장음표시 사용
161쪽
juris observatione . Contra paganus si testatur non adhibita iuris norma , quoniam non rite testatus est , nec recte proinde eum testatum appellaveris ; nam quod rite factum non est , neglecta nimirum ritus solemnitate lege praescripta, non jure factum dicetur. Elegantissime hoc exprimit Africanus his verbis r Similiter igitur ρο non jure factum testamentum id appellatur, IN , SI OM
NIA RITE FACTA ESSENT, IURE FACTUM
DICERETUR . Non ergo habetur , quem jure testari , nisi omnem iuris observationem servaverit; qua non adhibita , etsi voluntatem suam revera declaraverit, nihil tamen jure egisse videtur , qui rite eam non manifestavit , ct ideo Africanus non jure facto opponit ritefactum ; nam nequit jure factum haberi , nisi & rue factum sit. Similiter Ulpianus VJ : condemnatum, esu, accipere debemul eum, qui RITE condemnatus est, ut sententia paleat et quippe in judiciis quaedam ritus Iblemnitas servatur eb , ita ut judeX non tantum recte , sed & rite sententiam proferre debeat , adhibitis nempejuris solemnibus , quae leges praescribunt in sententiis pronunciandis ; ideoque subdit : ce terum si aliqua ratione sententia nullius momenti sis si forte neglexerit vel minimam juris observationeni dicendum en , condemnationis perhum non tenere . Item idem Ulpianus , quum significare voluit testamentum conditum servatis iis juris solemnibus , quae lege statuuntur , rite
perfectum illud appellat : Tune autem , inquit b, prius
a l. s. de lege Cornelii de salsis. μ) l. 4.-6. de re judicata. e Vide Gellium noct. ait. lib. I c. de isjusto, rupto die. testamentoa
162쪽
tenamentum rumpitur , quum posterius RITEperfectum es, id est secundum legi S praescripta ca) . . III. Qui e
a Uox rἰtur , unde rite ex primceva voeabuli originatione jus proprie significat, ut eruditissimus metochius arbitratur diatri4b1 a.de ritibus *onsaliorum;cujus integram sententiam hie transcribere non gravabimur. Ita exorditur vir summus: Io: Gotti . mineceius I. cons eruditi mus infmag. antiq. Ditis tkuli de nuptiis gratiem Triboniani accusatorem producit Thomasium, eo nomine , quod in titulo digerioνum , qui de ritu nuptiarum ab eo inseribitur , nullum Iurisconsultorum fraementum rituale recensens , ea , quam diae isseriptione Uulfuerit. Nec dissentis quiadem, quis antiquiores iuris antiques eamdem epigraphen in suis scriptis Uurpa -- risit Iedeos sic inscrimine vult ; quoi sub
eo lemmate de nuptialibus eaeremoniis accurate agerent. Mam rubricam quando compilator iste retinere Uduit, cur noualiquod Ialtem responsum risuale inseruit' Verum, utjatear, ignorata hactenus υo ea buti Ritus etymologia , ac notis eam inbuiam Triboniano, imo ty' antiquioribus Iurisconsultis creavit e nam etiam apud veteres illos prudentes tittitur de ritu nuptiarum, non mere caeremonialia, uti m i certo persuadeo ea segalia responsa complectebatur. Ergσ ritus proprie nomaliud, quam seges , ζ' iura signineas; eaque signi alia , y etymologiae , ex Qui ejus vocabuli nititur ... Daque nora expectandam ab autiq.ιis Consultis , aut a Triboniano erat, ut sub ea rubrica caere monias confarreationis , coem ionis , domum ductionὼ qua porro erant, exponeres. quamquam vel si oeteres iuris interpreIes de con arreat oue , coemtione , usu fortasse egerint, hae tria illi, non
siderabant. Ab etymologia ordiar, Ritus ω ἰu Orrhenicis dicaui in diasriba s. vox est Et/usa, quae tabula III. uυiua reperitur , ubi Rethe idem es quoa Rite. M aurem conjentanetim, ut Etruria, qtta rituum magistrasemper es habita, etiam vocabulum ipsum in La-rιum ιnvexerit Ac. miseres me V stia τριβos vocem ratus ετouo λογοῦντο Ποῦ quid hir facias, qui quantum es taliacis sermo nιs,ae Graeco mvirum Agratiis auferunt a qu3 Esr cos ab orienIesuraquesua ha oui e , videis ad nauseam demonstra νί- mu . Ne plura e Hebraeum rid Dat, in
scat. Ubicumque autem Daleth in vocibus, litteram Tusci Rhotaeisino deiactata in caninam litteram commutabant , aut commutare ex modo I nunciationis videbantur r de quo υἰdediat . In ρ. LaCumerum H-cebo ur , T ιn matriba V. ad tofum Cam panum . Ergo ex Deta flebat Reta, ercum termιnatrone latina Ritus. stu quia vero apra umbraeos leges alia sunt caeremonia
omnia significabat. Habes de et mologias c vera vocabulι notione. ne viden aum, an ea signi alio cum Latinorum fonvenιat. Pr-um exemptum amro tituli dissorum de rixunuPtiarum , a quo tamen titulo caeremonia
n xurae capite hominem gignit a p*dibus efferri. Delius de --
Mosaicas inteI- contrariasque eeteris mortalibus indidit. Sed nusquam plura exempla,quo in ablatιυo Rue reperias quod non esse adυerbium , set auferendἰ easum , o len-
. Fini inihi primitiis ararum a me nefasto Libatu, quem abiativum p pro lure , leae veteres formulae ac τι unt . Suare utrumque tamquam Iis omma junxIt Plautus in GHA. Itaque hanc lege, & rite eivem cognitam Alcesiniarchus, ut nactus erat, possidet sanctor ad Heren. lib. I. Testamentula
163쪽
i46 DE Novo IURE. III. Quicquid autem ad ritum explendum pertinere poterit, Consulti solemnia appellarunt; hinc Papinianus ca) ait : Tectamentum aut non jure factum duitur rubi solemnia juris defuerunt die. nam idem est rite , quid
ipso praesente conseribunt , testes riteataemiui. exempla non au merascaremonias seu ad jura pertinent. Sic rite facta l. G. au ι. Corneliam de sal , ur rite facta de.egatio in I. t. C de no rationibus . Et qaud ex Tertulliano solet ιn i curatione hac de nuptiis in iuuia par is factis amerri in libr 1. aά uxor.
Nam nee in tertis Mii sine coiilensu parmatum rite,& jute κατα συνωννυυeiαν scilicet nubuat. Au haec rite contramam matrimina tulit, & rite contractae liuiuiae in l. 3. ty f. C. de interd, matrIm. Et alia jexcenta.
res usurpaverint , palam est, apud Iutis. consultos proprie acceptas pro ea iuris parte, qua non tam res ipsa cavetur, quamniodus, sive observatio, quae tenenda sit,
quoin illa expleatur . Recte quidem: Tti- nianus itulum inscripsit non de fure, sed de ritu nuptiarum , uti Modestinus quoque ' erat libro singulati ita iii scripto.
Eieinia. μι proprie rem ipsam magis respicit, quam illius observationein ; ideo. que quum lex nuptias revera non e sti. tuat, sed e sensus contrahentium, heet ex cons 'uenti hic jure probetur, non recte tamen nuptiarum constitutionem iuri proprie adseripseris. Ergo pro risu nuptiamns intellexerunt prudentes, quicquid jure servari oporteret in nuptiis eoatrahendis,seu qua iuris norina eontrahi deberent, utjure jacta dicantur. Enim vero eodem titulo potissinum agitur de parentum consensilii
nuptias filiorum semilias , de persenis , inter quas haec e stant , necne , de cetera hujusmodi ; ex quibus intelligitur, νῖtum in iure proprie significasse eam legis partem, quaerem ipsam comitatur; quo sane spectat illud Africani cita 1 6. ad legem Coraeliam de iusis et si emnia ritefacta essenti iure factum diceretia . Quin ex Plauti loeo a metochio relato si tanti viri auctoritas
accederet conjicere audetem, apud latiuos quoque Scriptores vocem rite hoc idem potistimuiri significasse . Ait Diaulus ista que lege hanc, tr rite eiυem cognitam Alce imarchus , ut nactus erat pos eo. Hie 1 bile facile diitingui poterit, quid lege, qui sque rite veuiat . Lege qi idem Alce
si marchus uxi rem duxit mulierem , quam in colle ubi ratu irabuerat; quae lue&inge nua est i , 6c honestae vitae 8, quum cor rore quaestum non fecerit. Nam , ut scri inuit Mareianus l. de eo leuninis, lege Ve tabatur , in concubinatu elam haberi ingenuauὲ mulierem honestae vitae I sed, ut inquit, necesse est ei, vel uxorem eam h ere , vel hoc recusante Huprum cum ea commIttere. Item Modeitinuq l. 2 . de ri tu nuptiarum e In liberae mulieris consue rudine non concubinatus , sed nuptia in
autem ea ingenua esset, rite ec nostiae . . burrat ἔ quum tamquam projecticia, illius status proinde tenoraretur. Atqui ex era. piindiis in cistella repertis, aliisque indiciis ubi parentes eam agnoverunt, rite idcirco ait civem eunItam; propterea quod agni - tione a parentibus facta civis, de ingenua νIte habebatur. Itaque τis lege refertur ad justam mulieris possessionem , quam usu nactus erat; τα rite spectat ingenuitatis starum , cuius cognitio tamquam rite facta, iure facta proinde videretur ἱ ideoque utrumque complectens ait e Itaque ιege hane, tr rite eivem cognitam incesimarchus, ut nactus erat, possidet. Neque ab hae pressori significatione aliena sunt cetera adducta ieriptorum loea , ut quisque viderit. I. I . de injusto rupto N. testamento.
164쪽
fieri , ac ea omnia solemnia servari , quae lege praescri-haatur ; & Ulpianus co) solemniter actum appellat , quod rite , sive secundum legis praescripta servatum sit in stipulationibus contrahendis . Sic , solemnia accusationis dixerunt Modestiuus υν) , S Papinianus ce) cam juris observationem, quae in judicio accusationis adhiberi debet.
Marcellus H quoque dixit solemnia quicquid in iudiciis
rite servetur , ideoque Imperatores eo rescripserunt:
SOLEI NI y itaque ORDIN. I IS apud Praesidem
Provinciae de natu venro cogno etur . Item solemnes actiones appellabantur, quae certis formulis erant conclusae . Solemnia verba dixit etiam Hermogenianus ρον θformulam , qtrae proserri debuerat in manumissionibus vindicta . Et solemniter denuntiare accipit Paulus i) pro juris observatione in denuntiationibus servanda ; quemadmodum pro jure solemni decurso x o intelligit juris solemnia jam absoluta XJ. Et in summa quicquid noli tam recte,
sed & rite agi , vel dici oportet, somniter actum , vel prolatum in jure appellatur; ita ut solemnitas actus ad formam jure praescriptam omnino referatur . IV. His ita perspectis de actu solemni , facile nunc intelligimus , quemadmodum codicilli habendi lint, tum de iure veteri, tum novo ex Theodosio. Etenim , ut primo capite monuimus , eo potissimum ex veteri jure distabat testamenti ratio a codicillis ἱ quod voluntas per testamen- H I. 3o. de verborum obligationibus. i Brisonius de verborum fignifieationei 3. de accusationibus. solemner. o I. ii. ad legem Iuliam de adul- h l. v . de manumissis vindicta teriis. sc sentento recepta lib. I , tit. l 3. s- ω, i. r. de in late una restitutionibus. k senteiit. reem t. lib. L. tit. I. o. s.c e l. it. C. de liberali eaussa. ιγ vida Sehestingium ad Mae Pacti Vide etiam Laeodem locum.
165쪽
mentum declarata non aliter constaret, nisi adhibitis juris solemnibus ca)r Contra. quum in codicillis nullam veteres praescripserint juris observationem , nec rite eos fieri dicebantur , nec proinde haberentur solemnes ; ac propterea si recte tantum fierent, jure facti viderentur . Et quamquam testes quoque aderant, ut ostendimuS ; quum tamen illorum adhibitio probationis tantum caussam respiceret; nil enim jure cautum fuit , nec quoad testium numerum , nec quoad formam , qua adhiberentur , nec
idcirco actus solemnis in codicillis desiderabatur . At jus sis a Constantino primum iisdem juris solemnibus in codicillis ab intestato , quae propria essent testamentorum; inis deque constituta a Theodosio sua peculiari forma in quibuscumque codicillis a testamentis distincta , nemo sanus inficiabitur , eos revera factos esse solemnes. Perspicuum quidem est , Theodosium talem in illis observationem cavisse , qualis , nisi adhibeatur , prorsus inutiles fiunt ;si ergo ex novo jure non tantum recte , sed & rite fieri de
bent , ut valeant , necessario consequitur , solemnes omnino eos essecisse . Sed quaenam erit haec juris observatio , qua neglecta , codicilli, tamquam non rite facti , jure non constant Z Satis liquet , ex Imperatoris constitutione ad tria capita illam referri; ex quibus duo quidem satis
habentur in codicillis per nuncupationem ς numerus nem pe quinque testium , eo minaque adhibitio uno aetus contextu ; tertium , quod proprium est codicillorum per scripturam , id est testium quoque stib scriptio . Atque haec sunt solemnia a Theodosio in codicillis praescripta ; quorum si vel unum negligatur , veluti non rite facti, statim
166쪽
concidunt. Vel ergo ex libris juris to Ilenda Theodosialia observatio et vel si eam retineas , necesse est , solemnia in codicillis omnino fateri . U. Nunc tandem licet varias interpretum sententias perpendere ; atque ut a Galvano ordiar, cui placuit itemnia in codicillis inegare, admittens tantum certum testium numerum tutioris probationis caussa: Is profecto confundit caussam , ob quam Theodosius testium numerum definivit cum ipsa Iegis observatione . Quis non videt , numerum quinque testium , aliaque praescripta non alia de caussa Imperatorem cavisse , nisi ut ita voluntatis veritati consuleretur Z Constantinus quidem quum contulit codicillos ab intestato ad eadem testamentorum solemnia , ideo hoc
statuisse fatetur ; quod , ut inquit co) , Acsset, ut te n-tiam successiones , sine aliqua captione serpeπtur; an idcirco
conficies , solemnia in illis non desiderari Z Quinimmo ideo sunt solemnes ; quia , ut tutior fieret eorum probatio, certa norma constituta est , quae actum solemnem testecit. Deinde distinguenda est ipsa juris Observatio a tutio ri probatione , quae caussam dedit constitutioni ; haec enim haberi etiam posset pauciori testium numero , quam quinque ; at si quatuor fortasse adhibeas , forsitan codi cilli iure constabunt Z Quid ergo est , quod nisi constitutionis praescripta rite serventur, actus ipse pro nullo habς-bitur , licet alioqui de codicillorum fide satis constiterit ρNimirum ea est solemnis actus natura ; ut vel si quid minimum declinetur ab observatione lege definisa, continuo actus corruit, nec jus illum tuetur ,' nam ubi solemnia non impleveris, in legem offendes s atque tamquam
167쪽
non jure factus , nec jure consistit. Plurium ergo testium numerus tutiorem quidem reddit probationem voluntatis; qua de caussa lex nudum numerum praescripsit, sed & modum , quo testes adhibeantur ; attamen ipsa legis norma caussa est, ut actus solemnis reddatur; quemadmodum probat io voluntatis in testamentis quoque haberi posset pauciori numero testium, quam septem;at prorsus deliraveris,si certum illorum numerum,non ad solemnia reseras,sed ad caussam tantum tutioris probationis . Hinc Paulus cabdefinitum testium numerum in testamentis foIemnem appel-
Iat et ρο si plures , ait, fuerint tectes adbibiti , D eit -- LEMNEM NUMERUM exaudire . Cur solemnem Vincat Quia est jure desinitus ; ita ut, si minus , quam se ptem lex exegisset, ut Theodosius fecit in codicillis,quis quis ille fuerit numerus , Qtemnis aeque appellatur, dummmodo certus sit jure praescriptus . Quare quoad non tollas necessariam iuris ob rvationem , numquam solemnia sustuletis in codicillis ; nisi in contradicentia aperte impingas
VI. Insuaves porro videntur , qui ideo veriti sunt in eodicillis solemnia agnoscere , quod pauciores , quam intestamentis testes desiderentur; vel quia etiam non ro gati admittantur ; quasi solemnitatis notio cadere nequeat in illos actus, in quibus statui tur minus religiosa juris observatio . Hoc quidem tantum respicit maiora , vel minora solemnia ; attamen utcumque ritus statuatur , num
quam solemnia tolles ; licet ritus solemnior praescribatur in uno , quam in altero actu . Atque ne aliunde rationes petantur, nonne & in ipsis testamentis religiosior ritus
168쪽
habebatur ex jure Veteri, quam novo ; quando praesertim post Constantinum , ac Theodosium Justinianus quoque
superstitiosiora sustulit ca)ὶ Forsitan haud solemnia hocliefeceris testamenta , propterea quod eorum observatio simplicior facta sit Z Neminem latet, testamentum per mauci pationem religiosiorem sane fuisse testamenti forma de su-xe Praetorio ; sed uterque testandi modus solemnis habebatur , licet unus altero esset λlemni or. Itaque quod pauciores sint testes in codicillis , quam in testamentis , perperam conjiciunt, solemnia ad testamenta quidem , non item ad codicillos pertinere ς major enim , vel minor juris observatio actum solemnem peraeque constituit , Iicet inter se se unus altero solemilior dicatur ,' ideoqtie dum solemniora dixeris testamenta, solemnes quoque codicillos fatearis oportet. Ceterum , ut supra ostendimus , numerus quiaque testium in codicillis descendit ab illo testium numero , qui adhibebatur antiquitus in testame tis per mancipationem ; quum enim Theodosii aetate hic testandi modus in desuetudinem abiret, Imperator solemnia distinguens in testamento , ac in codicillis , illi quidem tamquam solemaiori constituit numerum septem testium , ex jure Praetorio proficiscentem ; his vero quinque testes accommodavit, cujus numerus iuri civili respondet;& ita ex utraque veteri testandi forma , quantum ad testium adhibitionem , unam ad testamenta, alteram ad cOdicillos retulit. VII. Sed demonstrata codicillorum solemnitate ex Theodosio , quonam pacto occurretur Triboniani senten- v tiae,
a vide quae de testamentorum sermo habeatur , tum ex Cod. Theod, tum Iustini
169쪽
tiae, qua dicitur nullam sumnitatem ordinationis eos desiderare Z ab . Theophilus υν) quidem sistemnitatem ordinationis intelligit ordinem scripturae adhibitum in tellamentis , non autem in codicillis e nam legata , ceteraque relicta in testameittis haud constabant , si scriberentur auteheredis institutionem ce); quod tamen Iustinianus demum antiquavit . Sed vereor , ne Tribonianus revera hoc intellexerit ; quum alioqui in ipsis institutionibus reserat, eam quidem superstitionem abrogatam ce . Deinde quo sum pertinet hic scripturae ordo in codicillis , in quibus hereditas dari nequit, nisii per fideicommissum Plane Vulgus interpretum , ut innuimus futilem illam distinctionem induxit inter sol cinnitatem ordinationis , ac probationis P . Sed nolim morari hujusinodi verborum ambagibus , satisque vidimus, quisnam sit in iure actus solemnis , ut, quid porro intelligant pro sumnitate ordinationis , prorsus non videam , nisii Theophili sequantur interpretationem de scripturae ordine , quam numquam admiserim; Theophilus namque ut ostendit in illa Triboniani verba , quum non videret, quo spectare possent , satius habuit ea referre ad ordinem scripturae . Quid ergo de Triboniano sentiendum Z Unum restat , ut cum do et is viris dicamus , eum oscitanter ea verba in institutio nibus inseruisse , descripta ab aliquo veteri Iurisconsulto, Marciano fortasse , cujus sunt verba antecedentia , quando codicilli nullam revera juris observationem desiderabant. Quod si verearis hoc de Triboniano suspicari ,
170쪽
utrumvis facere necesse est ἰ Vel enim negaveris oportet, lemnem actum in codicillis , ut fecit Galvanus, tumque irrues in falsissimam codicillorum doctrinam expresso iuri condariam , nedum ex Theodosio , sed ab ipsomet Justiniano apertissime comprobatam ca)ς vel necessario offendes in contradicentia , verborumque involucra .
Qui testes jure novo in codicillis admittantur.
I. A Ltera disputatio , quae Consequitur CX nova codicillorum conformatione , spectat testium conditionem , quinam scilicet idonei testes in codicillis lia heantur . In testamentis quidem nota res est, in numerum testium recipi generaliter non posse eos , cum quibus testamenti factio non sit, item nec mulier , nec impubes, nec servus , nec furiosus , nec mutus , nec surdus , necis , cui bonis est interdictum , nec denique improbi , ac intestabiles , ut docet Iustinianus ab . At in codicillis
nullo juris loco id expresse cavetur ; ut nil mirum si dubitandi occasionem hoc interpretibus praebuerit. Ac sane quicumque nedum in testamentis , sed in ceteris negociis jus testimonii dicendi non habet , nec proinde coisdicillis recte adhibebitur ; cujus enim testimonium legibus non admittitur , palam est nec idoneum testem ha beri posse in codicillis . Quaestio ergo vertitur quoad feminarum personas ς quippe quae licet a testamentis arceaniatur; recte tamen testimonium perhibent in ceteris caus-
