장음표시 사용
181쪽
firmatis ς quum nulla in his obstaret Iegis ob servat io. EDgo dum valuit apud Romanos propria religio distincta a fideicommitarum simplicitate , stetit ex consequenti codicillus confirmatus a non confirmato diversus ; ut ita diversis juris principio , & fideicommissorum , & legato. rum datio in codicillis sustentaretur . Permansit quidem vel per Constantinum eadem juris norma abrogata form larum superstitione in legatis , quum adhuc mansisset v rium ius de utraque relicti caussa . Sed Justiniano demum
auctore adducto verborum rigore ad nudam naturae simplicitatem , quemadmodum quoad omnes juris enectus legata non amplius distarunt a fideicommissis; ita recessit vetus juris ratio de confirmandis , necne codicillis ς quum enim hodie idem prorsus sit legare , ac fidei committere , non amplius reseri, utrum codicilli testamento confirmentur; nam& ratis una cessavit , qua antea confismari debuerant , ut legata constitissent. .are uti per Iustinianum una convenere legata cum fideicommissis , ita communis facta est codicillorum caussa, sive essent, sive non essent restamento
VII. Hinc animadvertere licet, quod Tribonianus in institutionibus praetermissa ea codicillorum divisione,quam Paulus protulit, quaeque jus vetus proprie spectabat, alis teram iniit,veluti novo juri magis accommodatam et atque ex quatuor illis codicillorum modis , duos generaliter Tribonianus agnoscit; vel nempe ad testamentum pertinentium , vel eorum , qui fiunt ab intestato : tantum,
182쪽
Inquit γ , tectomento facto pote' quis codicia r facere ;fd 6' intestatus quis decedens sideicommittere eo iaciuis potes. Itaque sub una juris regula complectitur quosvis codicillos ad testamentum factos , haud distinguens confirmatos a non confirmatis , quum revera non amplius ex Justiniano inter se se differrent . Neque dixeris , Tribonianum non secus omisisse diligentiorem codicillorum divi sionem , quam ut brevitati institutionum consuleret; quasi satis habuisset maximam tantum attingere de pertinentibus ad testamentum , ac de consectis ab intestato . Et enim non video , cur vel in institutionibus negligeret ea codicillorum genera , quorum diversum jus am late patet apud Consultos , quaeque summopere intererat discriminare Ob tam variam juris doctrinam , natam ex Prudentum interpretatione, ut ex illorum scriptis intelligi itur. Quinimmo vel in ipsa Pandectarum collectione non deprehenduntur , nisi mutila quaedam juris dogmata, quae eodicillorum confirmationem spectabant; quum enim novo jure concidisset vetus juris disserentia de legatis, ac fideicommissis , consulto Tribonianus praetermisit quoque , quod potissimum pertineret ad doctrinam de codicillis
confirmatis ; ut quodammodo veterum sententias componeret cum novo jure Imperatorum . Apertius hoc demon.
stratur ex instituta quaestione in institutionibus de codicillis anterioribus , ac posterioribus testamento . Hic quidem etsi sermo habeatur de illorum confirmatione vel expressa , vel tacita ; tamen haud de ea confirmatione intelligit , quae secundum juris civilis rationem fieri debuerat , ut legata in illis relicta jure consisterent , sed de il- Ia
183쪽
Ia voluntatis ratiliabitione , de qua constare oportet , ut codicilli anteriores testamento non revocati intelligantur,
testamento postea sequuto ; qua de re iam late egimus co .
Excitavit quidem Tribonianus tractationem de ea codicillorum confirmatione , quam exigere vibebantur ii codicilli , qui fierent ante testamentum ; haec enim quum ad voluntatis quaestionem reseratur , adhuc novo jure locum habet, ut suo loco monebimus. Sed reticuit alteram confirmationis speciem , quae non tam voluntati S , quam iuris rationem respicit. Quo manifestissime apparet , id tantum attigisse , quod ad jus novum conduceret,praetermissis iis, quae jam conciderant ex sublata differentia inter legata , ac fideicommissa . VIII. Praeterea- perspicuum est , post Iustinianum nullam amplius haberi mentionem de codicillis testamento confirmatis , vel non confirmatis . Ac sane in nova iuris collectione in Oriente postmodum habita , quae Basilicorum libris continetur ; quaeque composita est ex praecipua Pandectarum , ac codicis Iustinianei jurisprudentia, nulla prostant vestigia hujusmodi codicillorum disserentiae. Atque ubi Graeci compositores tractationem instituunt de codicillis b), quam hauserunt tum ex Pandeetarum titulo jure eodicivorum , tum ex titulo Codicis Iustinianei de eo- dicitus, brevi quidem attingunt, quicquid potissimum ad
codicillorum doctrinam pertinet , praeter ea, quae specta bant ius confirmationis . Hinc vides transcriptas eas veterum Consultorum seia tentias , quae generaliter referri poterant ad doctrina na codicillorum ad testamentum pertinentium, neglectis iis , quae proprie codicillos confirma
tos AE vi ine quae diximus cap. t.-ult. υν Basilic. Iib. 36. titi de eodicillis.
184쪽
tos respicerent, jurisque regulas inde prosectas . Ut cetera taceam , satis est animadvertere , praeteriisse quidem prae aliis integram sententiam Legis VII. de jure codicil .. rum , quam sane unicam in Pandectis deprehendes , ubi expresse agatur de confirmationis jure in codicillis . Item quum Paulus quaerit in Lege VIII. f. III. an valeant Ie scripta in codicillis te itamento quidem confirmatis, sed confectis tempore , quo testator adroganduna se praebuerat , qui tandem emancipatus decesserit ; ct ideo valeare respondit, quod manente testati caussa ex jure Praetorio, satis erat, codicillos confirmatos haberi tempore , quo testamenti factionem habebat, licet scripti sint tempore adrogationis , quum in codicillis confirmatis tempus magis testamenti, quam codicillorum spectetur ; In Basilicis refertur quidem Pauli species, praetermissis iis , quae
ad confirmationis regulas pressiis pertinerent; quum Graecus interpres inutile putaverit afferre , quod novo jure jam abrogatum videretur . IX. Haec porro Graecorum juris collectio non tam ipsa Prudentum verba reddidit , quam eas tantum sententias,quae commissae cum novis Imperatorum constitutionibus unum veluti, sibique consentaneum juris corpus compo nere valerent. Quo factum , ut neglectis iis , quae Velabrogata , Vel moribus obsoleta videbantur, receptiorem iuris doctrinam expresserit; ideoque sublata per Justinianum disserentia legatorum , ac fidei commissorum , indeque excisa juris civilis ratione in confirmandis codi-Y cil-
a Vide quae diximus eap. I. g. Io. n. IO' adrogandum se praeguiseet , id fecerit 3 ael lo Ita habetur iii Basilic. lib. tit. I. postea emancipatus deceperis: quod actum de eodieillis: Paulias l. 8. β, 3 r qui ιe- eis, valet; nam σ testamenιum vavsamento codurior confirmat, si quum tet.
185쪽
cillis, supervacaneum visum est Graecis interpretibus iasuos juris libros. referre , quod jam recesserat a veterum institutis .. Plane , quantum ex integra ea juris collectione pei spicere licuit, uno tantum loco deprehendi, sermonem haberi de codicillis testamento confirmatis, qui tamen nostrum magi x videt uc comprobare judicium. Dubitant adhuc interpretes , nutu iure Iustinianeo ita generaliter communis facta sit legatorum ratio cum fidei commissis , ut nulla penitus supersit species, quae differre Ualeant . DOnellus ca) , ac Duarenus 'prae ceteris assirmant , potissimum in specie relictae libertatis ; si enim testator directam servo libertatem dederit , tum is manet libertus orcinus ; si a per fidei commissum , fit libertu Leius , a quo manumittitur; quod etiam monet ipse Iustinianus in instituti intibus ce) . Etenim utcumque Impera
tor communem penitus fecerit caussam legatorum, ac fideicommissorum ; nihilominus quoad dationem libertatis , non tam lege distingui videtur directa libertas a relicta pecfideicomniissum , quam testatoris voluntate ; qui enim manumissionem alterius fidei committit, eidem reliquisse creditur jus patronatus; quum' contra in libertate directa, statim liber evadit morte testatori L .H ; ideoque ex communi sere interpretum sententia vel hodie differt datio Ii
bertatis directae a fidei commissaria ce) . inoa autem
ta comment. iuris civilis lib. 8.eap. a. dari fateatur ; atque, ut eontendit, di-
te lib. 2. tit. 12. f. 2. versa sunt legata a libertate directe relictavae pioinde nil lute eomnuine halaeat cum
186쪽
discrimen vel post Justiniani legem nostri notarun t in di
recta , ac fidei commissaria libertate , agnoverunt etiam Graeci interpretes ; qui sane ubi animadverterunt, iam anumissionibus adhuc perstare disserentiam inter libertates directas , ac fidei commissarias , adoptarunt quidem in hac peculiari specie veterem iuris regulam de codicillis confirmatis , ac non Confirmatis ς nimirum ut libertas directa , tamquam verbis civilibus concepta recte dari posset codicillis confirmatis ; fideicommissaria vero non confirmatis ; quod quidem acceperunt a Modestino , quum
ait ca) : Libertates directae I tes amento , b eodicivis te
samento confirmatis recte dantur . Fidei commisse ais in re nato , b codicillis non con motis relinqui possunt. Ita
que Graecorum jurisprudentia usique eo communes fecit codicillos confirmatos cum non confirmatis , quoad agnovit exaequationem in legatis, ct fidei commissis , ex quorum diversa indole processerat ea distincta codicillorum ratio ; At ubi in manumissonibus servorum ex voluntate saltem defuncti admisit disserentiam inter directam , ct fidei commissam libertatem, haud dubitavit in hac peculiari specie repetere vetus juris principium de codicillorum confirmatione ς quod sane distincta illa relictorum genera consequebatur . Quare sive spectemus' intimam juris potestatem veteri jure constitutam in codicillis confirmatis ,
te legis duodecim tabularum . Provocat quidem ad i. C. eodem tit. sed vereor, ne hae ipsa lege magis arguatur . Ut ut ne de hujusniodi vocabuli potius, quam rei aest.one , quo jure inquam vetatur te toti a ne ex nianumissore per fideiconiis missum praestanda , acquiratur jus patronatus ei, a quo libertatem dati iussit . Nuni per t..C. communia de legatis hoe etiam cavisse Iustinianuin ereden cumes Si ita sentit, videat, ite dieatur, impe ratorem defiinctorum judicia potius peris vertisse , quam ut exaequaret legata, ac fideleommissa.
- l. qnde manumisiis testamento.
187쪽
ac non confirmatis , necessario dicendum est , hanc pror sus novo jure concidisse una cum sublata disserentia inter legata, ac fideicommissa e sive animadvertatur illorum usus post Iustiniani legem de communi legatorum , ac fidei commitarum natura , palam est, tum ex codicillorum divisione a Triboniano admissa in institutionibus , tum ex iuris collectione in Oriente facta , locum amplius non misse duobus illis diversis codicillorum modi a ; quippe qui revera recesserant una cum illa varia reliquendi ra- ., tione a veteri jurisprlidentia iuducta , novoque jure abrogata.
X. Ex hactenus dictis intelligimus quoque , jure novo una cum confirmationis jure concidisse & cetera consequentia ab eodem principio profecta ; quaeque ex veteri jure superiori capite expressimus . Duae quidem, ut vidimus , juris regulae inde manarant, quarum unam altera consequitur : prima est , ut scripta coiciuis con malis perinde haberentur , acs scripta essent tectamento ;altera,u t quoad relicta in tuis tempus testamenti sectaretur, non codicivorum , saltem in iis , quae juris , non facti cssent , vel quum aliter aequitatis ratio non suaserit. Reye haec quidem veteres posuerunt in codicillis . confirmatis , quum enim non nisi per fictionem juris valerent religiosam legatorum dationem codicillis concedere , quae alioqui ex legis rigore in sumnibus tantum testamenti tabulis admitti debuerat ; necessario factum est , ut Iegata in codicillis scripta, perinde haberi deberent, ac si scripta essent in ipso testamento , quo confirmatio fieret ; cujus proinde tempus spectari quoque op arteret, ut ita fictionis speciem,
a vide quae diximus cap. I. I .
188쪽
quoad possent; dissimularent , quasi testamento data viderentur, quae revera relinquebantur codicillis. Quum autem jure novo nedum codicillis quoque solemnia tributa sint, sed omnino recesserit religiosa iuris observatio in legatorum datione , evanuit idcirco , quicquid veteri illo juris principio adhaerebat. Atque quid amplius opus
est fictionibus , quum legare , ac fidei committere una com . muni lege regantur Z Quicquid enim ex uno fonte derivaverat , eo arefacto deficere necesse est . Ac profecto quae juris ratio dictaverat , ut scripta in codicillis 'confirmatis perinde.haberentur , ac si scripta essent testamento , ideoque relicti caussa referretur ad tempus testamenti; eadem adducta utriusque codicilli natura,confirmati scilicet , ac non confirmati, in eamdem juris potestatem , hodie essicit, ut locus amplius non sit illi codicillorum doctrinae , quae ex peculiari confirmationis jure proficiscebatur . Ridicu- Ium enim esset sublato principio consequentia retinere , vel confirmationis leges adhuc servari, quum novo jure ,sve codicilli confirmentur, sive contra, relicta in illis aequo jure conliderentur . XI. At in lates , numquid hodie vetatur testatoribus , ut si malint, codicillos in testamentis confirment Atque si hoc lege non improbatur , cur & hodie non li , ceat confirmatos distinguere a non confirmatis 3 Cur , si testator 'testamento caverit: quos codicil s feci , aut fecero , valere volo , haberi nequit, quin relicta in illis ex testamento valeant ad differentiam alterius codicilli, qui non sit testamento comprobatust At distinguere oportet juris potestatem a testatoris lege , seu voluntate ; non enim disputamus , an post Justinianum valeant, necne .
189쪽
codicilli confirmari testamento; quum compertum sit, id omnino pendere ex testatoris arbitrio , quod nemo sanus contenderit. Sed utcumque testamento codicilli comprobentur , numquam servabunt eas juris regulas , quas vetus iurisprudentia in illis induxerat, sive illam juris potestatem , qtiae descenderat a varia legatorum , ac fideicommissorum datione ς quum enim haec novo jure cessaverit, evanuit propterea vetus illorum doctrina ; atque tantum juris hodie obtinent codicilli confirmati, quantum non confirmati, quemadmodum tantum Valent legata, quantum fidei commissa . Testator igitur, si testamento eos confirmaverit , constantem quidem voluntatis suae significationem ostendet, non secus ac si non testamento , kd aliis codicillis eos comprobaverit . Atque si ante conditum testamentum scripserit codicillos , quos deinde testamento confirmet, vel alia novissima scriptura , utilis quidem fiet confirmatio ad comprobandam retentam illorum voluntatem , ut late diximus , quum egimus de codicillis anterioribus testamento H. Quod ergo spectat tutiorem voluntatis manifestationem , recte quidem codicilli confirmabuntur ; sed si contenderis , quod relicta in illis ex testamento valeant , vel quod testamenti tempus
sequi oporteat, dabis quidem: hujusmodi codicillis , quod
to Vide quae diximus eap. I. .ult.
190쪽
De committenda veteri cum nova codicillorum doctrina .
Ι Uae hactenus exposuimus de uniersa codicil Io rum doctrina tum veteri, tum nova, satis demonstrant , quo revera spectaverinc veterum sententiae , quae prostant in Pandectarum libris ; ac quemadmodum committendae sint cum novis Imperatorum decretis ; ne aliter , ut vulgus solet , utriusque juris ratione perturbata , dum Iegum sententiis abutimur , nec nobismetipsis constare videamur . Vidimus quidem omnem novi juris doctrinam , ad duo summa capita referri et unum , quod solemnem spectat codicillorum ritum et alterum , quo in unam conssinantiam perducta est vetus Iuris disse. rentia de codicillis confirmatis , ac non confirmatis testamento . Quod ad primum attinet, ex apertissima Theodosii constitutione satis intelleximus , quinam ille sit , quo disserat a testamentorum. lemnibus , quove conveniat ; quod ubi teneatur, facile animadvertimus, qua mente accipi debeant veterum sententiae , in quibus eodicilli considerantur sine juris solemnibus . Quae autem
prosecta sunt ex vario juris principio, falso ad ius no-hrum convertes , nisi caute ea tantum carpseris , quae line novi iuris offensione commode valeas retinere ς quod tamen facile is viderit, qui veterem simul ,. ac novam codicillorum formam complectatur .
