Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

91쪽

UIII. Restat, ut videamus eas iuris quaestiones , quas Pragmatici excitarunt de vi hujus clausulae, sive quid haec revera importet quoad juris effectus. H e qaidem quae itiones totidem esse poterunt , quot spectant ius codicillorum sine testamento; ut enim jam demonstravimus , non

aliud per clausulam codicillarem in jure liuelligi, nisii ,

ut testamenta in codicillos transferrentur. Quare quicquid de horum jure dictum est, necessario tribuemus illi testamento,quod in eorum vertitur naturam; tantum enim valet quod quis reliquerit codicillis ab intestato, quantum ipso testamento, quod consistit vice codicillorum, ac propterea tantam vim huic clausulae jure concesserimus, quanta jure data est iplis codicillis sit ne testamento; quum nec aliud sit converti testamenta in codicillos,quam perinde haberi, ac si codicillos quis revera fecisset. Itaque quum quaerimus, quid vi clausulae coiciuaris veniat, idem est , ac si exquiraturius codicillorum ab intestato, quod tamen jam latius exposuimus. Vidimus quidem , quid differret a testamentorum ratione, quove conveniret ς tum proprium eorum jus examinavimus , quatenus ab ceteris codicillis distinguatur , adeo ut nihil fortasse hoc loco exponendum relinquatur , quod aeque non pertineret ad clausulae potestatem considerandam . Attamen videamus , quae sint hac de re potissima inter Pragmaticos dissidia , quibus tanta animi contentione huc illuc fluctuarint. QSatuor quaestionum capita prosert Harprechtus 'b utrimque disputata ab innumeris fere doctrinae forensis Scriptoribus, quae tamen brevi expediemus, ne longius cum iis ineptire videamur . IX. Pri-

92쪽

CODICILLORUM CAPUT I.

IX. Prima est , an per clausulam codicillarem consistet quidem testatoris voluntas quasi ex codicillis , si repudiata successione a legitimis heredibus proximioribus , hereditas ad remotiores devolvatur Z In dubium quidem Verterunt , quod aperto iure manifestum est . Etenim in codicillis ab intestato sive proximior , sive remotior successerit , aeque semper codicilli constabunt: quieumque

enim ab intectato successerit, inquit Paulus , Deum Ba-lent codicitii; nam UNUS CASOS EST, NEC IN

TEREST, WIS SUCCEDIT, DUM INTESTATO

SUCCED AT. Vel crgo Pragmatici non satis viderunt, quid posse iri codicilli ab intestato , vel falso opinati sunt , per clausulam codicillarem quid diversum venire ab ipsa codicillorum natura . inod si recurrant ad eam Ulpiani sententiam , qua dicitur fideicommisso relicto ab eo , qui primo gradu successerit, sit is hereditatem repudiaverit , quae proinde ad alterum gradum devolvatur , succetar remotior illud non debebit , ea nempe de caussa, quia defecit persona certa , a qua fideicommissum est relictum : confundent profecto fideicommissi rationem cum clausula codicillari . Ulpianus quidem hic agit de eo , qui ab intestato decedens fideicommissum codicillis reliquerit a primo gradu , indeque illo repudiante ad ulteriorem gradum devolvatur successio . Quid quari hoc ad clausu lam eodiciliarem Diversum est fideicommittere ab intestato ex persona certa , ac generali formula qui uir mibi heres erit, sive haec exprimatur , sive tacite intelligatur ;primo enim casu evanescit fideicommissum persona certa

H in cita l. is. de jure eodicillorum. 9 eit. l. i. q. & Io. de legatis s

93쪽

8 DE UETERI IURE

repudiante altero vero debebitur, quisquis ille sit ἰqui succedat , sed hoc respicit magis fideicommis i ,

quam codicillorum rationem . Itaque , ut ad quaestionem revertamur , finge, quem testamentum nullum fecisse, quod per clausulam in codicil Ios vertatur ,' si quaeras, an repudiata successione ab uno ex legitimis, alter teneatur

in vim fideicommissi praestare quicquid testator jusserat, nemo sanus hoc negaverit; perspicui enim juris est , delata successione ab intestato , quisquis ille sit, qui succes

serit , sequi debet testatoris voluntatem veluti ex codiscillis , quasi testator omnes legitimos scripsisset heredes Si vero ponas, patrem puta instituisse heredem in testamento nullo filium suum , ablaoque nominatim fideicommissum reliquisse , atque per clausulam eodietuarem ad eumdem filium ab intestato devoluta sit successio , quo tamen repudiante ad ulteriorem gradum haec pervenerit: tum ex Ulpiani sententia negamus , fideicommissum deberi a . legitimo remotiore, non quia per clausulam coiciuare fideicommissi praestatio non porrigatur ad quemcumque m cessorem legitimum ; hoc enim adversatur expresso juri de codicillis ab intestato , ut supra ostendimus ; sed quia fideicommissi ratio non patitur , ab uno nominatim relictum

ad alterum transferri co .

X. Altera qnaestio est: an praeteritione postumi inscienter facta in testamento , constare possit voluntas per clausulam corietuarem Iterum Pragmatici non distinguentes clausulae vim ab relicti ratione rem perturbate disputarunt. Si quaerant, an ex hujusmodi praeteritione postumi

a) vide Cujacium in lib. digestorum Iuliam ad L 3. de jure e teillorum.

94쪽

CODICILLORUM CAPUT I. 9

consistet quidem voluntas tamquam ex codicillis ab intestato, aperta sunt juris loca, quibus statuitur, agnatione postlimi codicillos non rumpi ad disserentiam testamenti, ut jam monuimus λ; & quoniam per clausulametuarem essicitur , ut testamentum transformetur in codicillos ab intestato , manifestissimum est , hujusmodi voluntatem per clausulam in codicillos conversam haud evanescere agnatione postumi . Quoel si quaeratur , an relicta in illa voluntate praestari debeant a postumo , quum eum testator Omnino ignoraverit, perspicua prostat Marcelli sententia, qua hoc negatur ; ita ut non videam , quo pacto id in dubium revocetur. Atque duas species Consu Itus proponit OD ; prima est: Pater quum scriberet codicillos sine testamento , unum filium habebat , sed decessit tempore , quo alter filius jam natus esset; codicillos quidem, inquit , non evanuisse agnatione postumi, sed quoad r Iicta in illis partem dimidiam tantummodo praestabit ille filius, ad quem codicilli scripti erant; non enim postumuS

praeteritus compelli potest ad praestationem alterius medietatis , veluti non consideratus a testatore , quum codicillos conficeret. Altera est , si decesserit duobus filiis relictis , quum tamen putaret alterum eorum Praemortuum , idemque hoc casu respondet eadem ratione : nisi quod Marcellus autumabat omnia praestari debere a filio , ad quem scripti essent codicilli: Ulpianus vero partem dumtaxat . Quod autem pro parte praestari non poterit, nihil debebitur . Is , qui unum filium habebat , inquit Consultus, quum codicillor ad eum fria et , decessis

- Iulianus in L 34 de iure eodicillo- ' l. rs. eodem. Vide etiam Papiniani

Ium,ti Paulus i. 16. Oodem, speciem in l. II. eodem.

95쪽

85 DE UETERI IURE

intesatus herede eo , quem postea procreavit. Agnation fui Heredis nemo dixerit, eodicillor evanuisse . Igitur si nihil tum de psumis speravit, o codicivi non evanescent, quae relicta funt, pro parte dimidia Alius , sae quem eo- dictitas factur es , sisere compellitur; non etiam possumus . Sed bs eodieiΠοι reliqui et duobus supersiritibus Auis deescedens, quum putaret, alterum ex bis prius decessisse ; D mili modo dici poten , omnia perinde debere silium, ad quem scripti sunt codicilli , atque si solus beres extitisset patri r Ulpianus notatb immo dumtaxat partem debet. Eorum tomen , quae pro parte praesari non possunt, nihil eorum praestandum, uoniam illi non fuerit silio abuturus,nisi solum putaret successorem Abi futurum . Itaque ex apertissima hac

Consulti sententia quisque videt, agnatione postumi numquam rumpi codicillos ; licet relicta pro parte dimidia ab altero successore praestabuntur , non item a postumo , ad quem non sunt scripti codicilli; ideoque diversum est

quaerere , an testamentum in codicillos transformatum penitus evanescat agnatione postumi, an a postumo relicta debeantur, quamquam quoad utramque quaestionem defi-'nitio satis aperte appareat ex libris juris . XI. Tertia est, an clausula codicillarii essicere possit, ut praeterito filio in testamento , aut injuste exheredato , consistat voluntas in vim fideicommissi , veluti ex codicillis ab intestato Z inicquid Pragmatici garriant, perspicuum est ex duobus juris locis , voluntatem omnino evanescere , nec locus erit successioni quasi ex codicillis ab intestato. Hoc quidem aperte notat Paulus in Scaevolam ι , ct manifestius comprobat Claudius in eumdem Scaevolam his

ca l. is . de inofficioso testamento .

96쪽

his verbis M : Nec Ad commissa ab intestato debentur ab eo, cuius de in cimo testamento conctituisset, quia ered retur quasi furiosus tectomentum facere non potuisse ; ideoque

NEC AL D mID PERTINENS AD SUPREMA

E S DICIA VALET. Et quidem clausula eodici

Iaris apta est ad transformanda testamenta in codicillos , vel quum solemnia non sint , vel imperfecta , ut principio animadvertimus ; attamen nequit emcere , ut constet voluntas inossiciosa . Nam qui filium injuste exheredat , vel praeterit, non sanae mentis fuisse videtur et qui autem tamquam furiosus consideratur , nec testamentum , nec codicillos recte conscribit; ideoque nequit consistere furiosi voluntas ex quavis successionis specie sive ex testamento, sive ex codicillis ab intestato. Et quoniam per clausulam eodicinarem nil aliud testamenta exhibere valeant , nisi codicillos ab intestato , ubi Consultus negat ,

deberi fideicommissa aὼ intectato relicta ab eo , cujus sudicium de inossicioso arguitur, satis liquet, hoc superari non posse a clausula codicituri; quum ipsi codicilli ab intestato penitus evanescant GD. XII. Qinrta demum huic consequens est , nimirum si

insti tuta a fratre turpi permna testamentum inossiciosum dicatur , quod tamen per clausulam converti queat in codicillos . Cuique patet, eamdem esse juris rationem in hac specie; ideoque ne frustra in re certa amplius labore in mus , quicquid dictum est de inossicioso testamento per praeteritionem,aut injustam filii exheredationem, accommodatur inofficioso testamento persona turpi instituta ,' quum L aeque

AE l. 36. delegatis 3. ν vide Cujaeium ad i. 2'. qui testamenta sicere possunt.

97쪽

ς, DE UETERI IURE

aeque testator veluti furiosus jure habeatur ; ideoque nee codicilli ab intestato constabunt. XIII. Pudet descendere ad cetera quaestionum capita ex rabularum Osficina profecta; veluti quid juris sit, si clausula concepta sit per verba praesentis temporis , puta :s non valet uti iesumentum dic. vel futuri: si non valuit, aliaque hujusmodi, qtiae sane vel extranea sunt ; vel falso

reseruntur ad clausulae naturam ; nec nisi ridiculis verborum captiunculis pertractantur ; quum alioqui satis sit exposuisse sinceram illius potestatem , qualis ex limpida juris doctrina proficiscitur . Unum tantummodo hic ultimo loco monuerim ,' nimirum quod etsi jure Pandectarum testamenta non solemnia transformari poterant per clausulam in codicillos , novo tamen Imperatorum jure quum codicillis solemnitas quoque adjecta sit, Iicet a testamentis diversa , ut sequenti capite latius ostendemus; necessario proinde consequitur , jure novo clausulam non secus vim suam experiri , nisi in testamento saltem adhibeantur ea solemnia , quae in codicillis exiguntur , quod sane communiter receptum est , nostrisque moribus utimur.

f. IX. De

98쪽

CODICILLORUM CAPUT I. 836. I X.

De juris norma aeque accommodata omnibus codicillis ad testamentum pertinentibus ad differentiam codicillorum sine testamento.

I. T Actenus de jure codicillorum ab intestato , sive I conliderentur facti sine testamento , sive testamenta ipsa in illos transformentur per clausulam codicimurem ; praestat modo , ut ad eos codicillos, qui ad testamentum pertinent, accedamus . Quum autem codicillorum , qui ad testamentum fierent , tres modos Paulus diis stinxerit, ut vidimus r nimirum aut 'testamento confirmatos in futurum , aut in praeteritum , aut non confirmatos , quum nempe per fidei commissum conciperentur , antequam ad hujusmodi peculiares modos descendamus, quatenus inter sese discriminantur , Opportunius duximus hic prius animadvertere generalem iuris normam omnibus communum, quaeque eos prorsus distinguit a codicillis sine

testamento.

II. Traditum est , omnes codicillorum species ad testamentum pertinentes , sive anteriores, sive posteriores sint testamento , sive in eo confirmati, sive non confirmati, uno iuris principio haerere , ut nempe considerari debeant, tamquam testamenti appendiculae , atque sequela. Quo factum , ut Iurisconsulti unam , eamdemque regulam omnibus constituentes , ita loquuntur et eos quid cm parrem

ca I. II. testanaenia quemadmodum aperiantur. b l. Ια de jure eodicillorum,

99쪽

84 DE VETERI IURE

fuas ex tenamento capere debere . Ac sane eo vertitur discrimen inter hos codicillos , ac illos sine testamento: hi enim quum suis viribus subsistant, vicem proinde exhibent testamenti; at codicilli ad testamentum facti adeo considerantur tamquam illius partes , ac sequela , ut neces sario jus testamenti omnino sequantur . Hinc destituto , injusto , rupto , irrito facto testamento , statim & codicilli una concidunt ; tum quia deficit id , unde vires accipiant , tum quia dum totum ruit, & partem corruere necesse est. Quotquot ergo modis fieri potest , ut caussa testati ad intestati caussam devolvatur , totidem S codicilli ad testamentum faeti ipsb jure deficiunt; ut enim Paulus inquit : Ad testamentum autem , quod quoquo tempore fecist, pertinent codicilia , ut manifectius di eam , intestato patre milias mortuo nihil desiderant codicilli , sed

vicem tectamenti exhilent: testamento autem facito Di δε-quuntur ejus ce) . Dixi communem hanc regulam esse tum codicillis testamento confirmatis , tum non confirmatis ;idcirco scripsit Iulianus d) : Testamento facto etio 7 co .

dictui in eo consirmati non Ment , vires tamen ex eo capient.

Denique si ex testamento hereditas adita non fuisset, AdeLeommi dum ex hujusmodi codicillis nullius momenti erit , i ' III. Ex his consequitur , ut qui falsum testamentum dixerit, nec obtinuerit, sicuti repellitur ab hereditate , tamquam indignus , ita a relictis quoque in codicillis licet testamento non confirmatis: taui principale , ait Pau

100쪽

CODICILLORUM CAPUT I. 8s

peliendus es , item a codicillis ad testamentum factis , licet

non con motis. Etenim qui totum improbat ,& partem quoque improbare videtur; ideoque si repellitur tamquam indignus ab hereditate , necessario & repellendus est ab relictis in codicillis , etsi hi non fuerint testamento confirmati ; nam sive confirmati , sive non confirmati partes aeque testamenti intelliguntur, ejusquejus sequuntur. Contra vero , qui partem tantum improbat, totum improbasse non Videtur;pars enim toto accedit, non contra: ideo

que , ut recte definit Papinianus λὶμ Heredi, qui sol i

eodicivos esse dixit, neque ostinuit, Hereditas non sufertur; quum non videatur improbasse testamentum, qui codicillos tantum arguat Quare utcumque codicilli conficiantur testamento facto, aeque semper ex ipso testamento vires capiunt, ejusque partes omnino considerantur.

Quo jure distinguebantur codicilli testamento

confirmati a non confirmatiS. I. o Erspecta generali regula de codicillis ad testameniax tum pertinentibus , proximum est , ut accedamus ad jus uniustriusque peculiare servata ea faciliori methodo , qua rectius penetrare possimus in abstrusiores Juris. consuliorum sententias proditas de vario. horum codicillorum jure . Atque ne rerum confusione involvamur, consulto duximus hic primum perpendere diversiam juris ra

SEARCH

MENU NAVIGATION