Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

151쪽

is 4 DE Novo IURE

ideoque in testamentis retentus est testium numerus ex iure Praetorio , in codicillis vero ex iure civili . Atque ubi Constantinus dederat codicillis dumtaxat ab intestato eumdem testium numerum vel septem , vel quinque , pr ut servabatur in testamentis , quum adhuc perstabat varius testandi usus vel per mancipationem, vel sine mancipatione ex Praetoris beneficio, Theodosius contra quum jam in desuetudinem abiisset testandi ratio per mancipationem , unam fecit omnium codicillorum caussam , a testamentis tamen distinctam quantum ad testium numerum . V. Litem hic moverunt interpretes , an hoc jus novum de solemai quinque testium numero in codicillis Theodoso revera tribuendum sit, an magis Iustiniano toccasionem quidem huic dubitationi praebet, quod licet hujusinodi constitutio nomen Theodosii praeseserat, quum tamen Tribonianus eam adjecisset cuidam alteri Theodosii constitutioni , quae prostat in Codice Theodosiano, atque in eo non extet , quod in Justinianeo resertur de codicillorum temnitate , colligunt idcirco nonnulli post Baiad uinum & Giphanium ciso, inter quos etiam Boetime' rus , Tribonianum hoc quidem Theodosio appinxisse,

quum revera Iustinianum habeat auctorem ,' hancque conjecturam verisimilem reddere conantur , quod non videtur a Justiniano alienus hic numerus quinque testium,quum in servorum manumissione per epistolam , aut inter amicos eumdem numerum praescribat e ac propterea haud immerito eum auctorem quoque feceris ejusdem testium numeri in codicillis .

ca Inst. lib. 2. tit. ult. c eap. t. 26. suae disput. M In Codice ad i. ult. ult. de eodi- ωὶ ι. tinica i. a. de Iatina libertate cillis. tollenda.

152쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 13s

VI. Fateor equidem ; nullibi, quam hoc loco Tri bonianum falso accusari; nam tantum abest, Theodosio constitutionem negari; ut nullo pacto ea Justiniano tribuenda videatur . Ac primo non quod in Codice Tlieo dosiano non legatur eadem constitutio , quae in Justinianeo apparet , indicio esse poteit, Theodosium id revera non cavisse . Etenim si ita argumentari liceat, conseque retur, tot constitutiones transcriptas quidem in Codice Iustinianeo sub Theodosii , aliorumque Imperatorum nomine , quae tamen desunt in collectione Codicis Theodosiani , uni Justiniano fore necessario adscribendas ; quo certe nil ineptius dici poterit. Quis autem ignorat, Cindicem Theodosianum , uti ad nos pervenit , mutilum omnino esse , atque imperfectum , ut jam pridem viri eruditi , Gothostedus praesertim sexcentis animadverterunt ρ.

Quid ergo est , legem ideo Theodosio negare , propterea quod haec absit a Codice Theodosiano ξ Sed urgent, illa

legis verba Tribonianum quidem attexuisse alteri Theodosii constitutioni , quae tamen reperitur, tum in Codice Theodosiano , tum Iustinianeo: quo fit , ut quod Tribonianus postremo loco adiecerit, revera illius pars esse non videatur . Libenter hoc admiserim; sed male hinc infertur , Justiniano magis , quam Theodosio eam esse tribuendam ; non enim quod haberi nequeat , tanquam pars illius constitutionis , cui subnectitur , consequitur, eam proinde Theodosii non esse . Perspicuum quidem est , ut Gotho laedus monet ca) , Tribonianum saepe plures, tum

unius , tum diversbrum Imperatorum constitutiones una

ω In ProIegomenis ad Codicem Theodosianum. eap. .

153쪽

136 DE Novo IURE

Iege comprehendisse, quod pluribus exemplis demonstrat; ut nil mirum, si quae duabus ipsius Theodosii Iegibus continerentur , Tribonianus simul complexus esset . Potuit ergo duas Theodosii constitutiones una lege comprehendere , quod pluries fecisse comperimus; sed frustra inde conficiunt , Theodosium illius non videri auctorem . Atque perperam plerique non accurati interpretes , quos inter Mehmerus sententiam suam comprobare conantur auctoritate Jacobi Gothostedi; is namque etsi fateatur , Tribo nianum attexuisse illi legi Theodosii , quod ejus non esset, nusquam tamen admittit , Iustiniano magis , quam Theodosio adscribi debere ; ita enim loquitur : Subjicit foeueo Tribonianus huic legi attexit, quae ejus non sunt , donumero qualitate testium in coiciuis , omnique alia voluntate praeter resomentum . VII. Praeterea quod Theodosius hoc loco expresse cavit de solem iii testium numero in codicillis , Obiter quoque repetit in alia lege , quam tulit de testamentorum so ma ; ait enim , prius testamentum non rumpi per posterius, nisi novissimium perfectum sit. Quod si in priori scriptus sit extraneus heres , in posteriori vero legitimus , eo citu, inquit bM , licet imperfecta videatur scriptura pocterior , in malo priore tectamento ; fecundam ejur po M. tatem , non quasi ις tamentum , sed quasivoluntatem ultimam inte isti va-

Ieresancimus ; IN VOLUNTATE AESIN. ETESTIUM PU R ATO RU M DEPOSITIONES

SU B FIC IU N T ; quo non facto valebit primum resamentum , licet in eo scripti videantur extranei. Igitur in codicillis ab intestato ; sive , ut loquitur , in intestati

154쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 13

voluntate numerum quinque testium hac ipsa lege The closius praescribit . Et quamvis hic tantum mentio fiat de codicillis ab intestato , non item de pertinentibus ad testamentum , ad quos sermon is ratio referri inon poterat ' Ω-tis tamen liquet, Theodosium quidem distinxisse nume rum testium in testamentis , ac in codicillistideoque ait:

in qua votantate quisque testum Drotorum epositionestis

ciunt ό ciuium contra principio legia numerum sieptem testium jussisset in testamentis. V eque cavillaveris, hunc testium numerum in codicillis ab intestato a Constantino magis repetendum . Etenim constitutio illius Imperatoris ut vidimus , longe diversa est ab hoc novo jure Theodo sit : Ille quidem , quum antea codicilli non essent se Iemnes , satis habuit perducere codicillos ab intestato ad eamdem testamentorum solemnitatem ; nimirum vel adhibitione septem testium , si fierent secundum formam jure Praetorici constitutam , vel quinque per mancipationem ex jure civili; in qua praeter testes aderat libripens , familiaeque emtor. At Theodosius, cujus aetate exoleverat testaniadi forma per mancipationem , quum hoc loco praeceperit numerum quinque testium in codicillis .ab intestato , haud intellexit comprobare , quod sanxerat Constantinus . nam quod hic commune fecerat testamentis,ac codicillis ab inte4 stato, Theodbsitus,sublato jam mancipationis usu, dictinxit . atque testamentis septem , codicillis vero quinque testes assignavit. Quare non video , qua fronte liceat hoc novum jus Theodosio negare; quum manifestissime contrarium ampareat ex duabus constitutionibus , quae Theodosium pra ferunt. EVIII. Ceterum dicant, quaeso , Triboniani obtrecta

155쪽

DE Novo IURE

tores , qua de caussa celari debuerat Justiniani nomen , si Teucra hujus novi juris auctor fuisset Τ Palam est ex libris juris, quanta gloria Iustinianus esseratur; vel qtium jus

vetus abrog4t Ur, vel novum profertur ; quantoque studio Tribonianus Imperatorem suuin Ostentet , vel quum quid minimum proponatur a veteri iure immutatum ς ut non immerito interdum a doctis viris notetur propterea quod Justiniano facile tribuat, quae magis aliorum sint . His praemissis de Triboniani indole , atque de Imperatore tam glorioso in novo jure condendo , - quis umquam sibi 'persuaserit, Tribonianum Theodosio magis adscribere attentasse , quod esset Justiniani An hic puduerit Jultinianum esterte , quum in tanta novi juris introductione,quanista prostat ex hoc Imperatore , praesertim in re teliam entaria, numquam Tribonianus Iustiniani nomen suppres.serit ξIX. Demum quod asserunt; ex Iustiniani nempe constitutione de numero quinque testium in manumissionibus per epistolam , vel inter amicos ab conjecturam duci,

eumdem quoque Imperatorem sanxilla parem testium numerum in codicillis ; non modo alienum prorsus esse crediderim ; quin si coultitutionis verba perpendantur, magis est,ut dicamus,Justinianum imitari voluisse in manumissionibus, quod Theodosius statuerat in.codicillis . Et quidem postquam caverat Imperator , non recte manumissionem dari per epistolam , nisi quinque testibus adhibitis, addit: Liberiar servo competat , quasi ex lΜiTATIONE CODICILLI deIutu;quod etiam repetit in manumissione inter amicos his

156쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 139

verbis r quasi ex codicialis ubertatem adipiscentes . Quid quaeso ex hoc loco colligi licet; nisi quod Justinianus imitari voluerit in manumissionibus, quod cautum esset de cOdicillis Nonne aperte inquit , libertatem datam videri ex imitatione eodictui Z At, inquies , ideo hic fit mentio codicillorum , quod idem Iustinianus talem testium numerum fortasse in codicillis praescripserat. Sed quid obstat , cur codicillos ideo nominasset; quia jam ille testium numerus ex Theodosio obtinuerat Z Forsan rectius hoc dici nequit ὶ Itaque , ne in re tam levi longiores si mus , satis ostendimus quot falsis argumentationibus contendant jus novum de solemni quinque testium numero in codicillis Theodosio negare , quum ceteroqui nulla caussa sit , cur Tribonianum calumniemur .X. Restat , ut Iustinianum tandem adeamus ἱ quo auctore perspiciendum modo est , an quid novi revera inductum sit quoad codicillorum formam , qualem statuerat Theodosius . Is profecto nedum nil immutavit a Theodosiana constitutione ; quin relatis donationibus caussa mortatis inter species supremae voluntatis praecepit eumdem testium numerum in hujusmodi donationibus, qualem Theodosius praescripserat in quibuscumque supremis voluntatibus praeter testamentum a ; idemque cavit in manumissionibus servorum per epistolam,vel inter amicos instar codicillorum. Unum protulit a Theodosiana lege quodammodo alienum ; quod ramen peculiarem tantum speciem attingit . Cui que notum , quemadmodum Iustiniano auctore una , eademque facta sit caussa legatorum , ac fidei commis.

o l. 4. & est. C. de donationibus caussa moriis.

157쪽

14o DE Novo JURE

missorum, tum quantum ad alitiones , tum quantum

juris potestatem , ut latius infra ostendemus . inod autem spectat relicti probationem, placuit huic Imperatori, ut magis prospiceretur voluntatibus defunctorum , benigniorem facere relictorum caussam per fideicommissum ;statuitque , ut si testator fidei commissa quidem voce pr munciasset vel heredi , vel legatario , a quo illa praestari velit, licet nulli omnino testes adsint, ea quidem Valere; quum satis existimaverit, relicti probationem excuti ab illius fide , a quo fidei committatur. Quod si ea is praestare recuset; nec fidei commissum proinde fateatur , jurejurando cogendus ad defuncti voluntatem aperiendam , sibique manifest piam : quo delato , vel negat, vel assirmat , vel jurare noluerit si negat , nihil debetur ; si assirmat, . id omnimodo praestabit, licet nullus testis adfuerit; ac demum si jurare nolit, perinde eum haberi, ac si fideicommissum fateretur a) . Itaque quantum ad fideicommissa relicta per nuncupationem,uel sine testium praesentia voluit, sequendam fidem esse illius , a quo testator reliquerit : mum enim, inquit , per tectium folemnitatem osenditur ,' tune ρο numerus testium , b nimia subtilitas requirenda en . Lex etenim , ne quid falsitatis. incurrat per duos forte testes compossum testamentum , majorem numerum testium expostulat; ut per ampliores Bomiser se fecti a veritas reveIetur. autem is , qui aliquid ex voluntare defuncti Deratur , 'maxime isse heres , cui Amma auctoritas totius causiae commissa en dicere compei L.

H l. vlt. C. de fideleommissis , & inst. lib. 13r F. I1. υνὶ eit, uit, C. de fideicommissis.

158쪽

CODICILLORUM CAPUT II. . Io

pellitur veritatem per Sacromenti religionem, qualis Deus testibus relinquatur : vel quemadmodum ad extraneam Memdecurratur propria, indubitata Me relicta Θ Justinianus ergo retenta, tum testamenti, tum codicillorum solemni forma , excipit a generali regula fideicommissa per nuncupationem dumtaxat declarata ; dummodo illorum fides habeatur per manifestationem illius , a quo relinquuntur Scio , quanto scribendi otio abutantur forenses Scriptores , ut hanc sinceram Imperatoris mentem, excitatis tot futilibus quaestionibus , detorquerent ad falsissima consequentia ; de quibus late egit Harpreclitus 9) ; easque potissimum attingit quoque Boehmerus Oνθ . Sed ne a proposito divertamus , rectius illas examinabimus in adnotationibus, quas loco suo attexuimus ipsi Boehmeri disputationi .

An novo jure desideretur actus solemnitas in codicillis PQ

I. Uum hactenus exposuerimus jus novum codicillorum a Constantino ad Justinianum usque pro fectum , quantum ad primum immutationis caput , quod spectat rectam illorum consormationem ς antequam ultra progrediamur, praestat aliquantisper immorari in quibusdam expendendis quaestionibus ab interpre

tiis M peeuliati tractatione edita de remedio legis ultimae C. de fideleommissis. η cap. a. suae disput. 1.6& Π

159쪽

tibus diu controversis ; quaeque codicillorum formam respiciunt . Ac 'primo dubitarunt, an novo jure codicilli habendi sint, tamquam solemnes instar testamenti ; an potius ille testium numerus a Theodotio praescriptus probationis tantum caussa exigatur ; qui proinde nequeat referri ad a ctus solemnitatem Z Huic disputationi occasionem praebuit Tribonianus ς quum ait : Coieuus au

tem 'etiam plures quis facere poten , N NULLAM SO

LEMINUTATEM ORDINAZIONIS DESID

RANT. Cur , inquiunt , nullam eos exigere item nitatem ait , si lege sit testium numerus praescriptus , itemque reses uno eodemque tempore debent ad iberi , ut loquitur Theodosius t Ex interpretibus quidam , ut prae ceteris placuit Galvano b) , contendunt , Theodosium revera haud codicillos fecisse solemnes ; nec legitimus te. stium numerus actus spectat solemnitatem , sed tutiorem tantum voluntatis probationem ς ideoque nec immerito Tribonianus credidit, nullam prorsus eos desiderare solemnitatem . Alii contra agnoscunt quidem in codicillis actum solemnem ex Theodosio ; sed vitio vertunt Triboniano , quod immemor novi juris ex aliquo veteri Juri Dconsulto ea verba transcripsisset; quam quidem sententiam sequuntur doctiores institutionum interpretes co . Vulgo demum distinguunt solemnitatem ordinationis , de qua loquitur Tribonianus , a solemnitate probationis; primam in codicillis negant , alteram affirmant ; quo solemnitatis discrimine facto existimarunt , recte conciliari Theodosii constitutionem cum Triboniani sententia ; ac

160쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 143

propterea ex Theodosio erunt ilemnes codicilli lemni late probationis, eX Triboniano Vero non λlemnes solemnitate Ordinationis; quasi unus, idemque actus partim solemianis esse valeat, partim non sistemnis, quo fane nil ineptius; ut non immerito Vinniu. rideat hujusmodi futiles Ar

bum cavillationes , verborumque captiunculas .

II. Res , inquam , meo iudicio nequit recte definiri, nisi primum omnium internoscatur solemnitatis notio; prius est enim , ut statuatur , quid in jure veniat pro actu solemni; tum quaeremus , an actus solemnis in codicillis jure novo requiratur; ne aliter verborum ambagibus deIectari magis videamur, quam solida juris doctrina. Actus solemnis in jure is appellatur , qui expletur secundum certam juris observationem, certo nempe ritu servato letage praescripto; quem si neglexeris , aestus ipse pro nullo habetur , tamquam si res acta non esset. Distinguunt

porro Jurisconsulti recte factum a rite factum , ut probe animadvertit Cujacius cM : Recte fieri dicitur; quum quid,

quoquo modo expleatur , jure aeque probetur ; sive quum lax nullam praescripserit observationem , qua fieri deberet , ut valeat; sed satis est , revera id actum esse eo modo, quo homines naturaliter solent. Rite vero agi, seu fieri dicitur; quum res fiat ea legis Observatione , quae jure est constituta , sive quum adhibeatur ritus lemnitas iure praescripta . Hinc miles si testetur non servato Q- Iemni ritu paganis imperato , recte eum quidem testatum

esse dixerimus , sed non rite ; licet hujusmodi testatio jure consistat; quum militibus datum sit testari sine ulla

loco eidi , tract. 3. ad Ahiemum ad i. c. de lege Cornelia de Blsis

SEARCH

MENU NAVIGATION