Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

141쪽

ia 4 DE VETERI IURE

recenti voluntatis indicio ostendatur , sive probetur , per testamentum postea sequutum testatorem noluisse recederea priori voluntate . Enim vero si rem plenius considera. veris , quid porro opus erat Imperatorum decreto, si Laistis esset , codicillos non esse revocatos , ut recte peti pos set fideicommissum ξ Nonne id commune est etiam codicillis posterioribus Z Quis ignorat, quem pluribus codicillis decedere posse , dummodo in novissimo ab anteriori non recedat Z QEid ergo praecipui Imperatores statuissent,

si satis haberent , voluntatem non esse revocatam ξ Plane

Papinianus ipse postquam dixerat, retineri quidem debere Voluntatem quocumque animi indicio, statim addit: Sed non fervabuntur ea , de quibus aliter defunctus novi me judicavit ; nam perspicuum est , posteriora prioribus derogare ; quod sane commune esse debet omnibus codicillis tum anterioribus , tum posterioribus testamento . Sed inquies , quid prohibet, ut Imperatores distedere existimarint a Papiniani sententia, uuamque prorsus caussam fecissent codicillorum factorum , tum ante , tum post testamentum Hoc quidem tum tandem crediderim , quum vel juris ratio non resisteret, vel id posset colligi ex rescripti verbis , uti prostant , non ut Faber interpretatur. Diversa quim est caussa codicillorum, quos ante testamentum quis confecerit ab illis , qui testamentum sequuntur ; nam qui prius per codicillos, tamquam intestatus se

gerens, postea se transferat ad testati caussam, incertum est, utrum codicillos respuere , an retinere voluerit una cum

testamento ; ideoque quum agatur de voluntatis quaestione , necesse est , illam recenti judicio comprobari , sive signo expressis , sive tacito. XII. EX-

142쪽

CODICILLORUM CAPUΤ I. Ias

XII. Explorata Papiniani mente de codicillis anterio iaribus testamento , eaque in consonantiam adducta cum rescripto Imperatorum , facile percipimus, quemadmodum una retinuimus eamdem codicillorum doctrinam , sibique consentaneam, quam hactenus ex jure Pandectarum expressinius ἰ adeo ut quicquid juris peculiare intercesserit inter varios codicil Iorum modos ad testamentum pertinentes, conspirare quodammodo in unum juris principium videatur . Quippe si legata in illis scriberentur , aeque semper veteres exigebant illorum confirmationem in testamento factam, sive ante , sive post testamentum fierent; quum nisi adesset juris fimo , quae confirmationis ope habebatur , haud constare poterant relicta verbis directis in tabulis non solemnibus, ut alias vidimus. Unica ergo disserentia inter posteriores , ac anteriores testamento cadere

potuit quoad relicta per verba precativa , in quibus confirmatio non exigebatur. In his quidem vel testator confirmatione quoque utebatur in testamento postea se αquut O ; tumque licet haec supervacanea esset quantum ad vim relictorum , quum in fidei commissis codicilli

non egerent confirmatione; utilis tamen fieret ad commonstrandain retentam voluntatem ; sin deerat , recte Papinianus putavit , aliquod saltem voluntatis indicium adesse debere , vel in testamento posteriori, vel inquavis novissima scriptura, ut retentae voluntatis probatio omnino constaret , uti & Imperatoribus quoque placuit . Itaque quoad relicta per fidei commissum distabant quidem anteriores a posterioribus; in illis enim intercedere debuerat probatio retentae voluntatis ; sive haec fieret expressa confirmatione , sive quovis tacito voluntatis indicio ;

143쪽

126 DE UETERi IURE

cio; in his non item ; utpote quibus locum non habet qua stio voluntatiS. XIII. Haec .hactenus de jure codicillorum sub Augusto primum recepto , ac deinde Magistratuum jurisdictione , forique disputatione aucto, quantum ex Jurisconsultorum scriptis , quae supersunt, depromere licuit . Proxiamum est , ut novo Imperatorum juri accedamus.

CAPUT IL

144쪽

De novo jure Codicillorum a Contantini Magni aetate ad Justinianum.

Uod codicillorum jus Augusti aevo,

moribus primum inductum, tum auctum praesertim disputatione fori; ac demum Iurisconsultorum opera ad certam juris normam revocatum adoptavit Romana jurisprudentia sub primis Imperatoribus ς sartum tectum diu illud servavit ad Constantini usque tempora; quando paullatim immutationibus subesse coepit.Et quidem quantum ex iuris historia coniicere licet , ius Romanum , ac praecipue quod spectat suprema voluntatis judicia , sivo ad testamenta proprie, sive ad codicillos reserebatur , perspicuum est, saltem quoad summa rerum capita constantissime omnino stetisse ab Augusto ad Constantinum ; ex quo deinceps res testamentaria novam quodammodo speis ciem recipere visa est, non parum a veteri observatione diversam . Atque quum hac potissimum aetate , subacta veteri superstitione , vera dominaretur Christi religio, naturaliter quoque coepit res profana immutari ut ex tot superstitiosis juris subtilitatibus , atque sormulis , quibus

praesertim res testamentaria obvolvebatur , sensim trans duceretur ad primaevam naturae simplicitatem , nudumque magis veritatis aspectum . Huic accessit plenior tum R tem

145쪽

temporis Imperatorum potestas in novis legibus, sive constitutionibus edicendis , quibus , posthabitis quodammodo veterum institutis , nova in dies prodiit jurisprudentia , sed diversis modo , quo fieri consueverat sub primis

Imperatoribus . Tum enim si quid immutari vellet ex veteri lege ,- novaque introduci, vel hoc expresse fiebat, rogatis nempe Senatusconsultis ; vel novis vocabulorum, aut sormularum involucris Jurisconsultorum studio artificiose inventis,declinaretur quidem a veteri obiervatione , licet abrogari ea non videbatur aperto iure : ita ut & jus

Vetus una retinere ut novum inducerent, ad novos mores

comparatum ut hactenus factum vidimus in codicillis, ae fidei commissis b). At postquam legum ferendarum potestas omnino in Principes transferri coepit , quemadmodum cessavit fraudulenta iuris immutatio , ita novis Imper torum constitutioniblis conciderunt potissimum tot nominum, ac formularum arcaua ς jurisque proinde doctrina versa est iu simpliciorem caussam . II. Atque quod ad rem nostram attinet, palam est , sub Diocletiano, qui imperium deposuit duobus circiter annis ante Constantivum , adhuc Obtinui me comperimus idem codici Horum jus,quod apparet ex scriptis veterum Iu risconsultorum ; varia enim hujus imperatoris rescripta de codicillis habita illorum sententiis omnino respon de iit ce) ; ut novum illorum jus repetendum omnino vi

β) T. citus annal. 3. eap. I. L. D C. Hermogenian , qua habetur , Vide Heliaee. antiquit. Rom. ad iam non posse nec dari, nec adiuri legata,nili Iib. l. tit. v. s. lit. x. e teillis testatriento conlitiuatis. Vetuum c Vide I 4. C. de eodieillis , qua fit l. xx. C. de fideicommisis ex qua appa n entio de eodicillis ab livestato consectis ret , eodicill considcra , tamquam nouper precatιVa vei . Item l. 6. eodem, quae Iol nes , licet restos adhiberentur pt loquitur de eodiciliis testamento eonfit ma bationis eausa. Quam quidem octrinam xis , sive ante, sive post testameatum iactis. protulimus etiam ex vexesum lumeno s.

146쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 1

deatur a Constantiao ad Justinianum , ut . infra la tius p tebit. Quicquid autem jure novo immutatum deprehenditur, ad duo tantum capita referri potest: unum, quid respicit rectam codicillorum conformationem , si ve actus solemnia talem et alterum varios illorum modos; quod tamen. per consequentiam inductum est ex exaequatioue facta legatorum , ac fidei commissis rum quum enim ea verborum differentia, nempe precativa , ac imperativa , varia fieret codicillorum ratici, ut demonstravimus , ea sublata continuo recessit, quicquid ex hujusmodi discrimine proficisceretur . Itaque de unoquoque immutationis capite ita hic sermonem instituemus, ut, quum sigillatim utrum, que exposuerimus , facile perspici valeat, quid ex veteri jure manserit, quid novo jure statuatur , ac quemadmodum liceat cum veteri novum componere , veterumque sententias ad novum jus transferre.

Ius novum codicillorum quantum ad solemnem

eorum confra mationem. Estationes , in quibus veteres solemnem quidem

ritum desiderarunt, ad testamentorum tantum tabulas referebantur, veluti lege admissas. Et quamquam diversis ritu utebantur in testamentis de jure civili , atque Praetorio ,' tamen utcumque is fieret, actus solemnitas omnino intercedere debuerat . Contra in codicillis , tam inquam moribus magis constitutis , nullo idcirco ritu voluntas declarari oportebat; atque, ut superiori capite

ostenis

147쪽

13o DE Novo IURE

ostendimus, etsi codicilli legitimis etiam constabant probationiblis , ut certa haberetur defuncti voluntas ; hoc tamen haud constituerat , actum solemnem , quum nullum aderier legis praescriptum , secundum quod voluntas eX-

primi deberet ; qua de caussa jus codicillorum , ut vidi mus , potissimum a testamentis distinguebatur . Stetit quidem hoc ius constantissime ab Aligusto ad Constantinum usque , sive Constantium ejus filium , ut suspicatur Jaco bus Gothostedus a J ; quando res quodammodo inam tari coepit. Etenim Imperator , quisquis revera illorum fuerit, quod parum refert hic definire ) staturi numerunt vel septem , vel quinque . testiuin in iis dumtaxat codiccillis, qui fierent ab intestato In eodisiuis, inqui quos unamentum non maecedit, sicut in votan otibus Iesamenti

SEPTEM : TESTIU M, VEL interventum non deesse oportet; sic enim flet, ut resantium sece soner ealiqua captione serpentur. Si quando igitur testam numerui defecerit, innrumentum codicilli habeatur in mum. od in ceteris potantolibur placuit obfersari. Caussam sane huic novo iuri in codicillis praebuerunt frequentissimae quaestiones de falsis ; scriptura enim non solemnis faciliuS subest falsariorum fraudibus ς quibus Imperator Occurrere volens , ait: sc enim fiet , ut tenantium succe nes e aliqua captione serventur .

II. Praescribitur au tem hac lege solemnis testium numerus in iis codicillis , quos teriamentum non precedit; i ve , ut interpres expouit, qui σου picem tenamenti unt. Plane quoniam codicilli ab intestat' vicem testamenti ex-

- eommem. ad I. r. C. Theodosiano b l. a. C. Theodosiano de testamen. de tei tamentis, & eodicillis. iis , di codicillis.

148쪽

hibere videatur , illiusque jus quodammodo imitantur ,

ut diximus , credidit Imperator , nil magiS consentaneum esse , quam ut parem utriusque faceret caussam eodem testium numero praescripto in codicillis ab intestato qui ct testamentis adhibebatur. Hinc primum distingui coeperunt quantum ad formam codicilli ab intestato a ceteris ad testamentum pertinentibus; nam illi qui dem lemni ritu peragi debuerant,testamenti exemplo; hi

tamen manserunt secundum veterem observationem. Etenim in novo jure constituendo raro solet jus vetus semel omnino abrogari; sed potius initium ducitur ab iis , quae sunt immutationi proximiora ; deinde temporis progressu eo pervenitur , unde incipere durum fortasse videri potest. Sed quid est , quod Imperator statuens eumdem testium numerum in codicillis ab intestato , ac in testam iis , ait,

illum esse debere vel quinque , vel septem ξ Recte Gotho-Dedus arbitratur ab , hoc quidem referri ad variam test

rinentorum formam, quae adhuc obtinebat sub Constantino, nimirum ex iure civili, id est per mancipationem , ex Praetorio. Nondum quidem obsoleverat testandi ratio per aes , & libram , adhibitis nempe quinque testibus , libri- pende, familiaeque emtore; sed, uti quisque mallet, vel testari poterat per mancipationem adhibitione quinque testium, vel septem testium ex iure Praetorio. Itaque perduxit Imperator ad hujusmodi codicillos eamdem formam , qtiae testamentis servabatur; quibus quemadmodum permittebatur numerus, vel quinque , vel septem testium secundum formam, vel civilis, vel Praetorii juris r ita varius ille nu-

149쪽

merus praescriptus est in codicillis ab intestato,' quos si lemnes Omnino haberi jussit; atque, ut apertius significaret , idem velle in quavis suprema voluntate sine testame to relicta , sive codicilli appellarentur , sive epistolae , addidit ea ultima verba: Tuod di in ceteris volumatibus placuit obfer ri. III. Quantum vero ad codicillos, vel epistolas ad test mentum pertinentes,etsi jus vetus adhuc perdurasset ; Theo- dosius Magnus tamen illud postea turbare quodammodo instituit . Cavit hic humanissimus, Imperator, senumquam admissurum relicta sibi vel , suis non solemnibus scripturis , utpote quae facile essent fraudibus obnoxiae ; tantum sibi permittens , quod cautum haberetur solemni testamento . Ceteris tamen haud improbat illarum usum a sed hoc addit: ut si quaestio sit de earum fide , tum statuit , Onus probationis ei incumbere ,. qui scripturam profer is

sive qui ex illa lucrum quaerit : codicinis, inquit aut e solis nobis, nec tudini, De nonris relinquumur, non admittimus : sit illa usus inter privatos ratus . Eς δευfoe Deo praebemus licentiam , ut civiliter, spe eriminaliter, ut actor elegerit,super prolasa e sola requiratur ; ET IM

CUMBAT PROBATIO EI PRIIUITUS, AVI SCRI

PTURAMOB LERI quae sequuntur,habentur in Cindice Iustinianeo b).uti hanc legem transcripsit Tribonianus)deinde ei, qui stricta inctantia salsum arguere paratur At. Et

quidem nota est juris regula,ut qui falsum arguit, probati a-nem praestare teneatur c); alioqui pro scriptura praesumitur. At quoad codicillos non solemnes voluit Theodasus Magnus

sa l. a. C. Theodosiano de testamentis , falsis.& eodieillis. e l. r . C.de probationibus, δέ l. 22. C. D l. ult. C. ad legem Corneliam de ad legem Corneliam de salsis.

150쪽

CODICILLORUM CAPUΤ ΙΙ. Is s

inus satis esse, scripturam dici suspectam,ut qui ex illa vuncapere relicta , ejus comprobet veritatem.

IV. Uerum gliscente in dies falsariorum insolentia in supremis,placuit tandem Theodosio Arcadii filio unam solemnem juris observationem statuere in quibuscumque codicillis , tum ab intestato , tum ad testamentum factis , sive scriptis , . sive nuncupatis ; ita tamen , ut quoad testium numerum distinguerentur testamenta a codicillis; atque in illis septem omni uci praescripsit λ; in his vero quinque . Huius Imperatoris constitutio prostae in Codice Justinianeo his verbis : In omni autem ultima voluntate

excepto testamento quinque refer se r ogati , vel qui fortuito venerint in uno eodemque tempore debent adbiberi ,s se inscriptii , Me sine seriptis voluntas consic latur Iembus videlicet , quando in scriptis voluntas eo onitur , subnota

rionem suam accommodantibus . Itaque statuit , 'quam cumque supremam voluntatem praeter testamentum , sive scriptam , sive nuncupatam , non secus valere , quam quin

que testibus solemniter adhibitis ; qui , si scriptis fieret, subscriptionem suam quoque adjiciant. Ac quidem , ut scite animadvertit Jacobus Gothosredus 9 , Theodosii

aevo prorsus exolevit testandi modus per aes , & Iibram ;atque tum primum varia testamenti forma ex jure civili,&Prix torio in unam consonantiam coaluit ,' quo factum est , ut septem testium numerus ex jure Praetorio descendens testamento adscriptus est , veluti tabulis solemnioribus rnumerus vero quinque testium , iure civili adhibitus intestamentis per mancipationem , tributus est codicillis ;

I. ar. C. de testamentis. e) eomment. ad eit. l. 6. C. Theodo b l. vlt.6ult. G, de eodicillis. sano de testamentis , di codicillis.

SEARCH

MENU NAVIGATION