Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

61쪽

U DE VETERI IURE

ter testamentuin ; additque :flve inscriptis,sive e scriptis

soluntas cousiciatur Os . Quibus verbis plane noci video , quemadmodum suspicari liceat , tum primum inductu in usum codicillorum per nuncupationem. Demum, quod Boeli merus congerit ex illa perturbata codicillorum notione , quam falso repetit ex epistolarum ratione , frustra hic duximus iterum expendendum , quum Iatius id principio

refutavimus .

V. Uerum, ut modo sententiam nostram aperiamus , haud negaverim ,origine sua codicillos non nisi . scripto primum consignari consuevisse , quod satis intelligitur ex prima vocabuli significatione. Sed aucto deinde codicillorum usu , quoniam nulla juris ratio vetabat, quin instar testamenti ponsent quoque nuncupari, ubi fideicommissa admitti coeperunt non tam scripta voluntate,quam voce,quin & nutu, probabile fit, tum codicillos quoque per nuncupationem receptos , quibus praesertim fideicommissa relinquerentur. Et quidem declaratio voluntatis sive scripto manifestetur , sive voce pronuntietur, non ad jus pertinet , sed humanae tradita est facultati. Et quamquam Ius Civile poterat declarationis modum praescribere , quum tamen hoc non caverit in testamentis , nec proinde dicendum est, cautum esse in codicillis . Si autem tollas hanc expressam juris definitionem , nulla caussa erit , cur in testamentis nuncupatio permitteretur , non item in codicillis , quasi nuncupatio liceret in solemni voluntate , non autem in minus solemni . Ceterum si eorum usum spectavcris , non facile comperies nec apud veteres , nec moribus nostris nuncupationis exempla in supremis, tum in testamentis , tum in codicillis ς quaeque

62쪽

que contestationes hodie per nuncupationem factae dicuntur, quum a tabulario in scripturam redigantur , re quidem ipsa vicem magis obtinent scriptae voluntatis . Ac sane in Iurisconsultorum scriptis haud reperies exempla testameniatorum Per nuncupationem, quae tum demum fiebant, quum in re subitanea per scripturam non liceret , uti & hodie quotidie experimur; atque ut refert Suetonius in vita Horatii r necessit herede Augusto palam nuncupoto I guum urgente vi patitudinis nonis Deret ad obsignandas tectamenti tabulas . Nec immerito ; per nuncupationem enim nedum Pandere necesse est voluntatem coram testibus; sed quod

magis putaverim , facile judicium defuncti deficere potest , si testes praemoriantur , antequam testatoris exprimant Voluntatem , quum contra in voluntate scripta maneat testatoris jucticium . Quare ut veteres raro testamenta per nuncupationem conficiebant , ita perraro nuncupabant

codicillos; hi enim veluti non soleinnes facilius redigebantur in scripturam . VI. Sed ne rationum tantum momento Fabrum , ejusque sectatores oppugnemus, praestat modo afferre quemdam juris locum ex Ulpiano , quo non obscure Consultus codicillos per nuncupationem innuere' videtur . Verba

sunt : Si judex aliquem sie eondemnet, ut quod habet ex tectamento , vel codicialis Marsi , restitueret Tyrio ,i sis accipiendum es , quasi quantitatem nominavit , quae tectamento,

SCRIPTURA PRONONTIATUM idem erit probonndum. Agit hic Ulpianus de judicis sententia , qua quis, condemnatur ad fidei commissi praestationem relicti vel in

se Ulpianus is l. s. de re judicata.

63쪽

te stamen to , vel codicillis ; & quoniam condemnatio a judice facta tum parit rei iudicatae actionem, quum in illa

certam expresserit quantitatem, vel facta condemnationes ne certa quantitate , haec tamen certa comprehendatur in

parte aliqua actorum ab e quaerit idcirco Consultus , aurecte judex sententiam pronuntiaverit,si non eXpressa quan-xitate , ita dixerit: ut quod habet ex tectamento , vel co-Heluis Moepij, renitueret Titio λ Et valere eam respondit, quasi nominasset quantitatem , quae in testamento , vel codicillis continetur. Quod si fideicommissum non scriptum , sed voce sit pronunciatum pronunciare hic idem est ac nuncupare b) , idem dicendum esse assirmat. Primum quidem speciem proponit de fideicommisso relicto iugestamento , vel codicillis per feripturam , deinde per

nuncupationem; . in primo casu nominat tum testamentum, tum codicillos ; in altero vero non repetit contestationum

genera , sed ait : sed Us etcommissum Ane scriptura pra-

nuntiatum , idem erit probandum. Quum ergo idem probet in fidei commissis si ve scripto , sive pronuntiato dicendum est, comprehendisse in posteriori specie quicquid proposuerat in prima ; ac propterea in prima loquutum de codicillis per scripturam , deinde per nuncupationem . Quod si velis abstrahere codicillos a posteriori specie , neiadum in Ulpiani sententiam ostenderis , qua voluit omnino comprehendere tum testamenta , tum codicillos, ut ex illius verbis manifeste apparet ; sed cogeris assirmare , fideicommissa haud nuncupari potuisse per codicillos: Fideicommissa quidem in tantam benigniorem .caussata adducta

quantitate proserint. este possunt.

64쪽

CODICILLORUM CAPUT I. 49

fuere , ut vel nutu relinqui possent co) ; quod autem vetaretur eorum nuncupatio per codicillOS , nescio , qua fronte contendi possit, nisi haud verearis irruere in mani

festiora juris principia . V.

Quibus permissiliri est facere codicillos.

. Λ Ltera juris regula , qua codicillorum ratio con- Lx ferri potest cum testamentis , spectat personas, quibus codicillorum factio permittitur , ut par in utrisque ratio habeatur ; nimirum , ut cui interdicta sit factio testamenti , eidem negetur S illa codicillorum, & contra Etenim sive agatur de solemni , sive de minus solemni voluntate, juris civilis ratio non patiebatur, eum facere codicillos posse , qui testamenti factionem non haberet; quum quantum ad testandi potestatem idem jus utrisque esse debuerat. Hoc autem ita explicat Paulus se) : Codicilia Iotiens valent, guotiens fuis testamentum quoque facere possis. Non tamen hoc ita inteuigemus , ut exigamus , potuisse eum eo tempore , quo scribit eos codicillos , tesamentum facere ; quid enim sin scientium tectium facuDatem non ι .δαii Z θ fe 7jure testamenti factionem fabuit. Factio quidem testamenti non ad testandi formam, sed jus refertur ritaque qui sussicientium testium copiam non habeat pro solemni voluntatis declaratione , non idcirco dicitur , fa-G ctio-

65쪽

so DE VETERI IURE

ctionem testamenti non habere , ut proinde nec codicillos facere possit ; quum satis sit, factionem ei non esse jure in

terdictam .

II. Uerum utcumque unam,eamdemque iuris rationem spectaverint quoad personas , quibus factio esset testamentorum , ac codicillorum ; tamen vel quid diversum considerarunt in testamenti, ac codicillorum tabulis, quarum benigniorem fecerunt caussam . In testamentis quidem non secus Praetor concedebat bonorum possessionem secundum tabulas, quam si is , qui testamentum faceret , Utroque saltem tempore factionem testamenti habuisset , &quum testamentum condidit , & quum moritur I licet me dio tempore eam amiserit, si nempe capitis minutionem passus sit a . At in collic illis benignius receptum est , ut tempus tantum nodo mortis spectetur , quo factionem te stamenti habuerit , ut fidei commissum iis relictum valeret.

Et ideo ait Ulpianus : Si quis plane in insulam deportatus codicitus ibi fecerit, is industentia Principis resiturus , iisdem eodiciuis durantibus decesserit, potes defendi

eicommissum valere; si modo in eadem voluntate duravit Idem quoque affirmat Ulpianus si filius familias codicillos fecerit, ct emancipatus eos non mutaverit; Uci si servus fecerit, & manumissus iis durantibus decedat tacita enim voluntate codicilli conualescunt. Neque dixeris , id inductum in gratiam fidei commissi, non codicillorum; nam aperte Ulpianus fatetur , haec locum nota habere in fidei commissis, quae testamento relicta sint 06 rHaec

butas. ab loco est. b I. I. de legatis

66쪽

CODICILLORUM CAPUT I. s Ime utique , ut inquit , nemo cre et in testamentis nos esse probaturos, quis nihil in tesomcnto volet , quotiens ipsum tectamentum non valet ; fe Foliat eicommissum quis rei

querit, id est extra testamenti tabulas, nempe in codicilialis . Rigorem quidem juris tenuerunt in testamentis , tamia quam ex lege ; ac proinde utroque saltem tempore facti nem testamenti habere oportebat; benignitatem vero iucodicillis veluti ex moribus ς quibus si fideicommissa scriaberentur , mortis tantummodo tempus spectabatur ca .

De variis Codicillorum modis.

I. o Erspecta generali codicillorum norma , quatenus a. x testamenti jure vel distinguatur , vel conferatur , sermonis ratio postulat, ut modo Videamus , quot codicillorum modos , sive genera veteres admiserint , ut deinde sigillatim proprium cujusque juS consideremus , quatenus inter se se disterrent . Ex libro singulari , quem Paulus scripsit de jure codicillorum , retulit Tribonianus in Pandestarum libris quemdam hujus Consulti locum , quo varios eorum modos perspicimus . Conficiuntur, inquit ιοditivi GP ATUOR MODIS: aut enim in futurum con- Armantur : aut inpraeteritum et aut per eicommissum tess-mento facto; aut sine tefamento. Ex quatuor hisce codi- cillorum modis , quos Paulus distinguit, primi tres test mentum sequuntur , tamquam illius supplementum , quos que Jurisconsulti appellarunt ad testamentum factor , vel G a se

67쪽

pertinenter sero ; postre naum vero respicit eos codicillos qui fiunt line tella meiato , nempe ab inteitat O . Atque ut uniuscujusque formam explicemus , primo codicilli ita conficiebantur , ut testamento confirmarentur in futurum ;quum nempe testator caverit testamento , se valere velle eos. codicillos , quos scripssisset, ac deinde post factum testamen tu in eos re Vera scribat , hique codicilli in futurum eoη mati dicebantur. Horum exemplum exhibet Marcellus et Lucius Titius Iesamento ita cavit et si quoi codicitur reliquero , patere polo . Alter modus erat; quum contra conficiebantur codicilli ante testamenti tabulas , iii quibus deinde confirmarentur , tumque dicebantur con- Armati in praeteritum ; ut si testamento quis dixerit: quorcidicillo eci , aut reliqui palere voti . Ambo ergo testamento erant confirmati ; sed si illi posteriores ellant, in futurum , si anteriores , in praeteritum confirmati appel-

labantur . Interdum etiam una entinctatio complectebatur codicillorum confirmationem tum in futurum , tum in praeteritum ς puta si testamento ita cavebatur : quos cod

ciuor feci , aut fecero ; aut si generalis confirmationis foris mula adhiberetur , qualem profert Celsus ce) : Haec verba : si quid ad hoc tesamentum pertinens religuero, valere volo , etiam ea , quae ante tesamentum scripta sunt, compreΘendere . Poterant quoque non omnes, d certi generis codicilli confirmari , tumque eos tantum valere ait

sis l. s. h. a. de transictionibus , l. s. tibus. de his, quae ut iiidignis &c. o I 8. de jure eodicillorum. l. ult. de fideicommiliatiis liberta- d I. .' ulti eodem ti

68쪽

CODICILLORUM CAPUΤ I. 13

eim dantur, consistere videbuntur ; N ideo si alii poneo

flant , Iegaso in prioribus data non valebunt. II. Tertius codicillorum modus a Paulo rc Iatus dicitur per sideicommissum tectamento facto ; nimirum quum testator voluntatem suam declaret codicillis ad testamentum Dcti S , verbis quidem precativis , non autem directis ς si-Ve quum fidei commissa in illis reliquerit. Exemplum esto

ex Scaevola ca) : eodicillis uafri t : Nigidium , Titium , Dionem libertos meos fenes , I in mos rem in Iocis , in

quibus nunc agunt, sene erepatiamini; verbum enim peto Precativum erat:atque tot hujusmodi codicillorum exempla reperies in libris juris , quot fidei commissa prostant in codicillis relicta . Turpiter hic fallitur glosis , dum putat,codicillos per fidei commissum aliud hoc loco non intelligi, quam si confirmentur testamento Verbis precariis; puta si testator ita caverit: quae codicillis capi, pel caperoselo, ut praenetis strocessiimi non utique constituit diversum codicillorum genus,sed tantum respicit variam verborum adhibitionem in confirmationis formula,quae tamen utcumque proferatur , eorum non immutat naturam sive enim quis dicat:

quicquid codicivis reliqui , ita dare heres meus damnas eno ,

sive : quae codiciuis capi, peto, ut heres meus prinset, una,ea demque habebatur vis confirmationis ; atque disserentia inter verba precaria, ac directa non utique spectabat cou firmationis formulam, sed ipsam relicti naturam; nam quoquo modo, quibusque verbis confirmatio proserretur , eadem aeque considerabatur ,' ut idcirco non constitueret distinctam codicillorum formam. Haud nega Verim ta-

a l. de usu , & ussistuctu per lega. y Vide Connanum eominent. juris civim tum, vel fideicoviniissum relictis. lis lib. s. cap. 6. n. 2.

69쪽

men , veteres saepissime confirmationis formulam expressisse per verba precativa ,' quo sane respexit Scaevola , quum ait G : deinde codicillos per Adeicommissum confirmavit ; at tamen nil refert ad jus codicillorum , utrum directe , auper fidei commissum per verba nempe precativa confirmarentur . Nec Paulus alia de caussa varios eorum modos distinguere intellexit , nisi quod cuique tribuitur peculiaris quaedam juris ratio; varia vero verborum conceptio in confirmatione quum jus diyersum non exprimat nec modum diversum constituere potest. Quicquid autem varium confirmationis modum respiceret , quod varium jus pareret in codicillis , jam proposuit in prioribus duobus codicillorum modis, quum nempe confirmentur in futurum , Vel in praeteritum. Atque ubi tertium codicillorum modum a prioribus distinguere voluit , id tantum significare intellexit , quod poterant qu oque confici codicilli

per fideicommisso lsamento facto: id est scribi in illis relicta per fidei commissiim, ut ita distingueret codicillos te- stamento confirmatos , quibus legari poterat verbis directis, seu civilibus a codicillis non confirmatis , quibuS non aliter relicta constarent , nisi expressa per fidei commissum, seu verba precativa, ut latius infra apparebit. III. Oarto demum conficiebantur codicilli per fideicommissum quidem , sed sine testamento ; nimirum quum quis intestatus decedens codicillos tantummodo relinquat, quo inquam casu non secus consistunt, quam si relicti praestatio fidei heredis legitimi committatur . Formulam au tem , qua potissimum conci Iii solerent , ita exponit Julia

nus y) : A quii quum isamentum nullum habebat , codia

O l. 37. ἔ- a. de legatis 3. Κ l. 3. principio de jure codicillotum.

70쪽

CODICILLORUM CAPUT I. ss

et Dommissa hoc modo dedit: iri uis mihi heres erit, bonorumque possessor , eius sila commit O , Adei commissa praesari debent. Fidei commissorum quidem caussa , quae extra legis rigorem spatiabatur , effecit, , ut etiam ab intesta, to decedentibus permitteretur fidei commissa codicillis re- Iinquere . Haec quidem Paulus habet . Tribonianus vero breviorem tenet codicillorum divisionem ς eorumque duo tantum genera agnoscit , ut vel conficiantur testamento facto, vel sine testamento per fideicommissum : Non

tantum autem , inquit , tectamento facto pote' quis eod ellisi facere , sed intesato quis decedens Meicommittere codicillis potes . Cur autem Tribonianus minutam Pauli divisionem neglexerit , opportunius videbimus capite sequenti , quum ad jus novum accesserimus . IV. Uerum quamquam perspicuum sit , hos quatuor codicillorum modos jam esse pleno jure receptos Jurisconsultorum saltem aetate , quorum scripta Tribonianus transcripsit in Pandectarum collectione ; numquam tamen cre-uibile fit, ut recte arbitratur C actus', & Hotoma-hus c),uno eqdemque tempore omnes apud veteres admissos . Hoc enim rei indoles satis declarat , quae principio tantam iuris immutationem in supremis non patiebatur; sed quum a levioribus exordiamur , facile deinde ad maiora patet progressus . Itaque admissis primo codicillis adtestamentum factis , quibus vel quod testamento comprehensum non esset , suppleretur , aut Variare liceret, ad codicillos demum etiam sine testamento perventum est ; quia quantum ex ipso rerum ordine conjecturam ducere licet ,

αὶ ista lib. a. tit. ult. q. r. η a. de legatis i. M ad i. r. de legatis 3. 0 Inst.

lib. h. tiri ult.

SEARCH

MENU NAVIGATION