Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

121쪽

Io4 DE VETERI IURE

appellarunt, si ve epimia sideicommissuriae. Quod

tamen quum non satis animadvertissent nostri interpretes , tot futiles disserentias excogitarunt inter codicillos , &epistolas, quot commenta quoque prodidit Boehmerus

quum aliorum opiniones convellere conatur,ut unam faceret utriusque rationem pluribus tantum vocabulis significatam. XIX. Ac sane apertissime Boehmerus redarguitur CX quo

dam Scaevolae Ioco , qui Iuculenter distinguit codicitus ab epictou ; quatenus in illis legata, in hac fidei commissa continerentur. Ita loquitur Consultus : Codiciuis confirmatis ita capit: omnibus autem Iisertis meis , tr quos Pi- .ur , quos his coci eiHis manumisi, contubernales Dor ,

item Ador , fluas , Iego . Perspicuum est , testatorem humjusmodi codicillis legatum scripsisse . Idem sequitur Scae vola ) posea PETIIT ab Hereduus fuis , ut regionem Um briae , Tusciae Piceno cosereris uxori suae renituerent cum omnibus, quae ibi erunt , Γ mancipiis rusi eis pei urbo nis , I a Ioribus exceptis manumissis. Satis apparet , haec verba ad fideicoinmissum spectare tum es ρμμ Eros , I Stic/ur servi in diem sitae tectatoris in Umbrio ,

in Piceno actum adminictraverint ; sint autem Domin, fucm te soror dipur manumiserat , Mii nataratis, utrum eidem Damae ex vero is CODICILLI ab heredibuspraesania ἔ,ον Pero si Sejam uxorem ex persis EPISTO L in pertineant i Responit, ex CODICILL IS a patrem eos naturalem pie totii intuitu pertinere . Itaque distinguit Consultus codicillos antea factos, in quibus legata continebantur libertis relicta, ab epistola posterilari, qua testator fideicommi

122쪽

CODICILLORUM CAPUΤ Ι. Ios

uxori suae reliquerat et primam quidem scripturam codici Ios appellat ; alteram vero epictolam . Agnoscit & ipse Boehmerus in hoc Scaevolae loco caὰ , diverso quidem nomine eas scripturas appellari; sed quum non vidisset , quo discrimen pertineret, existimat , Consultum vocabulorum copia delictari. Quid Scaevola indignius i aut quid hac interpretatione ineptius Z Papinianus quoque ita distinguit codicillos ab epistolis , quum ait O . Plane Afisi raris essectus cODICILLIS , aut allis LITTERIS eod mienamento se mori velle decuraverit 6 c. quibus verbis satis discriminat codicillos proprie dictos ab aliis litteris, nem pe epistolis . An Papinianum pariter verbosum dixerit Boeli merus ξXX. Quoniam autem codicilli per fideicommissum δε- imitari videntur quodammodo codicillos ab intestato , in quibus voluntas aeque scribitur per fideicommissum ;hinc factum , ut quemadmodum testamenta vel imperfecta, vel non iure, facta transformari poterant in codicillos ab intestato, ut diximus, per clausulam ; ita receptum est , ut primum testamentum ruptum quidem per posterius converti posset in codicillos ad posterius testamentum pertinentes ex cauisa fidei commissi, si testator declaret in posteriori testamento , valere velle etiam priores

tabulas et Si paganur , inquit Ulpianus yo , qui Θabebat jam siactum isamentum , aliud fecisset, tr in eo compre-fendisset , fidei beredis committere , ut priores Iasulae valerent , omnimodo prius tectamentum rustum es. Quo rupto potes quaeri, an vice codicillorum id valere deberet, di quum O a . 8aee

a eit. eap. t. suaeVispiit. σ. b) l. II. f. t. de bono una posses. secundum tabuialas. ce) l. 11.-I. de injusto, rupto , irrito , facto testainento.

123쪽

1o6 DE VETERI IURE

haec verba sint Mei commis , di sine dubio unisema , quae illic scripta sunt , in eausa Meicommis erunt, non lumi gata , si icommissa , fed libertates , I beredis in

situtio . Itaque quum testator in posterioribus tabulis fidei heredis committat, ut priores quoque tabulae serventur , etsi prius testamentum jure rumpatur per posterius ;tamen ex caussa fideicommissi convertitur in codicillos , &ita voluntas servatur , non quidem jure testamenti , sed codicillorum ad posterius testamentum pertinentium. Idem Ulpianus quoque statuit in milite , si in posteriori biis tabulis expresse fidei heredis committat, ut valerent tabulae priores. Vesrebatur , inquit a) , si miles , qui habe-δat jam factum tesamentum , aliud fecisset ς in eo comprehendisset , Mei feredis committere , ut priores tabulae Pa Ierent , quid juris esset Τ Dicebam : Militi licet plura te-

samento facere , sed e uiscerit , sive separatim , utique polebunt , s hoc necialiter expresserit, nec superius

per inferius rumpetur ; quum θ' ex parte heredem instituere pUM , hoc est ex parte testato , ex parte inlectato decedere. . . . . Secundum haec in proposito reserebam , si hoc aut-mo fuerit miles , ut paleret prius factum tectamentum , id quod Ospit, valere oportere ; ac per hoc effici , ut duo ἔσώ- mcnta sint. Sed in proposito quum sidet heredis committatur, ut Poleas prius tesamentum , apparet eum non ipso ture Polere potuisse , sed magis per si ei commissum, id eis in causiam ei commissi , di codiciturum vim prioris testamenti conderiisse . q. XI. De

a) l. I'. de testamento militis.

124쪽

De codicillis confirmatis in Praeteritum, aut in futurum ; deque varia juris ratione inter codicillos anteriores, aC posterioreS testamento.

Uum jam plenius exposuerimus , quid juris peculiare fuerit in codicillis confirmatis , ac in non confirmatis , sive factis per fideicommissum ; superest ultimus disputandi locus de confectis ante , vel post

testamenti tabula S , ut nempe cognoscamus, an eadem esset in utrisque juris ratio , an diversa ς quove pacto inter se se vel convenirent, vel disserrent. Et quoniam', ut vidimus, disserentia inter verba imperativa, ac precativa e tacerat, ut primo modo concepti, non aliter codicilli constarent, nisi testamento essent confirmati ; altero vero modo confirmationem non exigebant r ut in propositio de codicillis anterioribus , vel posterioribus testamento ius cuique proprium aperiamus, multum interest hic quoque distinguere, quid in legatis , quidve in fideicommissis obtinuerit; sive quid juris fuerit in anterioribus , ac posterioribus , quibus aut legata , aut fidei commissa continerentur . Paulus quidem a) inter quatuor codicillorum modos refert eorum confirmationem; vel pre terisum,quum nempe anteriores sint testamento ; vel in futurum , quum posteriores . Plane quod pertinet ad posteriores testamento cxplorati juris est , ut Ostendimus , valere quidem in illis relicta per

125쪽

verba civilia , si testamento confirmarentur ; fideicomis missa vero etiam in non confirmatis . At de anterioribus res amento res non est expedita , tum ob dissiciles quosdam juris locos , qui quodammodo pugnare inter se se videntur , tum ob tam varias interpretum expositiones,

quae fortasse quin illos dilucidare valeant, parum est , ut nodum non reddiderint inexplicabilem. II. Sed antequam ostendamus in spinosiora, praestat hic primum eam proferre juris doctrinam de codicillis anterioribus testamento , quae fortasse ita explorata iit , ut in dubium mi uime revocari queat et qua perspecta rectius deinde poterimus ad minus expedita accedere . inicquid dicitur de relictis per verba directa in codicillis factis

post testamentum , nemo quidem sanus negaverit in codicillis testamento antersoribus ς utcumque enim scribantur ante testamentum, palam est intellectu posteriores haberi; quum tamquam illius partes, sive appendices ejus naturam omnino sequantur , perinde ac si posteriores revera testa-ε mento fuissent. Hinc est , ut quantum ad relictorum caussam parem profecto juris rationem agnoverimus in posterioribus aeque , ac in anterioribus ς quum enim verba civilia ideo codicillis concessere , quod ob eorum confirmationem in testamento factam testamento datum videre. tur , quicquid in illis scriptum esset ς caussa non est, cur hoc magis posterioribus tribueretur, quam anterioribus , quasi legata in illis valerent in testamento, in his ex codicillis ; quod prorsus ab Fonum est a recta juris ratione . Et quidem quoties Iurisconsulti loquuntur de necessaria

codicillorum con Grmatione in legatis , numquam distinxere posteriores ab anterioribus testamento , sed regulam

126쪽

generaliter posuere , quae certe aptari non poterat magis unis , quam alteris . Tum Paulus , ubi profert varios codicillorum modos , expresse loqui ur de confirmatis tum in futurum, tum in praeteritum . Quid autem oporteret specialem modum constituere de con malis in praeteritum, si legata valerent, etiamsi testamento postea sequuto codicilli non consermarentur Z Praeterea quum ex Senatus

consulto Liboniano inutilia fierent ea legata , vel fideicommissa, quae quis manu sua libimet adscripsisset γ),dubitari poterat , an relicto quidem legato in codicillis factis ante testamentum , Iegatarius in testamento postea sequu-to , tantum scribens illorum confirmationem , incidet in Senatusconsultum Z Et Paulus assirmat Aui codicillos, inquit , ante te mentum factos , in quibus Iegatum ei ad

feriptum erat; ONFIRMAT, in Senatu on Ilum incidit, ρυο Iulianui scribit. Hoc ideo, quia non aliter legata

scripta in codicillis valerent , nisi testamento hi essent confirmati; ac propterea etsi legatum esset codicillis anterioribus , quum ramen Iegatariu S confirmationem scri pserit , perinde haberetur , ac si legatum ipsum scripsisset; ideoque S. C. tenetur. Demum Imperatores Diocletianus , & Maximianus ita rescripsierunt et Sise initio , quae fuerat codicillis relicturus generaliter , flve noviss me relicta servari mandaverit, CONFIRMATIONE MUNITUS nullam iusiam gerere follicituravem potes . Plane

aetate horum Imperatorum jus adhuc perdurabat, ut codicilli confirmarentur , sive ante, sive post testamentum fierent, ut legata consisterent. III. Ue-

a l. 6. & is. de lege Cornelia de l. eodein. cc I. C. de dieillis

127쪽

oo DE VETERI IURE

III. Verum quamquam quoad relictorum naturam una statuenda videatur juris ratio in codicillis, tum posterioribus , tum anterioribus testamento , quum nulla caussa sit, cur distingui valeant : instant nihilominus duo difficiliora iuris loca , quae hactenus interpretum ingenia exercuere ;unum quidem Papiniani in Pandectis transcriptum ς alterum Triboniani in institutionibus , quo refertur quod clam rescriptum Severi , ct Antonini, quin mentio habetur de quadam Papiniani sententia longe diversa ab illa , quae prostat in Pandectis r ita ut ne dum Papinianus opponi videatur rescripto Imperatorum ; sed , quod magis est , Tribonianus ipse nec sibimet constat, quum Papiniano tribuit , quod ex illius sententia in juris libris relata aliud revera appareat. His diificultatibus accedunt tam variae , ac inter se se Oppositae interpretum opinioneS , ut undique res implicatior magis facta si1t . Verba Papiniani

sunt a) : tabulas tectamenti codiciIta facti non aliter valent , quam si testamento, quod ponea factum en, ve

codicitiis confirmenIur ; aut voluntas eorum quocumque india eio retineatur . Indicio legitur in Florentinis, judicio in vulgatis . Tribonianus contra ita loquitur bo : Sed quum

ante tectamentum factum codicilli facti erant, Papinianus ait , non oliter vires babere , quam si peciali posea potaniate confirmentur. Quod Tribonianus hic de Papiniano

refert , haud concordare videtur cum ipsam et Consulti sententia ; hic enim , ut ex verbis lique P, desiderabat in codicillis anterioribus, vel expressam confirmationem po- 'stea sequutam , sive in testamento, sive in aliis codicillis post crioribus, vel tacitam saltem voluntatis significationem,qup

128쪽

qua quidem retineatur ejus judicium in codicillis declaratum : aut voluntas eorum quocumque indicio retineatur . At Tribonianus credidit, Papinianum Voluisse specialem con

firmationem ; deinde sequitur: : Sed Divi sperar, UAntoninus refcri erunt, ex iit codicialis , qui tectamentum praecedunt, posse sidcicommissum ρcti ; si assareat, eum, qui ponea res amentum fecit, o voluntote, quam codicilIis expresserat, non reces e . Quibus verbis colligi videtur,

Imperatores quid diversum rescripsisse ab ea Papiniani sententia, de qua prius Ta bonianus loquutus est , nam aliud est , codicillos anteriores non secus Valere, quam

si speetali posea voluntate cons mentur , aliud posse quidem

fidei commissum peti, si appareat, testatorem non recessisse a voluntate in codicillis expressa . Quod si conferre velimus hujusmodi rescriptum cum Papiniani sententia in Pan dectis transcripta , magis inter se se convenire videntur quam dissentire , nisi illa Verba : quocumque indicio reti

neatur interpreteris pro quavis animi significatione ; Seontra illud : si appareat non reτes e pro non revocata

voluntate . Rescriptum quidem Imperatorum non exstat, nisi quantum ex Triboniano audivimus, Papiniani vero sententia praeter id , quod Tribonianus refert, non alia prostat, nisi quam ex Pandectarum libris attulimus. Quid arbitrari liceat in tanta rerum ambiguitate ZIV. Hotomanus yb , ct Duarenus 3 ita rem transigunt . Tribuunt primo Triboniano ea ultima verba in Papiniani sententia r aut voluntas eorum quociamque indicis retineatur ; ita ut demtis illis verbis , appareat , Papinia- P num

H Inst. lib. 0 disputi annivers. lib. 2. cap. 41.

129쪽

num desiderasse specialem confirmationem , uti in institutionibus Tribonianus refert; & ita opponunt Papinianum rescripto Imperatorum , quo satis est, ut a voluntate in conitillis scripta postea non recedatur. Tum credunt , Tribonianum ideo interpolasse Papiniani sententiam, ut

ita cum rescripto consentiret; ac proinde eumdem sensum , putant, redolere illud : aut voluntas eorum quocumque iudicio retineatur ; ac illud e appareat , eum , quipo- Neo testamentum fecit, a voluntate , quam codicivir expre feroc , non rete e; quasi Imperatores quoque desidera .rint quamdam tacitam animi significationem , qua retenta voluntas appareret. Uerum , si veritatem amemus , interpolatio , quam Triboniano adscribunt, divinationem sapit magis , quam interpretationem . Praeterea quid opus erat huiusmodi interpolatione, si referens Papiniani sententiam expresse fatetur , eum voluisse specialem confir mationem adversus Imperatorum rescriptum t Si ergo illa verba Triboniano tribues , ne aliter Papinianus ab Imperatoribus dissentire videretur , cur idem Triboniaianus in institutionibus in Papiniano quid diversum a rescripto agnoscere videtur Demum nimis durum videtur, Papinianum in libris praesertim responsorum , unde ea lex sumta est, improbasse Imperatorum decretum, quod no

tum ei esse debuerat ; nisi rescriptum posterius feceris: quod nescio, an recte suspicari possit. V. Antonius Faber contra ab , quicquid aliter antea sensisse fateatur, re melius perpensa, credidit Triboniani caussam tueri, dum integram, uti prostat, sententiam Pa-

130쪽

Co Dic ILLORUM CAPUT I. II 3

piniano Padscriberet . Contendit tamen , eam revera re. scripto opponi; ita ut recte Tribonianus agnoverit in re scripto quid contrarium a Papiniani sententia. Etenim ubi Consultus statuit, necessariam esse, vel expressam confirmationem postea sequutam , vel saltem tacitam aliquo argumento ductam et Imperatores fatis habuerunt , voluntatem non esse revocatam et ac propterea illa verba is appareat ita accipienda esse credit: nisi appareat, ve

ut Theophilo placuit ab , nisi Uendasvr , Iesatorem ab his , quae in codicitur feri erat , recessisse : Secundum Papinianum quidem non constat voluntas, nisi probetur eam retentam esse et at secundum Imperatores valet, dummodo non probetur fuisse revocatam. Nolim quidem cum Fabro admittere , Papinianum revera discessisse ab Imperatorum decreto , nisi res aliter componi valeat ; nec proinde

probaverim illud et si appareat non rete isse accipi debere , ac : nisi appareat reces e ; quum longe diversa sit prima ab altera enunciatione ; nam A appareat idem valet ,

ac si probetur , testatorem non recessisse ; nimirum si ali quo argumento retenta voluntas demonstretur ,' at nisi os- pareat recessisse importat voluntatem non esse revocatam , nec plane video , cur recedendum sit a simplici. verborum intelligentia.

VI. Cujacius vero utcumque in libris responsorum Papiniani cis 3 idem senserit , ac Hotomanus , & Duarenus quantum ad Triboniani interpolationem in Papiniani sententia ; in observationibus tamen eo rem magis interpretandam aggreditur , quam ut Tribonianum arguat .

a Inst. lib. a. tit. tale. β. r. l. iure eodicillorum.

ιὶ lib. r. responsorum Papiniani ad eir. e lib. 18. obser. cap. r.

SEARCH

MENU NAVIGATION