Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

211쪽

codicillorum cum testamentis ς hinc Papinianus hanc speciem proponit: non distributo Daieriptum eH:

HEREDE, CODICILLIS FECERO, HL RES EST . ntium CODICILLIS Heredem insit

tuis , ejus quidem in vitutio valet , ideo, quod licet eod7ιHIis dari Hereditas non possit tamen baec ex testamento dato videtur Κὰ . Apertissima est Consulti sententia r Siquis testamento ita dicate quem beredem codicillis fecero heres eno , deinde codicillis heredem scribat, quaeri pos set , an valeat hujusmodi institutio ς quum ex recepta juris regula nequeat hereditas directe codicillis dari . Et valere ait; quia haec institutio non ex concivis, sed ex tesumento data videtur. Idem proponit Ulpianus e : Insi

tutio talis r SI CODICILLIS SE HEREDEM SCRIPSERO , HERES ESTO , non en inutilis in quosis herede instituto praeter KDum ; es enim conditionalis in-μiutio . Nee videtur hereditas codiciatis data , quod interdictum erit verum conditionatis es barc innitutio , quae te-ssamento data esset. Proinde N si ita scripserit : CUPOS NOMEN CODICILLIS SCRIPSERO , ILLE MIHI

HERES ESm , pari ratione dicendum erit institutionem valere , nullo fure impediente . Ex duobus istis juris locis perspicuum est, id uia um in quaestionem venisse , num scilicet institutiones in testamento ita conceptae e quem feredem codicillis fecero , heres esto, vel et cujus nomen codiciIns scripsero , iue mili beres cso , vel demum : si coaetem lis Suum heredem scripsero , heres esto , inutiles haberentur ; propterea quod in codicillis factae viderentur , in

212쪽

quibus hereditatis datio jure non constat. Papinianus erago, & Ulpianus uno ore valere respondent, ea nempe

de caussa; quod licet vera sit juris regula, ut heredis institutiones scribi nequeant in codicillis ς tamen in hujusmodi speciebus non ex codicillis , sed ex testamento hereditas data videtur . Quippe aliud est dari hereditatem, aliud heredis personam nominari; quum autem intestamento quis dicat: quem Beredem eodietuis fecero , Θαres Go , jam hereditatem dedisse censetur ; quum Vero codicillis iuribat nomen heredis , sive heredem declaret , tum non instituit, sed heredem , quem jam destinaverat , tantum manifestat: ideoque datio quidem hereditatis Coia dicillis improbatur, non item heredis manifestatio. Atque, ut scite exponit Cujacius et Auum dixit, uem eodLciuis heredem fecero , feres effo , videtur tantum eontulisse nomen heredis innitiati in codiciatis ; HEREDEM CODICILLIS FECERO , ὀoc es, quem nominavero coiciuis , His heres so . Codiciliis ergo recte fersebitur nomen beredis , sed non recte innituitur feres. IV. Sed quorsum haec ad rem nostram t Respondet Boehmerus O' o Donelli auctoritate , atque ita argumentatur et Ideo in relatis speciebus valet heredis institutio in codicillis, quod quicquid scribitur codicillis con malis, perinde haberi debet , ac si in testamento ipso scriptum

esset ς ac propterea relicta in illis ita inesse creduntur testamento , ut licet desint propria codicillorum s lemnia , relicta tamen in codicillis coii firmatis ex testamento ipso valere videantur pari ratione , qua Consulii dixeru , t , illas heredis inititutiones ex testamento quoque datas Ui-

213쪽

cleri . Atque tria hic Boehmerus colligit ex his legibus P io I. inquit G , es bereris insitutio in eo Diuis δε- Agnota, quae alias perine invalida . II. quidem, ut directo τοIeat, non per modum deicommis ; atque hinc integram portionem ac sit non. detracta Trebeuronica , quae aliar detrasenda foret , si jure Meiummisi partem, suam acesseret. III. fundamentum decisonis in eo queritur et quo quia codiciali nec eo antecedenter eon mali iunt, di testator eo se se ad tuos referat , non tam in co-ecillis , quam in tectamento Hereditas data videatur . Ex quo sese evincitur , oeciaism eon mationem coiciuorum id operari , ut id, quod in eoietuir di Porisur , pro eo Babendum At , ac si in testamento di positum esset.

U. Quot verba , tot paradoxa . Ac primum falso quidem principio argumentatur. Etenim heredis institutionumquam valuit in codicillis , licet testamento ex apertissimis vetesum Coniliorum sententiis, ut alibi

exposuimus b θ . Audiat Caium cc : Bem per codiciLIos nemo Heres institui potes , TESTAE MENTO CONFIRMATI SINT. Item Ulpianum r

i testimento Heres iumlutus ect, codiciHis etiam non constrinatis rogari poten , ut Bereditarem totam , peI ex

parte alii restituat; AMVIS DIRECTO HERES INSTITUI NE PIDEM CONFIRMATIS CODI

CILLIS POSSIT. Sive ergo codicilli essent confirmati testamento , sive non confirmati , numquam constabat hereditatis datio in codicillis verbis directis concepta , ne confianderetur , ut ait Justinianus cfo , jur testamentorum ,

214쪽

b eoAHuorum. Quid ergo Boeli merus ait, ideo valere iuillis speciebus heredis institutionem in codicillis,quod quia eodiciali speci e antecedenter eonflamati sunt, τ testator eois se ad illos referat, non tam in codicivir , quam in testamento Bereditas data videatur Z Plane quum non vidisset, quid revera iuris esset apud veteres in codicillis confirmatis , ac non confirmatis , temere ostendit in falsissima juris principia . Deinde unde nam Boeli merus accepit, Pa pinianum , & Ulpianum loquutos de codicillis consimmatis Z Palam est , Consultos quaestionem minime contulisse ad rationem confirmationis , sed generaliter serm3 instituitur de heredis declaratione in codicillis squum alioqui quaestionis definitio non penderet ex regula confirmationis . Cur, inquam, Boehmerus credidit, illic agi de codicillis confirmatis , quum nullum hujus rei vestigium appareat λ Forsan putaverit pro confirmatione codicillorum accipi ea verba et quem Beredem codicillis fecero,

herer esio , vel : cujus nomen codicivis scripsero , feres esto tPerperam quidem opinatus esset, si existimaverit , ea verba vim confirmationis habere . Jam vidimus , quem ad modum codicilli confirmarentur , quibusque formulis veteres utebantur ca) . Fateor , ubi testamento dicatur rquem heredem codicillis fecero, heres esto , videri quidem testatorem per consequentiam codicillos comprobare , sed negaverim , hoc referri posse ad eam confirmationis potestatem , ex qua constabant relicta in codicillis per verba directa. UI. Inquies, in hujusmodi testamentis,de quibus Coa- sulti loquuntur , aderat fortasse expressa codicillorum

215쪽

confirmatio. Respondeo, nihil obsta re , quin adiecta esset; sed quid hoc quaeso ad propositam dubitationem Z Non eo quaestio pertinebat , an valeret institiuio , tamquam in codicillis confirmatis facta ; sed an in testamento quidem

hereditatis datio , in codicillis vero heredis nomen stare posset. Hinc vides iterum Boeli merum hallucinari , quum cou fundit hereditatis dationem cum heredis manifestatione. Quippe Consulti eam tantum dubitationem excitarunt, an ii quis scriberet heredis nomen in codicillis , quum in testamento prius caverat: quem heredem coindicialis fecero , vel e cujur nomen codicillis scripsero , feresecto , improbari videretur institutio, tamquam in codicillis declarata , ct te spondent , ideo Valere , quod licet ,

verba Papiniani ) codicillis dari Θereditar non possit; tamen haec ex tesamento data videtur. Non recte quidem heres instituitiir in codicillis , licet recte nomen heredis scribatur ; quo fit, ut in relatis speciebus perspicuum fuerit , heredis institutionem in testamento quidem factam esse ,

etsi personam heredis testator in codicillis nominaverit. Quid ergo Boehmerus Consultos calumniatur,quum aliunia

de rationem petierit & falsam quidem) illarum sententiarum , si expressis Papiniani verbis vera juris ratio habeatur Z Quid quaeso insolentius , quam in errorem

suum Consultos quoque adducere conari Z Demum quis non perhorrescet , quum a Boeli mero audiverit , eas institutiones, tamquam in codicillis factas accipi ,& quidem directe , non item per fidei commissum ξ Qti id asserti poterat absurdius t Aio , quidem institutionem ideo illic haberi; quia directe senamento data est. Tantum valet illa enunciatio e quem beredem codicillis fecero, heres

216쪽

em , quantinn haec et heret eno , ωμι nomen fra πο , o declara sero codicillis. Dire et am hanc quidem agn sciis mus institutionem , ex verbis nempe directis testamento pronuntiatis iseret so; quod sane nequit ad codicili rum rationem reserri , nisi in ab tardissima iuris principi Offendatur. Itaque ex genuina harum legum intelligentia quisque Videt , quam extr anea sint , quae ex iis profurre Eonantur , quin quam to nge aberraverint a sinccia Consultorum sententia , ut mirum sit , ici Donesto primum exin cidisse . Repetunt quidem a confirmatione codicillorum, quod apertissime Papinianus praesertim refert ad diversiam prorsus juris rationem ; sive enim codicilli confirmentur , live contra , aeque valet institutio ex testamento ἱ quum testator heredem in eo instituat , cujus nomen in codicillis deinde manifestaverit. VII. Tertius juris locus , quem vulgo asserunt ex Baris 'eolo, est , inquam , lex si ita feri ero 38. de ιοηditioni-δur , tr demonsrationibus . Haec porro sumta est ex singit Iari Pauli libro de jure eodiciHorum . Ueiba sunt: A ua

fri ero: CODICILLIS TITIO LE

PER EPISTOLAM SCRIPSERO, PAN M EX ILLA ACTIONE DETRAXERO , HERES DATO.

Satis perspicua patet haec Pauli sententia . Pone testamento cautum , tantum legati nomine Titio praestari , quan- eum codicillis , vel epistolis scriptum esset, quod hac me. mula veteres exprimere solebant: quantum codiciuis , veI

217쪽

Quaerit Consultus , an talia legata valerent Τ Et respondet Valere quidem ex testamento, non autem ex codicillis quum in codicillis , vel epistola non utique legatum scribitur , sed illius quantitas tantum declaratur; ideoque ex testamento datum videtur , licet sola quantitas ex codicillis habeatur. Quid quaei Bartolini sibi velint

ex hac Pauli sententia ρ Fingunt primo , Consultum loqui de codicillis testamento confirmatis ς tum contendunt, non alia de cauta talia legata ex testamento valere ; nisi

quia quicquid scribitur codicillis confirmatis, datum videtur in ipso testamento ; atque , ut ait Boeli merus ob r are autem legatum ex codiciuis non valet Z loquitur quidem de relato Pauli loco θ quia filicet te tor anteὶedenter codicivos con mavit , di s per expressum ad illos retulit , ut ideoque dispositio eodiciHaris ac tectamentum referri

debeat

VIII. Sed prosecto nodum in scirpo quaerunt. Falso quidem arbitratur Boehmerus , Pauli sententiam accipiendam de codicillis testamento confirmatis ; id enim nedum non habetur ex illius verbis, quin contrarium aperte evincitur . . rit Consultus , si testamento quis tantum Titio legaverit, quantum codicillis scripserit , utrum ex 'testamento legatum dari dicatur, an potius ex codicillist '& ex tectamento valere ait , ea nempe ratione , quod non utique legatum , sed sola illius quantitas in codicillis de- lata videtur. Dicat quaeso Boehmerus , quid caussae est , cur Paulus in hac specie dubitationem moverit , an ex testamento , an ex codicillis legatum consistat , qutun certi iuris sit , legata aeque valere , tum in testamento data

a s p. i. suae disput. i. 16.

218쪽

ia, tum in codicillisZ Q i id porro intererat definire, an magis ex una, quam altera testatione legatum constaret, quum idem prorsus juris in utraque deprehendatur Z Atque ex speciebus antea relatis Papiniani, & Ulpiani intelligimus quidem , multum referre , an heredis institutio data videretur ex testamento magis , an ex codicillis ,' propterea quod hereditatis datio nullo jure constat , si codicillia scribatur ; ideoque ubi Consulti institutionem in test mento factam existimarunt, licet heredis manifestatio scripta esset in codicillis , eam quidem valere decreverunt, quae aliter inutilis fieret . Contra in Pauli specie nullus dubitationi locus videri posset , quum legata recte relinquantur in utroque testationis genere. Quo ergo pertinebit hiijusmodi quaestio a Consulto instituta Z An futilem

dubitationem hic Paulum movisse crediderit Boe, merus ZIX. Verum nec temere quaestionem movit ; Ac alio haec spectare poterat, nisi ut, considerata veteris juris norma in legatorum datione, multum referret inspicere, utrum ex testamento , an ex codicillis legatum haberetur. Quirpe legata , tamquam verbis civilibus concepta , non secus constabant , nisi relicta , vel in solemnibus testamenti tabulis, vel in codicillis quidem, sed testamento confirmatis. De confirmatis nota erat juris regula, ut relicta in illis ex te itamento valerent ,' ita ut frustra Paulus dubitationem movi stet de re satis manifesta. Quaestio ergo pertinere tantum poterat ad codicillos non con malos , in quibus non legata , sed fidei commissa tantummodo constabant ; ita ut si legata in iis scriberentur , nullius erant momenti. Hinc quaerit Paulus, si testator testamento ita caverit: quantumrodicillis Titio Iegopero heres dato ; deinde quantita-

Cc a tem

219쪽

tem exprimat in codicillis , qui non essent testameisto c6nfirmati , an idcirco legatum valeret Quaestio ex eo pendebat , ut dignosceretur , an legati datio facta videri poterat in testamento , an codicillis ; si codicillis, inutilis prorsus fieret; quum ea recte scribi non poterat, nisi vel testamento, vel codicillis confirmatis ; sin testamento , tum recte constaret. Itaque Paulus attendens ea testamenti verisba ; quantum eodiculis Titio Iegapere , heres dato , non secus agnovit legati dationem , quam ex testamenti verbis; nam quantitatis descriptio in codicillia facta legatum non

constituit, sed explicat ideoque ait: Si ita scri ero rquantum eodiciuis Titio Iegasero , LICET CODICILLIS i LEGATUM EXPLICETUR ; tamen ex testamento volet,

SOLA E mANTITAS IN CODICILLO DE- .

LATA EST. Atque , ut ex Papiniano , S Ulpiano au .divimus, sola heredis manifestatione in codicillis facta , haud videri datam in iis hereditatem ; ita ex Paulo sola Iegati quantitate in codicillis descripta , noa intelligi ex codicillis legatum valere ; ct quemadmodum ex testamento valere dicitur ea institutio r quem Beredem eodicialis fecero , heres ecto , licet codicillis heredis nomen explicetur ἱ ita ex testamento etiam valere dixit Paulus eam legati dationem: quantum eodicilias Titio legavero , Aerer doto , licet quantitas in codicillis deferatur . Etenim inlaheredis manifestatio in datione hereditatis , vel quantitatis descriptio in legatis nec institutionem, nec legatum

constituere videtur.

X. Ex intellecta hactenus genuina Consultorum mente in relatis juris locis , quantum ex ipsismet verbis perspicue RPPares , quis Nodo non videt , quemadmodum hal-

220쪽

Iucinentur, qui harum legum auctoritate rationes peterncrediderunt , ad eorum sententiam in proposita disputae tione comprobandam Z Turpiter quidem falluntur, quum arbitrati sunt , ideo in illis speciebus institutionem , atque legatum ex testamento valere dicatur , non autem ex

codicillis ; quod illic agebatur de codicillis testainento confirmatis , in quibus ex nota juris regula quicquid scri bebatur , perinde haberetur, ac si scriptum esset testa iamento . Fateor quidem hoc iuris principium apud veteres admissum in codicillis confirmatis ; sed falsum est , Consultos in illis locis de codicillis confirmatis loquutos; vel saltem definitionis rationem petiisse ex iure confirmationis . Etenim palam est , institutionem directam , de qua est sermo in Papiniani, & Ulpiani loco, numquam constare potuisse in codicillis vel testamento confirmatis , ut probavimus. Quod autem spectat Pauli speciem , satis

liquet, aeque valere Iegati dationem ex testamento , licet legati quantitas expressa sit in codicillis, sive confirmatis , sive non confirmatis: tantum enim abest , ut Consultus dubitationem moverit de codicillis confirmatis,quia nequeat ea species referri, nisi ad non confirmatos ; nec ex jure confirmationis , sed ex alio prorsus juria princi pio legatum ex testamento constare manifestissime deprehenditur. iXI. Verum quamquam ex relatis juris locis, quos objiciunt , falsa omnino conjecerint , longeque aliena ab hac disputatione; ultro tamen fatemur , veram esse doctrinam , quae profertur de codicillis confirmatis ex veterum scriptis , ni nempe quicquid in iis scribatur , perinde

haberi debeat, ac si scriptum esset in ipso testamento; qui Pe

SEARCH

MENU NAVIGATION