Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

191쪽

a 4 DE Novo IURE

II. Hinc descendit , ut quae veterum prostant Consultorum sententiae sie codicillis , aut epistblis , non secus retinendae videantur , ac conversae in novam codicillorum conformationem . EX. gr. habetur ex Papiniano cab , quod si testamentum recte factum rumpatur postea per adrogationem testatoris exinde sequutam, nequeat quidem . reconvalescere ex iure Praetorio ; nisii is tandem fui juris ectus , codicillis , aut aliis litteris eodem testamento femori peiae declaraveris. Palam est , hic per codicivos , sive per litteras intelligendam supremam illam voluntatis sententiam quinque testium praesentia solemniter declaratam. Etenim utcumque Papinianus revera senserit de voluntate non solemni secundum Veteris juris observationem ;quum tamen jure novo codicilli etiam solemnia acceperint, inutilis prorsus hodie sit quaevis suprema voluntas praeter testamentum non solemniter peracta. Caute quoque interpretaberis Ulpiani locum ς quum ait : Nonsum au

tem Igata , sed b A dei commisso odimi possunt ; di quidem

NdDA VOLUNTATE. Datio quidem , vel ademtio legatorum recte sit , vel testamento , vel codicillis r quarum tabularum licet utra altera sit 1blemnior; ambae tamen juris solemnia omnino desii derant . Sed quid Vlpianus ait: NUDA VOVUNTATE Z Nimirum quia jure veteri quum codicilli constarent sine solamnibus , recte proinde vel nuda voluntate legata poterant vel dari vel adimi r quod tamen hodie non obtinet. . III. Opportune hic se offert quidam di putationis locus inter PragmaticoS tam Perturbate tractatus de revocandis

i hςneriim possessionitus secundum tabula . l. I. s. II. de adimendis, vel traluserendis legatis, vel fideicomnussis.

192쪽

CO DIC ULORUM CAPUT II. I s

nempe testamentorum tabulis per posteriores codicillos tquemadmodum scilicet hoc liceat admitti, quibusque juris solemnibus . Refert hic principio distinguere duo quaestionis capita , quae saepe vulgo ita confunduntur , ut non

tam rerum , quam verborum magis excitemur controversiae. Unum est , si quaeratur , quidnam testator per codicillos immutare valeat ex voluntate in testamento prius declarata . Alterum , num per codicillos posteriores rumpi omnino valeat prius conditum testamentum ; itavi defuncti successio non ex testamento , sed ex codicillis prorsus habeatur. IV. Si primum quaerant, eo loco, quoius codicil Iorum a testamentis discriminavimus , plenius exposuimus ab , quid codicillis liceat, quid testamentis, quo

inter se se distinguantur , quove conveniant ό adeo ut ne actum agere videamur, praestat iterum nota repeti , quod alibi opportunius commonstravimus. Hoc tantum addam , ex apertissima juris regula perspicuum. est,

eodi uis nec dari , nec adimi posse hereditatem , nisi per deicommissum , attamen prostat insignis quidam juris locus,

quo etsi regula quidem retinetur , subest tamen hac de re peculiaris fatii species, quae sane expositione indigere videtur, ne tacite a regula aberremus. Etenim interdum contingit, ut hereditas data testamento , codicillis deinde recte adimatur; ita tamen, ut ea in alium non transferatur ; sive adimitur quidem et , cui testator dederat testa mento , licet nequeat ad alium transmitti . Extat hanc in rem rescriptum Imperatoris Alexandri, qui ita inquit Z Η

ast vide quae diximus cap. I. β. 2. b i. q. C. de his , quibus , ut indipus die.

193쪽

r 6 DE NOVO IURE

Hereduas in te mento data per e Nolam, os eoHellisso imi non pote'. IA TAMEN TE UT ATRIX HUNTATEM SUAM, NON MERERI UNUM EX HEREDINUS DECLARAVERAT, MERITO EIUS PORTIO NON FORE AD ALIO, TRA

MATA, FISCO VENDICATA EST. Libertates

autem in eadem e Sola datae peti poterunt . Fingit Imperator , quem in testamento duos heredes instituisse ; tum in codicillis , sive epistola declarasse, unum quidem exheredibus institutis indignum hereditatis, ad cujus partem alium proinde vocavit: Quaerebatur , an portio hereditatis indigno ademta , in alium transferri valeret; an magis ad Fiscum pertineret Et a Fisco vindicandam respondit, veluti indigno relictam. Sed qui fiet, ut hereditas codicillis adimatur, quum aperto jure id vetitum appareat Respondet Connanus D), tum proprie quia adimi videri , quum dum ei tollitur, cui prius datum erat, alteri transfertur : Nec alio spectare iuris regulam, codicillis nempe adimi non posse hereditatem ; nisi quod nequeat heres in illis institui. Uel quum alicui hereditas

adimitur , ea tamen ad alium non transmittitur , ut non

ademta , sed quasi numquam data videatur . At rectius existimaverim , hoc ideo esse , quia ea hereditatis portio non tam a testatore adimitur , quam lege indigno aufertur. Declarat quidem testator , eum hereditatem non mereri, sed quum indigni ab hereditate arceantur, non videtur ea ablata a testatore , sed a lege ; ideoque a Fisco vendicatur. Plane non prohibetur quidem testa

H eominent. juris civilis lib. p. cap. 7.n. 3.

194쪽

CODICILLORUM CAPUT II. m

tori alium heredem sussicere in locum indigni; sed quum in specie Imperatori proposita id factum diceretur indiciuis , non in posteriori sortasse testamento , recte Imperator rescripsit, eam hereditatis partem ad Fiscum omnino pertinere , quum nequeat transferri in alium , quem testator in testamento non nominaverat; propterea quod

hereditas codicillis adimi non potest , licet libertater , ut ait, in eadem epictola datae peti poterunt, utpote quae nihil obstat, quin codicillis relinquantur. U. Sed veniamus ad alterum quaestionis caput , quum nempe Pragmatici quaerunt, an umquam fiet, ut per posteriores codicillos prius testamentum rumpatur . Quicquid temere scriptitaverint , certissimi iuris est, numquam rumpi posse anterius testamentum per posteriores codicillos , qui testamenti pars , atque sequela habentur ca) ; sive , quod idem est, per codicillos ad testamentum factos . Quippe datio hereditatis non codicillis , sed

testamento tantum constat b J ; ideoque idem esset revocari testamenta per codicillos , ac penitus confundi, perturbarique utriusque testationis naturam . Deinde quonam pacto hujusmodi codicilli ruperint illud testamentum , ex

quo ita vires suas capiunt, ut aliter constare nequeant tQuid porro parti tribues , si totum subvertatur Z Haec sane quoad codicillos ad tectamentum pertinentes ; de confectis vero sine testamento res aliter se habet. Hi quidem, ut monuimus onge distinguuntur a ceteris codicillis,etenim quum institutionem heredis legitimi complectantur, suisque viribus consistant, vicem proiade ystameitti exhibent, ut 2 a Con

l. t. & a. de injusto rupto, irrito facto testamento. ι0 vide quae diximus cap. 1a

195쪽

a 8 DE Novo IURE

Consulti loquuntur , illiusque naturam omnino imitantur . usum ergo non habeantur , tamquam testamenti sequela , quin S testamentum ipsum exprimant, nulla iuris ratio obstar, quominus testamenta prius facta rumpere non valeant; etenim si prius testanaentum rumpitur per posterius, nulla caussa est cur idem non dicatur de iis codicillis qui vice testamenti habentur . Et alioqui quum in his successio deferatur heredibus legitimis , quid obstat, ut testator discedens a priori voluntate in test mento scripta , decedere malit cum codicillis dumtaxat ab intestato Z Aperte hoc Vlpianus expressit, quum iuinquitio: Tunc autem prius tectamentum rumstitur , quum

Ionerius rite perfectum es ; nis orte pocterius , vel jure

misitarisit factum ς peI IN EO SCRIPTUS EST , AB INTESTATO VENIRE POTEST; tune enim ET POSTERIORE NON PERFECTO, SUPERIUS

RUMPITUR. Per posterius testamentum non perfectumia telligit hic Ulpianus eam , supremam voluntat em , cui solemnia desint; quaeque proinde ex jure veteri ad codi cu-Ios referebatur . Ergo recte rumpitur prius testamentum per codicillos ab intestato, seu per posterius t est amentum non perfectum,ira ait Ulpianus, in quo scriptus sit heres, qui ab intestato renire potes. Itaque quum Prag matici tanta Verborum insolentia quaerunt , an posterior ibus codicillis rumpi valeat testamentum antea factuin , statim quaestioni occurretur,si distinguant codicillo, ab intestato a ceteris,qui ad testamentum fiunt; in illis quidem licet, quum suis viribus haereant , vicemque exhibeant testamenti; in hisi non

et t. l. t. de injusto, rupto , irrito facto test. inent viae Cujacium ad eit. l. h. de iujulio rupto die. testamento; Sc Coa atra n eam ruent. juris civilis l. 7. cap. e. u. 6.

196쪽

CODICILLORUM CAPUΤ II. I 9

non item :quippe qui , tamquam testameati partes atque sequela , nusquam siue illo constabunt. .

UI. Quod si quaerant , utrum in hujusmodi codicillis

ab intestato, quibus rumpatur prius testamentum , exigantur quoque juris sblemnia a Theodosio. praescripta', id est solemnis numerus quinque testium , nemo est, qui dabitaverit, nisi jus, quo utimur, penitus ignoret. Et quamquam ex relata . Ulpiani sententia id non habeatur , quum Consultus loquutus sit secundum veteris suris normam ; attamen si nolint hoc repetere a generali Theodosiij constitutione de nova codicillorum forma omnibus codicillis communi co), audiant eumdem Imperatorem , quum loquens de codicillis ab intestato , quibus rumpatur prius testamentum , hoc idem expresse cavit his verbis : Si quir autem testamento jure perfecto , postea odaliud penerit sectamentum , non alias quod antea factam es

in mari decernimus , quam F id , quod fecundo facere te sator insiluit, jure fuerit eo ummatum . Pasi forte in priore testamento scriptis Bis, quias intectato si testatoris

Bereditatem , pei successionem venire non poterant , in fecun da voluntate tectator eos scri ere insiluit , qui ab intectato ad ejus Bereditatem vocantur; eo enim easu iacet imperfecta videatur scriptura pocterior , vel Theodosius imperfectam scripturam appellat , cui desint testament i solemnia, ut vidimus ex Ulpiano ) in mat o priore tectamento ,δε- cundam ejus voluntatem , non quasi tesumeηtum , sed quasi soluntatem ultimam intectari valere sancimus . L

VOLUNTATE . IN PE TESTIet M

cc cit. I. ule.-ul.t. C. de codicillis l. II. I. C. de testauimus.

197쪽

18o DE NOVO JURE NON FACTO, VALEBIT PRIMUM TO

ST A M EN TU M, licet in eo scripti videantur ex-cranei.

VII. Haec hactenus animadvertisse sufficiat de committe uda veteri cum nova codicillorum doctrina quantum ad primum immutationis caput. Quod autem alterum

spectat , de sublata nempe juris differentia inter codicil-Ios confirmatos , ac non confirmatos testamento , cautius interpretaberis veterum Consultorum sententias ; praeser.

tim quod ea vetus doctrina nata ex fraudulento Prudentum consilio in transferendis,fictionis praesistio,verbis civilibus ad codicillos , quod sane legis rigori obstabat; occultiorem proinde effecit eam codicillorum rationem , qua illud juris mysterium obducebatur . Accessit quod Tribonianus in Pandectarum collectione , dum illam subtrahere studuit, ut novo juri quodammodo non opponeretur , erasit fortasse , quae conducerent ad rectam veteris iuris intelligentiam , novique magis manifestasset principia . Attamen perspectis jam sinceris veterum sententiis de codicillis confirmatis , ac non confirmatis , distinctisque variis cujusque codicilli regulis , statim deprehendimus , nihil earum prorsus pertinere ad jus novum . Hinc quae veterum supersunt fragmenta de peculiari jure in codicillis confirmatis , veluti suppressa novis Imperatorum constitutionibus , nequeunt transferri ad novam illorum indolem , nisi in contradicentia impingamus . Quo sane spectat consectaria disputatio , quam abi luto commentario de veteri , ac novo iure codicillorum , examinandammodo suscipiemus adversus Boehmerum, ejusque fautores. Profecto quisque viderit , quemadmodum ex ignoratione, sive

198쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 18r

sive confusione magis novae cum veteri doctrina in ea absurda offenderint, quae tam aliena sunt a iure, quo utimur, ut hoc destruere omnino videantur. VIII. Ex hoc autem immutationis capite non levis

hie excitari potest dubitandi locus de jure coliculorum , qui fiant ante testamentum ς au scilicet doctrina , quam exposuimus de hujusmodi codicillis o conveniat , necne cum jure novo de exaequatione Iegatorum

cum fideicommissis ; sive quid hodie juris sit inter codicillos anteriores , ec posteriores testamento Z Jam late vidimus b) , quid hac de re arbitrari liceret, stante veteri discrimine legatorum a fidei commissis , tum ex Papiniani sententia in Pandectis transcripta , tum ex rescripto Imperatorum Severi, & Antonini a Triboniano in institutionibus relato; atque inter tot interpretum dissidia manum quoque admovimus, quo componeretur Papiniani sententia cum rescripto Imperatorum , itemque Triboniani judicio . Sed pretestat hoc loco considerare , quemadmo dum ea doctrina de codicillis factis ante testamentum acia commodari valeat novo iuri de exaequata legatorum ratione cum fidei commims; quum varia illorum caulla di versum quidem jus essecerit in hujusmodi codicillis ; adeo ut, quum hodie hoc discrimen cellaverit, nωn immerito exquirendum videatur , quid porro statuendum sit secundum normam novi iuris. I X. Sed ex iis , quae antea monuimus , facile apparebit hujus quaestionis definitio. Dum stetit discrimen inter legata , ct fideicommissa , si legata scriberentur codicilli confirmari debuerant testamento , sive ante , sive

post

a) vide quae diuinas cap. l. cult. loco est.

199쪽

18a DE Novo IURE

Post testamentum fierent; sin fideicommissa , in anterioribus exigebatur . quidem retentae voluntatis probatio in quavis novissima scriptura declarata, non item in posterioribus ea nempe de caussa , quam discimus , tum a Pa- Piniano , tum a rescripto Severi, & Antonini; quod quum o agatur de voluntatis quaestione, opus est aliqua recenti, voluntatis significatione , sive expressa , sive tacita , qua constet , testatorem priores codicillos retinere voluisse . Ergo antiquata disserentia inter legata , & fideicommissa , etsi una concidisset jus confirmationis in , qua legata vim suam caperent, permansit tamen illa iuris ratio de voluntatis probatione , qua appareret retenta defundii voluntas in anterioribus codicillis expressa; ideoque ut ut exoleverit jus confirmationis quantum ad legata,certe stare debuit, quod tantum spectaret voluntatis quaestionem. Quare ex duobus diversis juris principiis, unum , quod referebatur ad relicta verbis directis , alterum , quod respexit quaestionem voluntatis , ubi primum

cessavit in consequentiam exaequationis legatorum cum fidei commissis , nulla caussa est, cur alterum permanere non debuerit , tamquam ex vario fonte derivatum . Hoc praeinisso necessario consequitur, vel

hodie distare codicillos anteriores a posterioribus, quantum ad voluntatis caussam; si enim conficiantur post testamentum , nihil desiderabunt; nam Veluti sponte sua partem quidem facient illius ; sin ante tum intercedat oportet recens animi significatio saltem tacita , qua probetur,

testatorem eos revera retinuisse; aliter tamquam revocati censebuntur testamento postea sequuto; ideoque ex revocata defuncti voluntate nullo jure constare poterunt. Scio s

200쪽

CODICILLORUM CAPUT II. 133

Acio , non paucos interpretes contrarium tradere; quum satis habeant , voluntatem in codicillis anterioribus exis pressam non esse posteriore testamento revocatam. Sed, ut ostendimus Q , id ideo factum , quod crediderunt, Imperatores Severum , & Antoninum revera quid dive sum rescripsisse a Papiniani sententia , quod numquam admiserim , ut Ioco suo longius demonstratum est .

cc eir. cap. i.-ulti co Vide quae divinus Ioeo ei:

DISPUTATIO

SEARCH

MENU NAVIGATION