장음표시 사용
231쪽
iis , ut nempe ea perinde valerent, ac si scripta essene testamento . Etenim agebatur de juris caussa , quae in te lectu constabat ; idcirco fictionem recepit; quum enim ex legis rigore manasset, ut verba cibilia , sive directa in testamenti tantum tabulis admitterentur , placuit Prudentibus ad codicillos quoque ea perducere , quantum addationem legatorum ἱ atque ne in legem incurrere viderentur , eXcogitarunt codicillorum confirmationem iatestamento , ob quam fingi poterat, quasi datum videri testamento , quod revera scribebatur in codicillis . Quod autem verba civilia adhiberi non valerent , nisi testamento , profecto ad caussam juris referendum ; sive enim quis voluntatem suam exprimat verbis imperativis, sive precativis , facti caussa non mutatur ; nam eadem aeque
habetur voluntatis significatio; ideoque quum id juria tantum intellectu constaret, datum est Consultis per fictionem efficere , ut in codicillis confirmatis Iegari quidem posset, tamquam si legata scripta essent in ipsb testamento .
XIII. Contra vero juris solemnia facti quidem naturam involvunt ; quum nisi revera adhibeatur ritus , qui lege praescribitus, numquam actus solemnis habebitur r ideoque fictionem non admittunt . Scio actus legitimos in juris caussa considerari , quatenus lege constituuntur , ut magis juris esse vido an tur , quam facti . sed distinguimus facti caussas lege statutas a ceteris , prout naturaliter fieri solent. Haec quidem in solo facto consistunt ἔ, illae vero ex jure esse dicuntur, licet factum complectantur ; quod idem est , ac si dicamus , in facto quidem consistere , quod tamen lege cautum est ; actus enim
232쪽
legitimi a lege sunt, quatenus lege praescribunt ur ; attamen ejusmodi sunt naturae , ut facto hominis necessario expleri debeant; ex iure esse videntur, licet infasito omnino consistant . Hinc inteli igimus , quemadmodum codicillorum solemnia nequeant fictionem ad mittere , quum necessario factum hominis exigant . Quippe certi testium numeri adhibitio factum continet , quod fictioni non subest ; naturaliter enim fieri nequit, testes adesse , & non adesse eodem tempore; nec Proiu- de solemnem fingere poteris eam voluntatem , cui revera solemnia non adhibeantur . Remittit quidem lex inie dum juris solemnia in quibusdam peculiaribus caussis , vel personis ; at nusquam legitur, considerari fictione juris , tamquam actum legitimum , qui talis revera non sit; nam nequit illius fictionem permittere , quum contradicentia sint , actum solemnem jubere , illumque talem considerare , vel non servatis juris solemnibus . Nec refert , testatorem solemniter codicillos in testamento confirmare; non enim consirmatio, sed ipsum defuncti iudicium in codicillis expressum solamnia requirit, ut. certa ejus fides habeatur ; atque quoad voluntatis solemnia nihil ei prorsus adjicitur , vel tollitur , si codicilli confirmentur , vel non confirmentur ἰ quum nequeat i stator ilemnem vel declarare , vel emcere voluntatem suam , nisi juris solemnia omnino adhibeantur; quippe . quae non ex hominis , sed ex legis pendent potestate. XIV. Ex hactenus expositis nemo non videt, quo faI- .sissimo iuris principio laboraverint , qui negarunt solemnem quinque testium numerum in codicillis confirma- .
233쪽
etis contra expressam Theodosii legem , ut nil manifestius demonstrari valeat . Sed quid fiet , quum cognoverimus eos nec sibimet constare , atque in repugnantia ita irruere, ut unum alterum necessario destruat Z Equidem postquam contenderant, codicillos testamento confirmatos solemnes minimo haberi, fabulosa nempe solemnitatis notione, quam ex testamento repetunt, haut verentur deinde asserere , quod non secus valere poterunt, nisi certa voluntatis fides habeatur , legitimis nempe probationibus intercedentibus , quibus constet, testatorem revera ita
jussise ; si ve schedula illius manu scripta sit ex Barioli sententia , sive etiam aliena , ut Castrensi placuit; atque , ut Faber inquit : Illud tamen femper adesse oportet , ut
scriptura tua At indubitata ; nee Hortandi caussa uua s/At, quin ea ipsasis , de qua tectator senserit; ct in Lim-
ma , ut vulgo loquuntur , de identitate schedulae omnino constare debet , ut certa sit defuncti voluntas . XV. Sed velim , dicant, qui sane hoc consentiet cum iis , quae prius affirmaverant Z No e contenderant , codicillos, sive schedulam solemnem omnino considerari ob illius confirmationem in testamento Z Atqui si solemnis habetur, quid porro ineptius , quam de ejus fide dubitare Z Forsitan juris solemnia in supremis praesertim,
jure novo, tum in testamentis , tum in codicillis, non alio spectent, nisi ut voluntatis fidei consulatur . Quid quaei magis repugnans , quam voluntatem solemnem habere , itemque incertam Z Respondent, etsi quantum ad solemnia legibus praescripta , schedula sustentetur testamenti solemnitate , hoc tamen non praestat certam de
ca De erroribus Pragmaticorum decade ε'. errore 3.
234쪽
functi voluntatem . . Risum profecto movent hujusmodi speciosis verborum commentis . Quid aliud obsecro erunt solemnia in supremis , nisi testium praesentia certa forma adhibita Si ergo codicillos testamento confirmatos δε-Dmnes appellant , cur una recurrunt ad extraneam eorum
probationem Z Erunt itaque solemnes , & non solum nes eodem tempore , solemnes quidem nomine tenus , quantum commentitia haec solemnitas satis esse videatur ad fraudandam Theodosii constitutionem , non solemnes , quantum ad veram solemnitatis notionem ς quum enim revera iis non adsit solemnis testium numerus , vel test mentorum, vel codicillorum , abest idcirco voluntatis fides quam postea aliunde repetere conantur , ut quodammodo scripturae veritati occurratur . Ita ne liceat iure tam seria iocari ξXVI. Praeterea quum reserunt legem Theodosii ad codicillos dumtaxat testamento non confirmatos ; S alioqui confirmatis tribuunt ipsa testamenti solemnia , solemniorem quidem faciunt schedulam testamento confirmatam altera non confirmata ; in illa enim considerant testamenti solemnia ; in hac vero solemnia codicillorum . Sed quoniam in prima revera solemnia non adhibentur, nec nisi nomen tantum diodo solemnitatis ei adscribitur; fit propterea, ut schedula solemnior , tamquam incertar fidei non admittatur , nisi aliunde constet de illius veritate ; schedula vero minus solemnis ipso jure consistit, veluti consecta secundum Iegis obIervationem in codicillis praescriptam . Quin in schedula minus Q lemni habetur tutior voluntatis probatio ς nam non secus constabit, nisi quinque testium adhibitione ς contra in solem- E c a ni
235쪽
niori duoriun tantum testium fides exigitur , quibustitas ut unt, scripturae probetur . At quid absurdius, quam tutiorem voluntatis probationem exquirere in sche. dula minus solemni, in solemniori contentum esse probatione minus tuta ξXVII. Haec , ct alia similia absurda , in quae incidere necesse est, ubi semel falso juris principio haereatur ,
consequentia quidem sunt illius commentitiae solemnitatis , quam temere in medium attulerunt ό ut illius colore obducto Theodosiianam constitutionein fraudareut . Unum restat , ut qui veram juris velint doctrinam profi, teri , vel inviti fateantur oportet, una , eademque Imperatoris lege solemn ia aeque data esse cuicumque voluntati praeter testamentum , sive confirmata sit, sive non confirmata testamento ; confirmatio enim nihil prorsus commune habet cum juris solemnibus ; tantumque abest , solemnia testamenti transferri posse ad aliam scripturamineo confirmatam , ut nisi solemnia revera adhibeantur , numquam jure probabitur; Non enim Imperator . fictilia , sed vera iuris solemnia codicillis praescripsit , ut tutior voluntatis fides haberetur ; quae proinde si neglia gantur , in legem necessario ossendes .
Quid juris inter . Pragmaticorum dissidia moribus nostris obtinuerit . Atque ae testationibus per relationem , ut Munt, ad schedulam.
I. , T Idimus fortasse longius , quam res serret quic-V quid ad propositam quaestionem attinebat , de juris
236쪽
juris solemnibus in codicillis testamento confirmatis; tum quam extranea , ac futilia sint , quae a Boeli mero aia feruntur , suisque fautoribus nedum quantum ad argumenta ex juris locis petita , sed & ad cetera rationum momenta , quae sane manifestissimis laborant erroribus . Praestat modo sermonem convertere ad ea, quae pressius spectantius in foro receptum, nostri'lae moribus com probatum . Ac quidem non utique versamur in re utili fortasse , vel ad ingenii tantum exercitationem , vel ad excitandam veterem iuris Romani doctrinam eruditioni magis opportunam , quam usui quotidiano . Immo tan-
ti est ponderis , ac momenti , quanti rei publicae interest periculosa defunctorum iudicia a fraudibus liberare . Quo
certe Theodosius respexit, quum cujusvis generis codicillis propria constituit sis lemnia . II. Pro recepta fori sententia non intelligimus tu, multuarias , secumque dissidentes scriptorum opiniones , quas vulgo metiri solent ex potiori illorum numero , sed quae prosectae ex quotidianis Tribunalium decretis e re natis , usuque frequentissimo sibi consentientibus, in mores
tandem vertantur: quae sane receptae sententiae etsi expressam vim legis non habeant, multum tamen auctorita tis merentur , praesertim quum veterum instituta ad nostros mores converterint. Refert autem Boeli merus Q , apud Germanos sere receptum esse , ut codicilli testamento confirmati rati quidem habeantur , etiam non adhibito solemni quinque testium numero , quod tamen Harprechius repetit ex propriis Germanorum moribus . Addit etiam Boeli merus quoddam Strykii respousum s
237쪽
sum, quo in ea facti specie visum est , improbari non debere schedulam testamento confirmatam , cui tamen aderant duorum testium subscriptiones ab . III. Ac porro in iis Europae regionibus , in quibus , repudiatis juris communis solemnibus in supremis , tum testamentis , tum codicillis , adducta sunt defunctorum judicia ad parem probationis caussam cum ceteris actibus inter vivos , cessat hic disputandi locus ; quum eamdem aeque non Q lemnem desiderent probationem , sive testamentorum tabulae sint, sive codicilli , in quibus nihil proinde refert , utrum confirmentur , necne testamento. In
Italia vero , ubi potissimum religiosissime servatur juris communis observatio , praesertim quoad supremarum tabularum solemnia , nulli bi , quod sciam , hactenus recesserunt a Theodosiana sanctione , tum in codicillis nota confirmatis , tum confirmatis testamento. Quin , quantum ex decretorum collectionibus percipere licuit , pa- Iam est , celebriores praesertim Italiae Senatus sartum tectum omnino servasse jus Theodosianum de solemnibus in quibuscumque codicillis a tot scriptorum commentis . Atque utcumque Pragmaticorum licentia non dubitaverit undique Barto lina paradoxa ventilare ; numquam tamen eo pervenit , ut falsa eorum consilia in fori sententias reciperentur . Plane quamquani commentitiam illam ubique assectaverint solemnitatis notionem ς tanti tamen ea non fuit , ut rei veritatem perverteret. Ecquis enim non videt , tantum valere hanc ficti titiam solemnitatem ,
quantum valet quaevis scriptura , cui desint vera iuris stalemnia Z Quid manifestius , quam hujusmodi verborum fig
238쪽
figmentis viam revera fraudibus aperiri Novum hoc fortasse videri poterit causidicis nostris , quibus nil tam familiare occurrit in pervolvendis suorum dere torum C dicibus , quam illud , licere nempe teArari per relationemo sbedulam e quo principio admisso , tum colligere non dubitant, nulla propria juris solemnia schedulam exigere. Sed postquam exposuerimus,quaenam sit sincera fori sententia de testationibus per relationem aduebeduum , statim cognoscent , quantum disserant hujusmodi testationes a schedula testamento confirmata ; quippe quae non fabulosis , sed veris constant juris solemnibus , ut mox apparebit . IV. Duas testandi formas agnoscimus in jure , alteram per stripturam , alteram per nuncupationem . Per nuncupationem autem proprie testari intelligitur , quum palam voluntas manifestatur, ut testes testatoris exaudiant judicium a) . At nuncupari etiam testamen mveteribus dicebatur in testationibus per mancipationem , sive per aes , ct libram , in quibus adhibita mancipationis formula proferret quidem testator coram testibus te stamenti tabulas ; quae sane nuncupari dicebantur ; nota quod testibus aperiretur , quicquid tabulis striptum esset , sed quia testator palam nuncupabat , Voluntatem. suam in illis tabulis contineri, testes admonens , ut earum testimonium perhiberent Hic autem testandi modus , utcumque voluntas scriptis traderetur , ad nuncupationem magis referebatur , quam ad testationem perscrip-
a) L. tr. qui testamenta sacere possunt e tessanti vel nuncupare heredes , vel Heredes palam , ita ut exaudiri pose scribere; sedIs nuncupat , paιam aebet. Ani, nuncupandι sunt . Licebit erga Vide etiam ustinianranssilib.2.tri, O. .I .
239쪽
stripturam; propterea quod intercederetino nis Iesamen ri nuncupatio , qua testator palam declarabat, valere vel le voluntatem suam , quae tabulis continebatur; & ali oqui deerant testium signa , ac subscriptiones jure Praetorio constitutae in testationibus per scripturam. Prostat sane luculentissimus Ulpiani locus , quo res Omnis exponitur et
m TESTAMENTI . NUNCUPATUR TESTA
MENTUM in hune modum , tabulas testamenti tectator tenens ita dicit: Haec uti in bis tabulis , ceri e fcripta
sunt , ita do , ita lego , ita testor ; itaque vos hiriter te- simonium perhibetote : quae NUNCUPATIO , ET TE
U. Haec autem tectamenti nuneupatio stetit apud Romanos , quoad perduravit testandi modus per mancipationem ex jure civilia At. postquam usus mancipationis vel in testamentorum conlabione in desuetudinem prorsus abierit una cum testamento per ars , S libram , eXO levit quoque ea tesamenti nuncupatis , de qua loquitur Ulpianus; atque ubi Imperatores , Jiistinianus praesertim , novam quodammodo dederint formam testamentis, factum est summum illud discrimen inter testationem scri-Ptam , ac nuncupatam , quod hodie habemus ex Justinia ne a iuris collectione , nimirum ut testamenti scripti nomine veniat voluntas quidem litteris consignata , cui tamen adiiciantur testium signa , ac subsicriptiones ; contra testari per nuncupationem proprie appelletur , quum testator voluntatem suam coram testibus aperiat ἱ ita ut a testibus exaudiatur omne testatoris iudicium . Nin
240쪽
VI: Nolim , quis mihi fortasse irascatur . vel quoa
a proposito diverterim , vel quod in rei forensis investi gatione initium duxerim a Veterum institutis , quasi alie nissima haec habeantur a nostris moribus ; sed spero faci Ieveniam daturum , quum viderit , quo ea spectabunt, quin vel ex hoc uno loco intelliget , quantum utilitatis afferat ubique indolem perscrutari Romani juris. Cuique notum, moribus quidem communiter fere receptum, ut praeter testamentum per scripturam , ac per nuncupationem pro prie dictam , qualem in libris juris deprehendimus , tertia quaedam invaluerit testandi forma ex utroque Veluti com posita; quam sane vocant testationem per relationem aduebeduum . Haec autem habetur , quum testator conscribae quidem suam voluntatem ; tum tabulas , sive schedulam ostendens coram solemni testium numero, palam nuncupet, se ita testari, ut in schedula scriptum sit , quam demum Tabulario tradit servandam . Profecto nequit haec testat ici censeri facta perscripturam, quum absint subscriptiones, si gnaque testium , nec pro potantore nuncussita pressius accepta ; quum non manifestetur testibus , quod jusserit testator ; nam scriptura tantum nuncupatur et itaque mixtam appellant , quatenuS S scriptura constat , ct nuncupa
VII. Verum quamquam hujus testationis nul Ium for; lasse appareat vestigium in Justinianea iuris collectione perspicuum tamen est , eam novam non esse , nec juri Romano ignotam . Duae res, ut discimus ex Ulpiano boo , agebantur in ic stamentis per aes , S libram , familiae man-
