Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

171쪽

ideoque dubitarunt interpretes , an si non in testamentis , in codicillis saltem jure admitti valeant λ Lissane adhuc est sub Judice; quum in utramque partem Scriptores abiverint; licet fortasse potior illorum pumerus assirmare crediderit,eo potissimum rationis momento; quod nulli bi hoc vetitum habeatur ac propterea quod intestamentis cautum est , nequit trahi ad codicillos . Sed, ni fallor, hujusmodi disputatio pendet ab altera de solemianitate codicillorum ; si enim spectes jus vetus , jam monuimus , nul Ia de caussa feminas arceri potuisse a testimonii dictione ; sed , ubi solemnes eos feceris ex Theodosii constitutione , necessario consequitur , pari ratione eas uti in testamentis , ita dc in codicillis non esse testes

idonens a

IL Atque missis iis , quae prorsus extranea sunt , ne disputationis noclum pressius attingunt , unam hic coasiderandum putaverim , ut recte possit quaestio definiri ; quod profecto petendum est ex tradita codicillorum historia. Porro , ut a Constantini lege ordiamur , palam est , testium numerum, vel septem , vel quinque , ab hoc Imperatore constitutum in codicillis ab intestato, ad manculos tantum pertinere, non item ad feminas. Etenim quum quantum ad iuris observationes hujusmodi codicillos aequasset testamentis; ridiculum esset dubitare, an per Constantinum liceret , eas feminas in illis admitti , quae in testamentis respuebantur ; ut enim parem fecit utriunque caussam quoad juris solemnia, manifestissime apparet,

172쪽

eamdem prorsus testium conditionem servatam in testa mentis, ac in codicillis ab intestato , quum eadem solemnia in utrisque praescripserit et sive ergo conficerentur

Praetorio jure septem testibus adhibitis, sive quinque de

jure civili; perspicuum est, feminas omnino repulsas a codicillis ab intestato aeque ac a testamentis . Hinc vides, quemadmodum ex prima juris immutatione quoad solemnia in certi generis codicillis admisia, ea testium conditio servata sit, quae sponte sua actum solemnem consequitur ;& quamquam Constantinus nullam hic habuerit mentionem de testium conditione , satis tamen id declarasse via detur , quum testamentorum solemnia perduxit ad codicillos ab intestato . Post Constantinum vero Theodosius , cui placuit solemnia quoque statuere ceteris codicillis , non secus a Constantini lege variavit, quam ut unam tam ceret juris observationem omnibus codicillis communem . atque quum ejus aetate exolevisset testandi modus per man cipationem, satius putavit septem testium numerum ex jure Praetorio testamentis adscribere , quinque vero ex jure civili codicillis , ut quodammodo eos a testamentis distingueret. Haec , inquam, nova Theodosii constitutio u cumque variaverit a Constantini lege , quantum ad distinctum testium numerum in utroque testationi S genere , non tamen recessisse ab illa videtur,qtio ad testium conditionem, ubi nedum retinuit solemnitatem actus , sed eam protraxit ad cujusvis generis codicillos . Saltem hoc expressisset Theodosius , si quoad testium conditionem recedere existimasset a jure jam recepto ex Constantino. Quippe ex Theodosii constitutione satis liquet, quid in codicillis immutare intellexerit, quidque retinere quoad eorum so-

173쪽

lemnia . Ait quidem , in quavi S suprema voluntate tum scripta , tum nuncupata , excepto tesumento , quinque testes adesse debere ; qui tamen vel non rogati recte admittantur: Jam habes solemnium disserentiam inter testamenta , ct codicillos , tum quoad i estium numerum, tum quoad testes non rogatos . At nullum verbum de testium

conditione in hujusmodi testationis genere; & alioqui magis

intererat definire , quemadmodum discriminarentur codicilli a testamentis quoad tellium personas , quam ut non rogati etiam admitterentur. Quid ergo expressit , quod minuS esset, reticuitque , quod magis referret Z vel, si nil praetermisit , quod spectaret distincta utriusque volun tali S solemnia , cur tacuit disserentiam quoad testium conditionem , si revera quoad hanc partem quoque ea dis ferre intellexisset ξIII. Vulgo respondent; Cuique testimonium non vetatur perhibere , nisi expresso jure repellatur ob ; eadem ergo de caussa, qua feminae non admittuntur in testamentis , quod expresso jure iis testimonium interdicitur, arceri nequeunt a codicillis , in quibus adesse non

prohibentur; ideoque quod de testamentis dicitur, pari ratione nequit produci ad codicillos. Recte hoc quidem inspecto veteri codicillorum jure; quo juris solemnia non exigebantur in hujusmodi suprema voluntate . Sed perperam argumentantur , quum ad jus novum hoc etiam rese-

rant. Etenim vera est juris regula, ut idoneus testis is habeatur , qui jure a testimonio non repellitur ; sed falso asserunt , hoc eodem juris principio feminas non repelli a

codicillis; nam jure expresso cautum est, eas non admitti in

ta l. a.' I. de testibus.

174쪽

CODICILLORUM CAPUΤ ΙΙ. Is

in defunctorum voluntatibus. Atque ideo iure veteri a testamentis dumta Sat repellebantur , non item a codicillis ; quia non his , sed illis tantummodo solemnia adhiberentur ; recteque hic animadvertit Vinnius ab , haud esse verisimi le,ut jure Romano actus solemnes expediri potuerint mulierum testimoniiS , ut patet in ceteris adtibus legitimis . Itaque quum aperto jure haud admittatur earum testimonium in solemnibus testationibus, falsis proferunt , quum contendunt, eas non repelli a codicillis expresso iure ; utcumque enim hoc cautum non habeatur ver bis expressis , satis tamen Imperatores hoc idem declararunt , quum codicillos se lemnes effecerunt testamentorum instar ; quo nomine comprehendi videbatur, quicquid ad solemnes testationes pertineret . Theodosius ergo , cui in mentem venit minora iuris solemnia praescribere in codicillis, quam in testamentis , id tantum cavit , sive id expressit, quod eorum discrimen proprie spectaret ; ideoque ex Imperatoris mente communis factus est ritus quoad non expressa ; quoad expressa vero peculiaris ; nam quae sancire voluit, ut a sis lemnibus testamentorum distinguerentur, eXpressit; quae vero communia essent , Praeter misit; ne repeteret in codicillis, quod cautum jam erat de suprema solemni voluntate . IV. Scio, Hei neccium , qui contrariam tuetur sententiam , magnopere conari, ut e Uerteret hujus argumentationis fundamentum . Ait quidem , codicillos ante Constantinum solemnes prorsus non fuisse , ubi vero Per Constantinum primum in codicillis ab intestato , ac TheO

175쪽

dosium generaliter testium numerus praescriptus est . hoc iroia secus i ii telligendum videri , quam ut testium numerum admiserint Imperatores probationis caussa, non autem solemnitatis . Sed jam supra demonstravimus , in quem errorem inciderint interpretes , quum in supremis praescrtim legis iusis quoad tutiorem voluntatis probationem avellere crediderunt a solemnitatis notione ; frustraque hic putaverim eadem recoquere , ut futili Hei neccii collectioni satisfiat. Unum tantum addam, me prorsus non intelligere , quemadmodum ex Constantino idem testium numerus testamentis aeque , ac codicillis ab intestato praescriptus , testanientis quidem serviret solemnitatis caussa, codicillis vero probationis dumtaxat. Pace tanti viri verborum haec sunt tricae , non rerum discrimina. Ceterum quicquid Scriptores hactenus elaborarint , ut genuina Imperatorum mente subversa feminarum testimonium in codicillis admitteretur , usus tamen hoc numquam probavit ; nostrisque moribus contrarium omnino obtinuit.

Ius novum quantum ad varia codicillorum

genera antiquituS recePta.

i. v Idimus hactenus, quae fuerit novi juris introdu- ctio , quoad solemnem codicillorum formam ,

quidque inde manaverit; praestat modo, ut alterum immutationis caput perspiciamus quoad varios codicillorum modos apud veteres admistas , quibus prudentes suum cuique jus tribuerant, ut longius superiori capite percurrimuS.

Quatuor sane codicillorum genera prodidit Paulus ab ,

ut ca) eit. l. 8. de jure codicillorum.

176쪽

ui vidimus : nimirum Vel confirmatos testamento in ptae teritum , vel in futurum , Vel non confirmatos ; vel de .

nique factos ab intestato . Sed quoniam juris ratio in conis firmandis testamento codicillis spectaverat legitimam garorum dationem a fideicommissorum caussa diversam ; factum est propterea , ut tamdiu sta ret juris discrimen inter

codicillos confirmatos , ac non confirmatos , quamdiu constitit differentia inter civilia , di precativa verba , sive inter legata, ac fideicommissa . Verum , ut hoc plenius cognoscatur , praestat rem aliquanto altius perspicere. II. Neminem latet, quemadmodum jure veteri differrent legata a fidei commissis,quantaque differentia inter se se distarent; sive spectes tot varios legandi modos, peculiaresque

formulas, verborumque solemnia,quibus conciperentur,sive

tot diversos iuris qffectus, sive denique Varias actiones ab . Primo quidem Sc natusconsulto Neroniano , ut Ulpianus tradit b), temperari quodammodo coepit nimia formularum superstitio in legatis; ita tamen , ut quod minus conceptis verbis legaretur , perinde constare posset, ac si datum fuerit per qui legandi modus remissius

ceteris habebatur . Etenim cautum fuit, ne si quid in formulis peccatum esset, legata conciderent, sed haberentur , tamquam si fuissent per damnationem relicta . Utcumque autem S. C. quodammodo remiserat nimium Iegis rigorem,quantum ad Varia legatorum genera; stetit nihilominus constantissimus formularum usus ad Constantinum usque , 'quando demum antiquari coeperunt. Primus ergo

Constantinus , sive Constantius , ct Constans ejus filii , X sive .

a Vide,Ulpianuin tit. 24. de legatis , s) eit. tit. 24. de legatis f. I . di tit. as. de fidei eommissis. Item Cajum c Schultingius Iurisplud. vetus ante inst. lib. a. tit. 7. S. Iustin. in relatum Ulpiani loeum.

177쪽

16o DE Novo IURE

si e utrique , ut varie eruditi opinantur ν. simplicita- item poetius sequuti, quam formularum superstitiones, ge-1neraliter eas sustulerunt, tum in judiciis heredis institiitione , tum denique in legatis 1; in quibus cautum est , ne amplius eorum vis penderet ex solem- . ni verborum formula r In Iegatis , inquit Imperator, pes ei commissis meessoria non At verborum observantia ; ut nihiIprorsus intersit, quis talem voluntatem verisorum Uur exceperit, aut quis Io uendi usus e derit . III. verum abrogata Constant ini aevo formularum suis perstitione in legatorum datione adhuc perdurabat vetus verborum discrimen later civilia , ac precativa , sive pu

gario verba e) , quum adhuc perstaret juris disserentia inter legata , ct fidei commissa o . Et quamquam in he

reditatis , uti & in legatorum datione iidem Imperatores statuerunt sc , ut relicta omnino v alerent quibuscumque verbis conciperentur , sive imperativis , sive precativis ς id tamen eo tantum spectabat,ut relicta omnino valerent,ea tamen juris ratione, qua stare poterant. Constabat quidem heredis instituis ,vel non solemni formula servata,vel non adhibitis verbis civilibus,quum satis habuerint ipsam testatoris voluntatem quoquo modo declaratam; attamen haud sustulerunt diversos juris effectus in directa hereditatis datione , ac fideicommissaria. Similiter in legatis eatenus antiquarunt verborum scrupulositates, ut non amplius

a Vide quae in hane rem scite medita . exit Cl. Citillus Cominent. ad init. lib. I.

ait, L . ad 2. o 'l. r. C. de sotaiulis.

o l., C. de testamenta; . l. 1 i. C. de legatis. o Hecativa Μαba vulgaria appellat Lieinius Rufilius in l. 6.. de fidei comini Tatiis libertatibus. I vide Giphanium in inst. lib. 2. titillo. ad Ianum a Costa, ti Ci rillum eodem inst. loco. gin cit. l. is. C. de esta uentis, & est. l. a. C. de legatis.

178쪽

Inutilia fierent relicta ob non servatum sormularum , vetaborumque rigorem ἱ sed mansit ea verborum differentia , quorum potestate legata a fideicommissis distinguerentur , quoad diversos juris effectu, . His porro ita perductis ad .

Iustiniani aetatem , tandem hujus Imperatoris consilio res eo pervenit, ut imperativus quoque relinquendi mod scum precativo prorsus confunderetur. Etenim Justinianus demum cavit , ut nec amplius civilia verba a vulgaribus distinguerentur , ac proinde nec legata a fideicom missis ; atque exaequata utriusque natura quoad omnes ju- is effectus , penitus sustulit tot Prudentum mysteria inter hujusmodi relictorum genera ,' ita ut una prorsus utrius. que componeretur juris ratio, tum quoad vim relictorum ,

tum quoad actiones . Atque , ut inquit σου si perim liter legati tantum faciat testator mentionem , Hoe Ie

tum , indeicommisium intelligatur; ers dei Heredis, fel

Iegatarii aliquid committatur , hoc di legatum esse videatur. 'dos enim non verbis, sed ipsis rebur Iegra imponimur eb . IV. Praemissa hac juris historia de novo jure in legatis

aeque , ac fideicommissis , rectius modo cognoscemus,quidianam ex facta illorum exaequatione in codicillos permeatat; sive quemadmodum haec nova iuris norma quoad relictoruin rationem longe a veteri diversa effecerit, ut codicillorum quoque jus de veteri observatione discederet. Jam latius primo capite exposuimus , qua de caussa antiquitus legari non permittebatur, nisi verbis imperativis , & civilibus, atque in solemnibus tabulis: tum vidimus, quo pacto legata admitti coeperunt in codicillis dumtaxat testamento

X a con

ta) l. r. 8e E. C. eommunia de legatis. b cit. l. 2. C. eommunia de legatis &e. e vide cujaciunt in C. tit. eommunia de legatis &e.

179쪽

162 DE Novo IURE

confirmatis , ea nempe obducta iuris fictione , ut quod illis scriberetur , haberi posset, tamquam si testamento

ipso datum esset; ceteroqui si testamento non confirmabantur, non secus relicta valerent, quam per precativa verba , sive per fideicommissum expressa . Conjecimus demum , quae consequentia fluxerant ex illo confirmationis

principio ; nimirum quod quum scripta in codicillis confirmatis haberentur perinde, ac si scripta essent testamento, spectari proinde deberet tempus non tam codicillorum , quam ipsius testamenti, fallem in illis , quae juris essent , non facti , dummodo vel aequitatis ratio aliud non suaderet, ve I non obstaret aliud juris principium. Uno verbo, in legatis codicillis relieris juris civilis normam sequi oportebat, micumque fictionibus tectam Iurisconsultorum ; in fideicommissis vero sola defuncti voluntas spectabatur ptantumque datum est codicillis per fideicommissum factis , quantum ipsa fideicommitarum ratio latissime extra juris rigorem spatiaretur ab . U. Ex hac veteris juris doctrina de Iegatis , ac fideicommissis , atque de codicillis , in quibus ea relinque bantur, descendit primo , ut quamquam Constantini aetate exoleverint formularum superstitiones in legatis; quum tamen adhuc perstaret juris discrimen inter legata,& fide icommissa,quod exprimebatur vario illo verborum usu,civilium nempe, ac vulgari uin, steterunt propterea duo illi distincti

codicillorum modi , eorum nempe , qui essent testamento' confirmati, aut non confirmati Etenim perstante adhuc

ea verborum distantia , qua diversa haberetur juris ratio

180쪽

CODICILLO RUM CAPUT II. 163

constituta in legatis , ac fideicommissis , necessario etiam perdurabat vetus disserentia inter codicillos confirmatos , ac non confirmatos ; quippe quae consequebatur ex varia illorum relictorum natura qua retenta , mansit quoque codicillus confirmatus a non confirmato distinctus ; ut in primo legata , in altero fideicommissa consisterent. At

ubi tandem Iustinianus penitus sustulit omne juris discrimen , quod vetus jurisprudentia adoptaverat in legatis ,

ac fideicommissis, variamque illam verborum disserentiam, quemadmodum & hujusmodi relictorum caussas in unam transtulit,eamdemque juris rationem; ita & utrumque codicilli genus , confirmati , scilicet, ac non confirmati sub una juris norma necessario coaluit. Etenim quae novi juris constitutio induxit, ut nullo prorsus discrimine considerarentur legata , ac fideicommissa , necessario efficere debuit , ut nec amplius inter se se distarent codicilli confirmati , ac non confirmati; quum recessisset ea suris ratio , quae ante Iustinianum eos distinguebat . VI. Ac quidem , ut jam late exposuimuS , Tatio, qua veteres constituerant differentiam inter codicillos coiifirismatoS,ac non confirmatos,eo tantum spectabat; ut quum ex

legis rigore non permitteretur codicillis expressa Iegatorum datio,veluti tabulis non solemnibus,nec proinde lege comprobatis,inventa juris fictione , qua ob illorum confirmationem intectamento legata perinde videri poterant , ac si testamento ipso data essent , hujusmodi fictionis colore o Ruso Prudentibus visum est, in legem minime ostendi, si Iez ra admitterent quidem in codicillis , sed confirmatis testa' meato, dum fideicommissa, tamquam non lege , sed moribus profecta sine ulla fictione probarent,etiam in non con

SEARCH

MENU NAVIGATION