장음표시 사용
271쪽
qui Hollandia praefuerunt. 2 s
tradixerant, quorum ex Condemnatione ipsis absolutio quaerebatur: ita ut omnino in hac causarem suam egerint. Multo autem magis captores isti infestum nobis animum prodiderunt,cum statim a nobis captis programma ediderunt signatum a nemine cotra quam fieri oportuit,quo nos inauditos,indefensos, atroci praeiudicio confodiebant tanquam multorum malorum,& adductae rei in plurimi sanguinis fundendi periculum auctores, addentes Trajecti detectas res maximi ad rempublicam mometi de quibus antehac suspicio exstitisset,quae omnia a vero erant alienissima. Nam mala quae ex Ecclesiasticarum quaestionum minus aequa decisione metui par fuerat,vitare nobis propositum fuerat pace mutua inter dissentientes, atque Oppida, ex mandato eorum qui nobis praeerat,tuta habere adversus omnem vim quae ad sanguinem posset erumpere. Ne
que Trajecti detectu est quicquam, quod
non ante cognitum esset, quippe cum p Iam optimaque fide gesta enent omnia. In ipsa sententia adversiam nos lata nihil plane reperire est , quod dici posset antea i suspicionem venisse,postea vero esse dete- in1m: ita ut apertissimum sit hoc programmate id actum, ut plebs falsis rumoribus imbueretur. in
272쪽
obtendunt homines illi mandatum Feesterati conventus: sed frustra. Nam in actis nihil tale conspicitur. Quid ipsi in arcana charta conscripserint, mihi ignotum est sed qui conventui adfuerunt,scire possunt nihil datum mandati, nisi forte generaliter
videndi quid ad publicam quietem facerxet: sub quo ambitu certe res momentitanti, tam nova & exemplo Carens comprehensa censeri nullatenus potest,Vt quae mandato speciali opus habuerit. Si qua enim res insolita Sc incogitata dici potest, haec illa erat,quod septem, octo homines eos auderent capere qui certe dignitate nihil ipsis cedebant, idque contemto tam Hollandiae conventu, quam iudicibus ledigitimis. Dicat hic aliquis quod factum erat probatum postea , actis etiam gratijs. credo equidem . metuebant enim quisque vest gia,specum leonis -advorsum secta'tia,nusia retrorsum. Sed praeterquam quod approbatio talis metum magis prae se fert,quam consensus x ,. libertatem,notum & hoc est, quod ab ini-ctori- tio non valuit ex post facto convalescere
non posse: quod enim factum est,infectum 4. .i fieri nequit: Et speciatim iure proditum hi est, quod non antecedente iussu publico
273쪽
qui Holgandia praefuerunt. 247
Actum est id publicum fieri ratum habe
do non posse. Fac tamen mandatum, etiam speciale,a L. proceribus Federatis datum filisse, non tamen desineret vitiosus esse actus defectu odio. iurisdictionis. Nam proceribus Federatis ivd 'nulla est iurisdictio in nationis cuiusque subditos, multo minus in ministros nationis partiumque eius, quod hic breviter dictum infra quantum satis est Commonstra bitur, ubi de iudicum datione agendum erit. Certum autem est capturam consistere non posse, nisi subsit iurisdictio. Adde iam factam hanc capturam non latum sine consensu, sed & invitis Hollandia primoribus, quorum summum in nos imperium erat: Cui consequens est, si proceres Federati capi nos mandassent quod ita se non habet j hunc quoque actum futurum fisisse, non privatum modo, sed Miaderi adversiam, cum sedere Caveatur, ne secij alij aliorum iura imminuant, sub qua generalitate haud dubie nationis cui iusque iurisdictio comprehenditur i sed ut teneantur alij aliis ea in re auxilio esse. Imo quod amplius est, fuisset is actus hostilis, quandoquidem Oldenbarne veldius Hollandiae assessor,propter libellos ac minas quibus contra ius & aequum quotidie
274쪽
α48 Apolomicus eorum impetebatur , ab Hollandiae proceribus
in fidem eorum ac tutelam erat receptuS: acnOS quoque, ut consiliarij non oppido rum tantum nostrorum, sed & reipublicae Hollandicae,& pars eo tempore Hollan-L quio dici conventus,ipso iure intelligi debeba- Οἴ mus in fide ac praesidio esse procerum C ad L. Hollandiae. Apertissimum vero est interi', zi -ctu manifeste hostiles numerari, si quis cI,iu, adVersus summae potestatis fidem publi-6. Laesae cam quicquam attentaVerit.:2: Praeterea quod cum reverentiae praefanum. s. tione dIctum volo) ne potuissent quidem ,: b iure Federati proceres capturam hanc de- ε' pu cernere, eo quod ipsi in hoc negotio par-xςo S tis personam sustineret, ipsorumque adeo ε ' res ageretur: quo impedimento iurisdictionis exercitio tollitur, cum nemini liceat sibi ius dicere : apud nos vero antiquitus haec regula etiam adversumPrincipem valuerit. Quod dico rem ipsorum actam evidens est. nam aliarum nationum legati s qui ex maiori parte sententiarum nomen totius corporis, id est procerum Federatorum, sibi imponuntὶ adversui nos, Sc nos adversum ipsos disputavimus de iure procerum Hollandiar,tum in ordinandis Ecclesiae controversiis , tum inruenda magistratuum securitate. Natio-
275쪽
qui Hostandia praefuerunt. 24s
nes aliae , a quibus legati illi potestatem
suam acceperant, commodum exspectare
poterant ex hac supremi imperij contributione, quia Hollandia cum Uestseisia tanti est,quanti aliae nationes coniunctim sumptae. Ac proinde aliae illae nationes earumque legati in hac disputatione integri aequique non erant. Hi qui eapti sunt,erat eo tempore meminbra conventus Hollandiete. Atqui etiam apud populos qui regnantur Conventus ordinum eo advenientibus praestant semcuritatem: quanto magis in ea republica Vbi penes conventus eiusmodi summa est
imperij, adde ubi ne in speciem quidem dici potest quicquam a nobis durante
conventu potuisse metui. In Hollandia habet concursus hominum ad alluviones aliave locorum stagnantia siccanda & aggeribus claudenda , quoties publice id concessum est fieri, ius tutelae publicae,& comentus procerum id ius non habebit Accedat, quod nec subditi eramus procerum Federatorum , atque insuper legum beneficio eramus exempti ab omni alia iurisdictione praeterquam oppidorum nostrorum, quod infra commonstrabitur: quodque fides publica, sive expresia ut quae oldenbarneuel dio erat data,
276쪽
sive tacita ut quae nobis competebat, e ficiebat nos a captura immunes, nisi praecessisset eorum consensus sub quorum
fide eramus , id est procerum Hollandia .
Locus ipse in quo capti sumus non modo in territorio erat Hollandiae, sed in ipso Hollandiae palatio , in fundo sistati Hollandiar, ubi nemo iurisdictionem habet nisi Comitatus Hollandiae , qui
eam Comitatus nomine exercent. Sollicitos pro eo loco fuisse Comites Hollandiae apparet, cum is unus in omni Hollandia exemptus sit omni alij iurisdictioni, solisque subsit iudicibus Comitatensibus, id est consessiit iudicum Hollandiae. Vt vero Federati proceres, qui ne pedem quidem ibi proprium habent, sed ibi morantur beneficio procerum Hollandiar, in a parte quam proceres Hollandiat suo usui receperunt ius dicere possent inconcessii procerum Hollandiae,a iuris ratione manifeste abhorret. Neque vero sanari hoc vitium potest multo post secuta rati- habitione , tum ob causas quas ante diximus, tum quia ea ratiliabitio non obistenta est nisi per mutationem rectorum Contra leges factam, qua de re & actum est supra, & infra iterum loquendi erit
277쪽
qui Vollandia praefuerunt. 2FI
locus. Sed enim ante hanc mutationem, etiam ipso illo die quo decreta erat captura , conquesti sunt proceres Hollandiae suam iurisdictionem violari:sicut & rectores oppidorum Lugduni ac Rotterodami postea a Principe postularunt, ut Hoger-betius & ego ipsis traderemur , quorum mandatu ac nomine Tr ectum profecti
Enormis est & ipse capiendi modus. Ego ex curatorum reipublicae exedra, qui de ipse locus proprius est procerum Hol- Ianaiae, oldenbarneueldius ex ipso vestibulo, Hogerbetius quoque ferme indidem,& cum iam in conventum iturus esset, eX- citi sumus falso nutio, velle Principem nos Conventos, quomodo olim Comes Bossu-ius Iacobum Endium Hollandici conventus eo tempore adse rem ceperat. Iurisdictionis actus per dolum expediri non de-eet,imo sentiunt iurisprudentes siquis verbis dolosis ex tuto loco elicitus fuerit,eum eximendum vinculis &: reddendum pristinae libertati. Princeps qui in Hollandia nullum ius habet nisi Vicarij, &magistri militum ex codicillis procerum Hollan diae,non autem ex Codicillis procerumFederatorum, qui promisit nobilitati maiori ac minori,dc oppidorum rectoribus fidum
278쪽
211 Apologetιcin eorum se & obsequentem fore, qui ex mandato rum formula neque in rebus iuris dicundi quicquam agere potest nisi praesente iudicum Hollandiae consessii, neque in nego-lijs ad rempublicam spectantibus,nisi cum
proceribus Hollandiae, reipublicaeve eorum curatoribus,rite atque ex legibus huic negotio impendi non poterat,
Ad modum illud quoque pertinet,quod capti simuscum nulla inquisitio prςcessis.set. Notu aute est ex antiquissimo semperque observato perHollandia iure, nemine criminis causa detineri captae posse sine inquisitionis antecessu, extra quam si quis in ipso delicto fuerit deprehentis,aut si alter quispiam de eo questus apud iudicem fuerit. In delicto nos deprehensos nemo
dixerit: veniebamus enim ad conVentum, Cum mandato pacis causa quidvis Concedendi. Questum quenquam de nobis ne id quidem verum est: ni quis proceres Fe-deratos conquestos dicat, qui, si ita sit,ipsi
de captura cognoscere non potuerui. nam
nemo apud se querelam adversus quenquam instituere potest. Inquisitio vero fieri demum coepit post noscaptosmeque per qui sitores aut iudices publice constitutos, sed per eos ipsos qui contra leges nos Capiendos decreverant. Iam vero ab Hol-
279쪽
qui Aristandia praefuerunt. 233
1andiae iudicibus semper iudicatum est,ca plurim quae non praegrediente inquisitione facta sit adeo ipso iure nullam esse, ut per sequentem inquisitionem confirmari nequeat,sed semper ea rei specie iussi sine in libertatem restitui qui capti fuerant. Si
Capturae causa petatur ex his quae nota erat omnibus,ut de auctis custodijs, Synodo recusata,&similibus negotijs;ea Vero nos nihilo magis quam alios spectant,imo minus nos, ut qui alijs ministerium debebamus, ac proinde non poterat captura nostri,aliis in libertate relictis,huic fundamento inaedificari. Hoc 1us,neminem sine inquisitio ne antecedente capiendum, tali habitum est a nationum nostrarum proceribus, Ut inter reipublicae fundamenta allegatum
sit in omnibus orationibus ac libellis factis contra Hispaniensem inquisitionis modum, qui suspicione perstrictos capi permitti t,& in captos inquiri.
De his quae vitio aut inique gesta senipost
nos captos ante datos iudices. Postquam capti eramus,diu in vasta solitudine relicti sumus, antequam nos
280쪽
quisquam ConVeniret, quanquam multae ad promovendum negotium interpellationes a nobis fassie sunt: post semel atq; iterum auditi, rursumque per dies plurimos ampliati sumus , & interclusi interim
ab omni amicorum commercio consilioque. Atque ita tracta res est ultra mensem sextum antequam iudices in nos darentur, ac proinde antequam iudicio cum nobis agi inciperet , Contra leges & mores
antiquissimos, qui & Margaritae Augustat PrincipisHollandiae lege tam Septentrionalibus quam Austrinis Hollandis concessa firmati sunt. Ea lex sic habet. ui quisno o nomine capitis an itur, convenItor ini
sesequimestre u μου postquam delaius est, aut reatui eximitor, ni aegis procincta A tam fatia intra tertium mensem aut reatui eximitor.
Vnde apparet, quanti maiores nostri hoc ius fecerint, qui nullam exceptionem admittere voluerunt nisi publicae expeditionis , & hanc quoque non Vltra quam, ttempus duplicaretur prohibita mora longiore. Consentit huic legi usus perpetuus,&si quando quaesitores voluerunt Captos diutius detinere aut trahere quaestionem,
semper consessus iudicum 1 ollandia iust sit captos sisti iudicio , aut vinculis solvit. Par consuetudo apud finitimos, & nomi-