur , inutilem esse ait dationem libertatis ; in iis enim, quae codicillis confirmatis
scribuntur , tempus testamenti. , non codicillorum spe
ctandum; ideoque in prima specie valet legatum , in altera non item .
IX Secundo perspicui juris est , codicillos scriptosa captivo inutiles prorsus esse s quum is testamenti factionem non habeate attamen si quis in civitate testamentum fecerit, quo codicillos confirmet, deinde captivus scripserit codicillos , indeque postliminio reversus decesserit, tum ait Tryphoninus codicillos valere ,' propterea quod etsi jure subtili videretur hoc casu attendi non debere confirmationis tempus , tamen quum decesserit in civitate restitutus , aequum videbatur eum considerari, quasi captivus numquam fu i sset : Codicilli, inquit b, si ρυοι in tempore captivitatis ueri erit, non credantur jure subtili
con- a) Caius inst. lib. a. tit. 7. . g. dam esse , ut ita eonsentiat eum posteriori b) eit. l. de iure eodicillorum. opposita speeie, qua contrarium itatuitur. te uixeius in lib. 3 .digestorum Iu- id)cit. l. s . de captivis , di postli liani ad cit. l. h. recte animadvertit, ex minio Leversis. hae Iuli aes sistentia: negationem dele
