장음표시 사용
131쪽
Atque scite distinguit in codicillis anterioribus testament, ea , quae relinquuntur verbis directis , ut sunt legata , a fideicommissis . Etenim quoad primum relicti genus apertissimi juris est , codicillos numquam constare posse , si testamento postea sequuto non confirmentur , uti servatur
quoque in codicillis posterioribus; at quoad fideicommissa,
quae , ut vidimus , recte relinquuntur in non confirmatis , vel factis ab intestato , nulla caussa est , cur codicilli licet anteriores specialem confirmationem desiderent; ideoque recte Imperatores rescripserunt, satis esse , si probetur retenta voluntas, sive, quod idem est , si appareat, testatorem ab illis recedere noluisse L. Quamquam autem haec tantum innuere Cujacius videtur , ut proinde majori illustratione indigeant: nil tamen solidius asserri poterat,quod rectius conduceret ad genuinam expositionem, tum sentenatae Papiniani, tum rescripti Imperatorum , ut planius mox
VII. Novissime tandem Cornelius van Byn Rershoegius B
summo studio conatur Triboniani caussam tueri, ne dicatur , in Papinianum manus injecisse Quantum vero ad legum interpretationem plura tentavit , dum nec abhorreta variis aliorum opinionibus: ita tamen , ut nil certi statuat , satis habens, Tribonianum suum a crimine falsi vindicasse . Atque hae sunt praecipuae interpretum sententiae, in quas ceteri iverunt. VIII. Inter tot opinionum dissidia haud veremur face summi Cujacii rem Omnem ita componere , ut in illarum legum interpretatione constanter quoque teneamus eam
Idem quoque sentit Giphanius , inst. l. tit. ult.b lib. 3. obier. cap. 13
132쪽
codicillorum doctrinam , quam veluti e radice sua hactenus extraximus . Quod ut rectius fiet, primum est , Papiniani sententiam intueri, uti prostat in Pandectarum libris, ne aliter videremur divinationis potius , quam juris artem profiteri; deinde ad Tribonianum una cum Imperatorum rescripto ab eo relato accedere . Ut ergo a Papiniano exordiamur : Ante tabulor tectameati, inquit, eodicialifacti non aliter volent,quam F lectomento, quodposea factum en , set codicillis confirmentur 3 aut voluntas eorum quocumque indicio retineatur . Hac quidem sententia Consultus nec de relietis per verba directa , nec precativa nominatim agit; sed generaliter loquitur de codicillis anterioribus testamento: nimirum quo pacto constare possint;& quoniam notum est, utrumque relicti genus in illis admitti; credendum est, Papinianum utrumque una comprehendisse; nam dum proponit doctrinam,qua hujusmodi codicilli regantur, necessario complecti debuerat, tum relicta per verba directa, tum per precativa ; ne aliter rem imperfecte attigisse dicamus , quod de Papiniano praesertim ne suspicari quidem licet. Atque quoad relicta verbis directis jam demonstrinuimus idem jus commune misse, tum posterioribus,tum an terioribus testamento ; ideoque recte Papinianus primo loco ait, codicillos factos ante testamentum non aliter valere, quam F lsamenro ,quod posco factum es, eon mentur. Sed urget hic Byn Kersia oeKius , quid est, quod vel testamento confirmari debere ait , vel aliis codiciuis Z An legata valerent, si codicilli confirmarentur quidem non te
stamento, sed aliis codicillis, ut semel Cujacio placuit ab t
133쪽
Respcuadeo, certissimi iuris esse , ut legata non aliter valerent , nisi codicilli essent testamento confirmati, non item aliis codicillis . Etenim , ut latius supra ostendi- . mus , β deo quoad relicta per verba directa codicilli confirmari debuerant testamento , quod , quum ex legis rigore non liceret praeter . quam in Tolemnibus tabulis uti verbis civilibus , Iurisconsulti, ut legem fraudarent, adhibuerunt quidem eorum confirmationem in testamento;
quia hoc pacto per fictionem saltem juris seripta in codicillis videri poterant, ac si scripta essent in ipso testamento. Hoc autem dici nequit de confirmatione facta in aliis codicillis , quod idem est, ac in alia non stilemni scriptura ;ideoque eodem juris principio , quo legata constabant
in confirmatis testamento , inutilia prorsus fiebant in confirmatis in aliis codicillis : ridiculum enim esset, Volunt tem non solemnem ex altera simili capere eam vim , quae uti non solemnis, sibi negabatur. Sed cur Papinianus ait,
eQS confirmari quoque posse aliis codicillis Distinguere
hic oportet duos varios confirmationis effectus: unum , qui ad jus pertinet, alterum, qui respicit retentam testa- . toris voluntatem. Quae autem confirmatio testamento com-' prehendebatur , utrumque sane esse tum continebat: at confirmatio habita in alia non solemni scriptura illum tantummodo continet, ut dicatur , testatorem in novissima scriptura comprobasse eam Voluntatem , quam scripserat ante testamentum . Quum ergo Papinianus inquit ,
non aliter codicillos testamento anteriores Valere, quam si aut testamento confirmentur, aut codicillis, aut vota Iunias retenta probetur quocumque indicio , una complexus est quodvis rei icti genus ; unaque oratione regulam
134쪽
iam proponit, quae accommodari poterat cuivis codicillo testamento anteriori, sive de legatis , sive de fideicommissis agatur: legata quidem valent per confirmationem in testamento ; fideicommissa vero vel in testamento , vel in aliis codicillis posterioribus , sive expresse fieret, sive saltem tacite ex aliquo voluntatis indicio ducta. Atque confirmatio, quae refertur ad relicta per verba directa , testamento tantum fieri debet; quippe quae adhibetur,
nedum ut voluntas retenta habeatur , sed ut legata ex testamento valere dicantur e ea vero , quae requiritur in
relictis per fideicommissum, quum attingat dumtaxat probationem retentae voluntatis , satis est , si fiat in quavis novissima scriptura licet non solemni, sive expresse , sive tacite ; nam fideicommissa , ut diximus , non exigebant confirmationem in testamento ς quum non ex lege , sed ex voluntate tantum relinquentis proficiscerentur ; ideoque ubi de voluntate constiterit , nil amplius desidera.
IX. Uerum quid caussae est , ut una quidem fuerit j ris ratio quoad relicta per verba directa in codicillis factis
tum ante , tum post testamentum , scilicet quod speciatim confirmari debebant solemnibus tabulis ; quoad fidelis commissa vero differant posteriores ab anterioribus , ut in illis quidem satis sit, testatorem voluntatem suam decla. rasse,contraque in his juxta Papiniani sententiam non aliter valent relicta, nisi vel testamento postea sequuto , vel aliis codicillis , sive expresse , sive tacite testator significaverit , se ratam habere velle voluntatem jam in codi. cillis declaratam ξ Nonne sive anteriores sint, sive posteriores , aeque .semper habentur vel uti ipsius testamenti parS s
135쪽
pars , atque sequela , sive de legatis , sive de fidei commissis agatur Z Quid ergo Papinianus sibi voluit , quum
in anterioribus omnino desideret novam retentae voluntatis vel expressam , vel tacitam significationem ad differentiam illorum , qui fiunt post testamentum Z Discriminis quidem ratio hic proficisci nequit a diversa caussa inter legata , ac fideicommissa ; sed alio prorsus principio petenda est. Unus Faber eam vidit Q , utcumque nec
plenius eam complectatur , quin acumine suo eadem postea abutitur , quum conatur opponere Papiniani sententiam Imperatorum rescripto . Ac sane qui testamento condito codicillos postea scribit, jam ostendit , se testatum decedere velle , nec codicillis posterioribus aliud intellexisse videtur , nisi, ur vel suppleret , quod testamento deerat , vel corrigeret , quod immutare deiideravit. Qui vero codicillos facit , priusquam testamentum condat ;sive qui supremum voluntatis suae judicium a codicillis i cipit , is certe vel legata in illis relinquit, vel fideicommissa:si legata, conjectari quodammodo potest, se testamentum deinde condere velle,quo codicilli nominatim confirmentur , nam aliter legata non constant. Sin fidei commissa, tum , quoniam fidei commissa ab intestato recte relinquuntur, is quidem tamquam intestatus se gerit; idcirco ex hujusmodi codicillis probabiliter creditur , intestatum potius se decedere velle. Etenim quum testati caussa ab heredis institutione incipiat, ubi quis exorditur testationem suam a fideicommissis per codicillos , de heredelegitimo magis cogitasse videtur , quam de herede in te-
136쪽
llamenta postea scribendo , saltem incertum est , an in codicillorum confectione de testamento quoque cogitaverit , an potius cum iisdem tantummodo decedere existimaverit
ab intestato; quum hujusmodi codicilli jure suo atque
soli recte consistant vel sine testamento . At quum deinde testamentum scribat , jam ostendit, testatum omnino se mori velle ; ac propterea ex iii testati ad testati causiam se
conferre videtur et quo fit, ut incertum saltem sit, utrum immutato consilio ea mente ad testamentum accesserit , ut amplius nolit cum codicillis ab intestato decedere au eo animo testetur , ut codicillos quoque antea factos una re-. tineret . Uno verbo haud constat, an ad testamentum descendens codicillos prius factOS respuerit, an potius existimaverit eam priorem voluntatem etiam retinere, quin
s consideretur , quod re ipsa gessit , magis est , ut creda
mus, rejecta intestati caussa testatum magis ita se prae buisse, ut novum prorsus inierit consilium. Itaque in hac voluntatis quaestione recte Papinianus arbitratur , non aliter priorem voluntatem valere posse, nisi sequatur vel expressa, vel saltem tacita illius comprobatio, sive in testamento, sive in quavis alia novissima scriptura,licet non so- Iemni; nova enim animi significatione convalescit ea voluntas , quae per testamentum postea sequutum obliterata magis censebatur . En genuina differentia inter codicillos testamento posteriores, ac anteriores: primi enim quum certam testati caussam sequantur , jam explorata est mens testatori, , ut nova proinde voluntatis significatione non indigeant, nam certum est , per posteriores codicillos testatorem id tantum egisse , ut vel suppleret, vel corrigeret , quod in solemnibus tabulis jusserat. At contra an a
137쪽
teriores testamento quoniam intestati speciem exhiberent , nequeunt idcirco necessario traduci ad testati rationem ; nisi recenti judicio ita testator se velle Ostenderit . Hinc est , non recte eos Papiniani mentem interpre tari , qui credunt, quamcumque vel levissimam praesumtionem satis esse ad retentae voluntatis probationem, vel qui autumant, expressam animi significationem exegisse , ut Bynxers hoe Rio placuit et quod quidem ducere arbitratur ex illo Papiniani verbo indicio , quod cum glossa accipit pro expressa declaratione . Atque sive judicio legas , ut in vulgatis , sive indicio , ut in Florentinis , & Noricis , quod potius probaverim , non satis accepisse videntur intimam Consulti sententiam . Et quidem quamquam in Codice Iustinianeo indicii vocabulum usurpetur pro quovis argumento , vel remota praesumtione ; apud Jurisco usultos tamen , qui latinam puritatem servarunt , numquam
hoc sensu acceptum invenies . quidem latine
idem est , ac rei demonstratio et quae vel fiat expresso signo, vel tacito , dummodo ejusmodi sit naturae, ut res pressius commonstretur . Iumatis autem indicium proprie dicitur , quum aliqua significatione animi sensus ostenditur Hinc Paulus inquit': Recusari hereditas non tantum' verbis , sed etiam repoteD, alio quovis indieio voLmaris , id est quocumque signo sive magis , sive minus expreta , quod ex nobis tamen proficiscatur : nam ea omnia argumenta , quae ex re ipsa. duci possunt, minime pertinent ad nostrae voluntatis indicium ς quum numquam vi- '
a Vide Bris nium de verborum fignificatione verbo indiciam.
138쪽
deamur rem proprie indicasse , nisi quibusdam signis ex nobismetipsis proficiscentibiis. eam quodammodo manifestemus. Atque huc spectat illud Pauli ca) : Precario ffidere videtur non tantum, qui per episoum , .mei quacum
que alia ratione hoc Abi concedi posulavit; se Vis , qui NOLLO VOLUNITATIS INDICIO , patiente tamen
domino possidet : patientia quidem domini licet emciat, ut
is non videatur dissentire , non tamen voluntatis indicium facit , quum nullam animi manifestationem exhibuerit. Ut ergo ad Papinianum revertamur , quum inquit: aut voluntas eorum IINDICIO retineatur , ictrevera intelligit, ut testator in posteriori scriptura talisse praebeat, ut aliquo signo sive magis , sive minus aperto commonstret , se quidem retinere velle voluntatem iucodicillis expressam . Hinc satis non est , eos tantum non revocasse ; hoc enim licet probaret , eum non videri dis. sentire a voluntate anteriori ; attamen quum adhuc incertum esset , an ad testamentum accedens consilium immutaverit, an illam quoque retinere voluerit, optime Papinianus arbitratur , opus esse omnino , ut hususmodi voluntatis quaestio aliquo saltem animi indicio definiatur, quo appareat , eum ratam quidem habere velle volunt tem in codicillis ante testamentum factis expressam . X. Haec de Papiniani sententia. Videamus modo , quod a Triboniano assertur . . Sed , inquit, quum ante tenamentum codicilli facti erant , Papinianus ait, non aliter pia res habere , quam peciali porgea poluntate eon mentur Sed Disi Severus , I Antoninus referi erunt ex iis codi Q a cI
139쪽
etinis , qui tesamentum praeceduvi, posse FIDEICOAIs iMISSUM peti; si apparet, eum , qui postea testamentum
fecit , a voluntate , quam codicilliδ expresicrat, non reces m. His verbis plane non video , Tribonianum opponere voluisse Papiniani sententiam rescripto Imperatorum ;non enim ait: Sed Dibi Severus , N Autoninus contrarefcri eirunt , ' ut solet , quum quid juris immutatum refert. Etenim eadem loquutione , qua Papiniani sententiam narrat , subdit illam imperatorum; nam inquit: nianus ait die. Sed Divi Severus , N Antoninus refcrip rum idie. Fateor quidem his duabus sententiis duo diversa' Tribonianum referre voluisse ; at negaverim , eas ita affectasse , ut unam alteri opponeret ; id enim ex verbis no a apparet. Refert igitur ex Papiniano primam. sententiae Partem , ut nempe spectasi postea voluntate consirmentur ;atque 'tacet alteram , qua saltem requirit quod vis indicium retentae voluntatis. Sed quid probabilius, quam Tribonianum ex Papiniano reser re tantummodo voluisse,quod pertineret ad relicta per verba directa ; ex Imperatoribus Vero quod spectaret fideicommissa ὶ Nonne refert rescriptum ad Meleommissa dumtaxat Z At enim , cur non eXpsuit integram Papiniani sententiam , qua stimul comprehendi videtur utrumque relidii genus ρ Respondeo , novum non esse Triboniano , utrinque carpere juris sententias, praemertim in institutionibus. Fortasse credidit , apertiora esse rescripti verba , quibus expressa habetur mentio
de fideicommi B in codicillis anterioribus relietis ; ide que ex Papiniano proferre existimavit jus hujusmodi codicillorum quoad legata , ex Imperatoribus quoad fideicom- . missa ; nolim enim vel ita immemorem Tribonianum fa
140쪽
cere, ut non animadverterit reliquam partem sententiae Papiniani; vel ita stupidum , ut prorsus non intellexerit, quo ea pertineret; vel denique mendacem , ut in institutionibus celare voluerit, quod in Pandectis retulerat. Quod si dicas , Tribonianum intelligere de altera Papiniani sententia diversa ab illa , quae prostat , nec eum excusabis , quin majori reprehensioni subjicias . Etenim quid caussae erat, ut I)apinianum proferret aliter , quam in Pandectis apparet Z Ceterum ut ut sentias de Triboniani consilio , apertissimum quidem est , rescriptum de fideicommissis tantum loqui ; Papinianum Uero generaliter complexum quodcumque relicti genus in codicillis anterioribus ; et si nec de luteicommissis , nec de legatis nominatim
XI. Sed accedamus tandem ad rescripti interpretationem , ut videamus, utrum consentiat , an discrepet a Papiniani sententia. Decreverunt quidem Imperatores , fidei commissum deberi , si appareat, testatorem non re cessisse a voluntate in codicillis antea declarata. Numquam
cum Fabro vel Theophilo admiserim,perinde accipi illud si apparet non recusisse, ac nisi apparet recessisse, ut antea monui;
hoc enim esset detorquere verborum intelligentiam ab illo ordine , quo prostant. Deinde rectius egerimus , si Papinianum magis cum rescripto componamus ς praesertim quum nulla caussa sit, quare inter se se opponantur . Ac sane quod Papinianus tradidit assirmando , aut votantas eorum quocumque indicio retineatur , Imperatores rescripserunt negando et Aonaret eum , qui ponea tectamentum fecit , a voluntate , quam codicillis ex re rat , NON RE
