Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

201쪽

Di, PUTATIO

DISPUTATIO

De selemni quinque testium numero in

codicillis vel testamento confirmatis adversiis JusTUM HENNINGUM

Uoniam, ut alias innuimus . nil magis periculosum est in jure Romano interpretando,quam legum sententias Pandectarum libris relatas conferre cum posterioribus Principum constitutionibus; non semper enim comperies unam eamdemque vocem utras que redolere t hinc factum, ut Pragmatici praesertim , quibus datum est omnia perturbate tractare, vel non satis intelligentes intima veterum Iurisconsultorum Oracula svel minime distinguentes veterem a nova jurisprudentia, quin legum exprimant potestatem , eas magis pervertant; atque ispissime fit , ut quum utriusque juris rationem conciliare studeant , diversum quoddam jus componanr, non modo alienum a veterum sententiis , sed ignotum ipsismet Imperatoribus. Huic malo quidem praeter Scri-rtorum imperitiam in Romani j iris hi stori i, occasionem

quodammodo praebait ipsamet Iustinianea juris collectio . Et

202쪽

Etenim quamquam Iustinianus curaverit, Pandectarum codicem ita confici , ut nil in eo insertum , vel antiquatum appareret,vel cum novo iure pugnaret ab ; hoc tamen revera Tribonianus non praestitit; nec tam brevi t emporis intervallo, quo Pandectae compositae sunt, praestari poterat ;quin haud crediderim, hoc unquam Tribonianum re asse. quuturum,nisi veterum sententias in aliam prorsus formam vertisset. Atque jam pridem docti viri animadverteru ni , quot falsa juris dogmata in vulgus manaverint ex falsa illa opinione in foro potissimum recepta , quod unum, idemque jus perpetuo exprimat Codex Justinianeus,ac Pandectarum. II. Constat autem ex Theodosii lege , ut vidimus, non secus valere quamcumque supremam voluntatem pret ter testamentum , quam solemni adhibitione quinque testium. At quis crederet , contra hanc expressam novi juris constitutionem , BOelim erum praesertim haud veritum essedissertationem peculiarem instituere de eodicillis ne ioctiabus palidis , idque probare contendi ne veterum Consultorum sententiist Arbitratur quidem , constitutionem non respicere codicillos testamento consarmatos. Sed quid ineptius , quam ad ius novum referre veterem doctrinam de codicillis confirmat is , quum haec jam exoleverit una eum disserentia inter legata , ac fidei commissa ξ verum , ut huic manifestissimo errori plenius Occurratur , rem Omnem ordine suo praestabimus. A a a l. I. Sum

Linquit Iustinianus epistola ad μιν posta sam ia desistorinem abierunt a ribonianum de conceptione digestoriam nullo modo vom easdem ponere permit-ao. ἔeat 'si qua ιeger in veteribus u.

203쪽

DIs PUTATIO

Summa disputationis eXPonitur.

I. Uum Boehmerus vidisset , codicillos ex Pande-ctarum libris nuIlam prorsus solemnem testium praesentiam desiderasse , quam quidem veteres testamentorum tantum tabulis adscripserant ; contra Vero in Codice Iustinianeo praescribi solemnem quinque testium numerum ex Theodosii constitutione , haud a jure alienum putavit , si , quantum res ferret, novam Theodosii legem ad veteris juris normam quodammodo transferret. Expresserat 'quidem generaliter Theodosius quinque testium praesentiam in quavis suprema voluntate testamento

excepto; ita enim inquit : IN OMNI , TEMULTIMA VOLUNTATE.excepto teriamento quinquσreser vel rogati , vel qui fortuito venerint , in uno , co

demque tempore debent adbiberi , Foe in scriptis , Ave Fης

scriptis votantas conficiatur et At quum non aliam codicillorum fecerit mentionem ,' nisi de confectis vel per scripturana, vel per nuncupationem , credidit Boetimerus , hoc satis esse ad legis potestatem extenuandam ; ita ut nil fortasse proponi contra Imperatoris mentem videretur , si certum codicillorum genus exciperet a generali lege de quinque testium praesentia . Hinc accepto veteri codicillorum discrimine inter testamento confirmatos , ac non confirmatos , quoniam de confirmatis testamento prostat

204쪽

in Pandectis quaedam peculiaris iuris regula a non confirmatis Ionge diversa , nimirum ut scripta in illis perinde haberentur , ac si scripta essent in ipsis testamento ; opportune existimavit, rem ita componi posse, ut Theodosia praescriptum respiceret codicillos tantum testamento eon m uos , non irem confirmatos ; hi enim quum ex veterum Consultorum doctrina ex testamento valere dicantur , nil referre credidit, utrum Theodosiano ritu , necne conficiantur; quum alioqui ipsa testamenti solemnia ad codicillos quoque coUrmatoδ transferri valeant, perinde ac relicta in hujusinodi codicillis in ipso solemnitellamento scripta essent. II. Hoc speciosum iuris commentum nolim prosecto uni Boehmero adscribere ; is enim utcumque di-aatare illud studuerit peculiari disputatione; nihilominus praecipua rerum capita mutuatus est ex quorum clam interpretum scriptis , quibus primo in mentem venit hoc novum juris principium offundore ; haud animadvertentes , quo revera spectaret ea vetus codicillorum doctrina , quae nullo pacto poterat cum novo jure convenire . Ac sane inter eruditiores neminem deprehendi hujus sententiae fautorem , praeter unum Hugonem

Donellum ab , cujus doctrinam amplexus est quoque Vinnius b) , ut solet ; quamquam Osiualdus Hilligerus

haud dissimulaverit Donelli errorem notare e) . Ex Rho-Ia vero forensi Bartolus primo hoc idem in scenam adduxit C,mutata tamen sermonis proprietate; scribit enim jure constare scripturam, sive incise iam line solemni testium

205쪽

pumero ad quam testator in testamento se retulerit; puta si testamento declarasset , se praestare velle , quicquid co

dicillis , sive schedulis reliquisset: quod sane nil aliud

est , nisi codicillos testamento confirmari. Utcumque auistem Bariolus schedulam non solemncm testamento conis firmatam approbarit , intellexit tamen de scriptura manu testatoris exaratam ; ita ut ex literarum comparatione saliisque argumentis, ut arbitratur , certa habeatur scri

pturae fides . Sed Paulus Castrensis ab non dubitavit

Bartoli doctrinam protrahere etiam ad schedulas aliena manu conscriptas . Res tandem in Pragmaticorum vulgus Pervenit, quorum ingens turba , ut moris est , undique fluctuare visa est . Quidam caeco impetu in Barioli, asCastrensis doctrinam jurarunt; cum quibus mirum quidem est, Antonium Fabrum communionem fecisse . Alii, recentiores praesertim , haud veriti sunt Bartolinis resistere , ut Theodosii constitutionem a tanta calumnia vindicarent; quos inter eminet Harprechtus H , ut non immerito Hei neccius fateatur x, litem adhuc esse sub judice . Ceteri demum, qui satius existimarunt mediam magis tenere viam inter oppositas sententias , vix sibi constant ; atque mutuatis ex Arabum dialectica speciosis verborum figmentis , ita quaestionem involverunt, ut amia plius non appareat difficultatis nodus. Plerisque placuit distinguere , an huiusmodi schedula implicite , vel explicite in testamento comprobetur ; aliis , an per modum unius

s. ertore 3.

206쪽

ushur, an plurium ; an desinite, a n indesinite , ac similia

exhibent nugatoria commenta , quae non verentur in re

seria proferre. Mitto alteram secundariam litem , quam excitarunt de probatione identitatis schedulae, ut aiunt, ne facile fides praestetur scripturis non lemnibus praeter veram testatorum voluntatem . Suaves sunt porro , quum inter tot tumultuarias quaestiunculas videas, vel unius, vel duorum , vel plurium testium praesentiam a plerinque desiderari pro schedulae probatione . Atque in summa temere in omnia irruentibus , legumque auctoritatibus falso usurpatis, frustra conaberis ex illorum scriptis percipere , quo revera pertineat temeraria eorum doctrina , an reseratur ad supremas voluntates, an ad ceteros actus inter vivos , an intelligant de pagani codicillis , an de testationibus privilegiariis ; ut delipere Prorsus cogatur, qui eorum deliri is inii stat. III. Uerum in tanta rei forensis perturbatione qui serio Theodosii constitutionem investigaverit , statim cognoscet, rem suapte natura manifestissimam adductam quidem esse in quaestionem interpretum licentia, aceris

rore . Etenim quum Imperator intellexerit novam codicillorum formam statuere a veteri jure diversam , qua solemnis quinque testium numerus cavetur in omni uitima voluntate excepto tectamento , nesciverim , qua fronte aurideant eumdem testium numerum negare in tesamento confirmatis ς quum ceteroqui legi S sententia generaliter referatur ad quamcumque supremam Voluntatem ex- Ma testamenti tabulas. Duo quidem in iure habentur testationum genera ς nimirum vel tectamentum , vel codicilli ; si ergo Imperator praeter testamentorum tabulas expresse

207쪽

tribuit quinque testium numerum altero testationIamodo , qui fiet , ut codicilli confirmati a lege abstrahan tur Nonne manifestissime in legem ipsam ostendes , quum ex una, eademque codicillorum forma ab Imperatore generaliter praescripta duas feceris inter se se oppositas ξ Α que ne frustra repetantur , quae longiore krmone perutractavimus capite II. nostri commentarii de genuina Theodosianae constitutionis sententia ca) , jure hic contendimus , unam prorsus esse codicillorum formam novo jure constitutam , sive confirmatio in testamento adjiciatur , sive contra , unoque ritu aeque expleri debeat quodcumque codicillorum genus; quum unam Theodosius formam cuique adscripserit ad differentiam constitutionis Constantini Magni, qui primus solemnia admiserat in codicillis tantummodo ab intenato IV. Quocirca quum in Codice Iustinianeo apertissimo jure statuatur solemnis quinque testium adhibitio in si prema voluntate per eodicivos expressa , nostra. assertio satis liquet ex legis verbis , ut nullo penitus argumento indigeat ; ac propterea in hac disputatione id unum prae

stat , ut adversariorum eluantur argumentationeS , quibus legem circumveniunt , ut errorem suum tueantur. Ne autem rerum varietate obruamur , rectius putaverim

disputationem dispertire in sua quaeque capita ; ut primo

loco videamus , quo pertineant legum auctoritates , quae in contrarium a runtur a Boehmero , suaeque sententiae fautoribus : tum expendemus rationes , quibus eam com-γprobare videntur ; deinde investigabimus receptam fori

a V ide quae diximus eap. a.' de novo lute eodicillor a I. - εὶ cita cap. a. I. u. I. & A.

208쪽

sententiam , sive quid hactenus hac in re prodierit en praecipuis Senatuum decretis , Italiae praesertim ; ut ita disputatio ad mores quoque , quibus utimur , nectatur . Poliremo insectabimur Boehmerum , quoad alteram suae dissertationis partem , de ceteris nempe testationibus,quas etiam valere contendit sine quinque testium praesentia, quasque perperam ad codicillos retulit.

Convelluntur Contraria argumenta eX juris locis Petita.

I. E verborum ambagibus quaestio involvatur, li- ceat hic principio praemittere , codicia rum nomine, praesertim jure novo, venire quamcumque supremam defuncti voluntatem praeter testamenti rationem ; sive ea scripta sit, sive per nuncupationem , sive facta ab intestato , sive pertinens ad testamentum , sive demum dir die declarata , sive per fidei commissum ,' quantum enim ad juris solemnia una est omnium caussa , unoque ritu exis pleri debent . Etenim utcumque veteres distinguerent cois

dicitus ab epistolis, quatenus in illis proprie legata scriberentur, in his fideicommissa ; sublata tamen per Iustinianum differentia inter legata , ct fidei commissa , nec amplius di stant eoi irii ab . Vulgo etiam schedulo quandoque appellant ea appendicula supremae voluntatis extra testamenti tabulas ; sed quoquo modo eas nomineis mus , perspicuum est , eadem iuris Plemnia ex Theodosio

209쪽

omnibus uno modo praescribi. Etenim Imperator praeteria missis tot variis codicillorum nominibus, generali significatione , illis nempe verbis ia omni ultima voluntate ex cesto testamento, complectitur quicquid ad supretia a peria' lineret excepta caussa testamenti ; ut ita sub una lege comprehenderet quicquid extra testamenti tabulas vagaret.

II. Hoc posito videamus , quidnam ab adversariis asseratur , ut codicillos , sive fcbedulas testamento confirmatas a Theodosii lege excipiant; & primo cujus momenti sint legum auctoritates , quae communiter afferuntur . Tria juris loca hic profert Boeli merus ad suam sententiam comprobandam , quorum duo accepit a Do-nello, tertium a Bariolo, ejusque sectariis ; a Donet loquidem profertur Lex 77. de heredibur instituendis r atque Lex IO. de conditionibus insilutionum s a Bariolo vulgata Lex , si ita scripsero 38. de conditionibus , tr demonstrationibus . Mirum quidem est , ex Pandectarum libris ,

unde relatae leges depromtae sunt , argumenta hic duci ad nostram quaestionem ; ubi enim agitur de interpretatione Theodosianae constitutionis , nesciverim , quo pacto crediderint, id assequi posse veterum Consultorum sententiis, quas sane perperam retuleris ad novum jus Imperatorum. Jam vidimus , quemadmodum jure Pandectarum codicillinullis juris solemnibus admitterentur, unaque intelleximus , non nisi ex Theodosio eos solemnes omnino probatos . Qui ergo fiet , ut jus novum explicent ex veteri juris norma Z An Consulti intendere potuerant in novaS

leges

210쪽

CONSECTARIA. Imleges λ Haud negaverim , recte conferri Pandectarum senat eiulas cum jure Codicis, ubi una voce consentiant; sed quomodo ad novi juris interpretationem argumenta sumi valeant ex jure jam abrogato , prorsuS non video . Etenim frustra quaerimus a veteribus Consultis, an codicilli confirmati exigant solemnem numerum quinque testium a Theodosio praescriptum;quum codicillorum solemnia ignota illis fuerant . Itaque ut huic disputationi recte occurrerent non aliam legum auctoritatem opponere debuissent, nisi

quae vel ex ipsa Theodosii lege , vel posterioribus habe

retur constitutionibus. III. Uerum ut ut iii tempestive recurrant ad eas Ieges,

quae jure pertrahi nequeunt ad nostram disputatione in , praestat tamen , ut audiamus , quid umquam ex iis fibi voluerint. Ex tribus autem praecipui. juris locis , quae hic asseruntur, primum est , ut DOnello satisfaciamus , tum descendere ad Bartolinos licebit. Plura quidem falsissima juris dogmata congerit Boeli merus ex hujusmodi Pandectarum locis quoad juris veteris Observationem in codicillis i sed ne a quaestione aberremus , hic tantum inspiciemus , quod pertinet ad propositam controversiam , cetera alibi opportunius examinabimus . offert itaque Do . nellus duas iuris sententias , unam Papiniani caθ, alteram Ulpiani cis); quae tamen unam, eamdemque speciem complectuntur. Certi juris est , hereditatem directe nequc dari, neque adimi in codicillis ; quum hereditatisdatio non nisi testamento constet , ne confundatur Ius

- in I. asse toto 7 . de Pheredibus iu-

faueadis. bl in l. institutio talis Io, de eonditis. nibus iustitutionum.

SEARCH

MENU NAVIGATION